Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nibus radii revolutaque pensa, quod versum est ex Homerico supra memorato, ubi xɛoxis erat. Ergo pecten, radius, nɛonis, designant eandem seu similem rem. Etiam radio pulsantur fides lyrae, ut et pectine: docent autem monumenta, hunc fuisse tenuem bacillum vel virgam variis formis effictam.

Si itaque quaeritur, qui sit pecten et nɛoxis in textrina antiquiore, necesse est usum eius fuisse in discriminandis filis seu staminibus, sive ut via pateret immittendo subtemini, sive ut ei involutum vel circumvolutum affixumve esset ipsum subtemen (an xαrov, cui obvolutum to aηvíov, trama inde deducenda Iliad. v, 761. 2) transmittendum per stamina: hoc alterum forte dixeris probabilius, quia argutus pecten in nostro dictus est, et alibi ei strepitus tribuitur: v. Ge. I, 294. add. locum v. 46-48 in Epithal. Laurentii et Mariae in Wernsdorf. Poet. Lat. min. Tom. IV. P. II. p. 495. passim in Anthol. ut in Antipatri Carm. XXII sec. Brunck. Archiae Carm. XI. Ut subtemen coiret et condensaretur, spatha erat, forma tamen prorsus diversa a nostro instrumento, quo trama densetur. Atque haec, in editione priore ad h. 1. et sup. ad Ge. I, 294 recte exposita, ut in altera editione desererem, nullo adduci modo debebam.

Videntur sane in texendi arte et instrumentis nonnulla diversum in modum se habuisse sequioribus temporibus; nam locus apud Ovidium Met. VI, 54 sqq. nostrorum temporum texturae magis convenire videtur: quae tamen et ipsa est admodum diversa in diversis generibus: ea, qua homines in eo genere, quod hautelisse appellatur, utuntur, proxime accedit ad antiquiorum morem: ut taceam morem texendi Indorum, Islandorum aliorumque rudiorum populorum, qui antiquiori texendi rationi maxime respondere videtur. Verum hic de textrina apud Virgilium ad Homericum exemplum comparata agebatur.

EXCURSUS II

De accessu Aeneae ad Italiam.

VII, 29 sqq. Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum Prospicit etc. Appellunt tandem Troiani ad Italiam, secundum Virgilium ipsa Tiberis ostia ingressi: et laetus fluvio succedit (Aeneas) opaco; cf. 201 Fluminis intrastis ripas; it. 303 optato conduntur Thybridis alveo, super quibus locis frustra argutatur Claver. p. 880. 881; facta tamen, quod omnium quoque consensu traditur, escensio ad orientale littus in Laurentum agro. Locorum formam Exc. III animis subiiciemus.

Vix in grato solo consederant, cum nova prodigia eos exceperunt. Nam humi recubantes, et, ut a longa navigatione fessi facere solent, cibo potuque se reficientes, pro mensa panem pomis, quibus vescuntur, subiiciunt, moxque, coena facta consumtis et his, se mensas comedisse adeoque vetus vaticinium, ex nonnullorum fide iam olim a Sibylla Erythraea datum, quod hunc errorum terminum figebat, ne ad ulteriores occidentis oras pergerent, ad eventum perduxisse vident, ut a poeta copiose narratur; nec id sine dignitate epica factum, ut iam alias declaratum est. conf. Excurs. VIII lib. III. Frequentata est fabula omnium, qui de Troianorum in Latium adventu meminerunt, memoratione; plerumque simpliciter, sine mensae materia expressa, ut in Conone 46, ubi λόγος οὗτος κατημάξευται, sive Conon sive Photius adiecit, tritam esse fabulam significans. Sed inest diversitas in mensae materia, quam alii non libum sed apium fuisse tradiderunt. Dionys. I, 55 utriusque narrationis facit mentionem, σέλινα μεν πολλοῖς ὑπέ στρωτο, καὶ ἦν ταῦτα ὥςπερ τράπεζα τῶν ἐδεσμάτων· ὡς δέ φασί τινες, ἴτρια καρποῦ πεποιημένα πυρίνου, καθαρότητος ταῖς τροφαῖς ἕνεκα. Etiam Dio in Exc. Vales. n. III τραπέζας σελινίνας οὖσας memorat ἢ ἐκ τῶν σκληροτέρων μερῶν τῶν ἄρτων (ignoravit Dio aut Tzetza potius ad Lycophr. 1232, unde haec a Valesio ad Dionem retracta sunt, panem priscis hominibus nihil aliud quam crustulum et placentam fuisse; ignoravit quoque Victor O. G. R. 10 consumto quod fuerat cibi, crustam etiam de furreis mensis, quas sacratas secum habebat, comedisse) et Domitius apud Aurel. Victor. O. G. R. 12 mensarum vice sumendi cibi gratia apium, cuius maxima erat ibidem copia, fuisse substratum, quod ipsum consumtis aliis eduliis eos comedisse etc. Diversitatem narrationis post tot harum rerun in superioribus exempla non modo aequo animo ferre didicimus, verum etiam, quid inde sequatur, quomodo a pluribus tale argumentum tractatum, aut iactatum multo sermone, quantaque inde poetae rerum copia ad manum esse debuerit, satis vidimus. Hanc tamen diversitatem narrandi admodum miratur Toupius in Emendatt. in Suidam P. I, p. 38. 39, cumque inter alia placentarum genera, quae infinita apud veteres sunt, in oɛλnvas incidisset, quae lunatae et unvoɛideis erant, totum de apio commentum ortum habuisse ex corrupta illa lectione historici alicuius veteris, quam bona fide exhibuit Dio, roaлéças σelivivas. Atqui scriptor iste-procul dubio dederat toanéças oɛinvaías: conτραπέζας σεληναίας: iectat ingeniose et scite; nec tamen vere. Sane quidem plures, Italicas inprimis, fabulas a verborum similitudine ductas nemo neget. Hoc ipsum de mensis comestis vaticinium verborum lusu contineri supra vidimus; et aliorum quoque populorum fabulae, inprimis Romanenses, a nominum similitudine vel vario significatu petitae sunt, ingeniis hominum agrestibus et incultis in iis fere ad maiora se acuentibus. Ita de Melusina fabulam satis probabiliter

suspicantur viri docti natam esse ex aequivocatione vocis Celticae Melus, quae suavem et amabilem notat, et alterius vocis me et lusen, quae media sui parte serpentem esse significat. Ne tamen simile quid in Toupii coniectura locum habeat, facit hoc, quod Eva inter pistoria opera exquisitioris artis fuerunt, quae adeo ab horrida antiquitate aliena sunt, nec, quomodo historicus res Troiawas exponens, cum de panibus dicendum esset, placentas rarioris formae et nominis subiicere potuerit, intelligitur. Saltem hoc dicendum erat, fuisse forte veterem aliquem tragicum, qui, quod poetae licet, ubi oraculi illius vel eventus meminisset, pro pane vel placenta, quae priscis hominibus pro pane erat, genus exquisitius σελήνας aut τραπέζας σεληναίας poneret; etsi vel sic alia difficultas manet, quod non σεληναῖα πλακοῦντα illa dicta, sed επισέληνα. Neque autem improbabile fit, etiam sine vocabulorum sonive fraude ad apium panes seu placentas deduci potuisse. Fac fuisse aliquem, qui, cum oraculum omnino pronuntiasset, sedes fore eo loco, quo mensas essent absumturi Troiani, aut cum rei eventus, non deelarata satis ratione ac modo, narratus esset, ut a Lycophrone factum videas v. 1250-1253, deductos Troianos in Italiam et in herba recubantes exhiberet, ut Virgilius fecit; quidni pro mensis dederit herbas cibis substratas? cumque eas ipsas essent comesturi, genus tale ponere debuit, quod edule esset et in talibus locis frequens. Tale autem apium esse, nemo facile ignorat, nisi verba forte ac sonos discere ac tenere consueverit notione nulla subiecta. Nam condonandum est viri doctissimi elegantiae quod inter cetera posuit: Vidistin quidquam inficetius aut ridiculum magis? Troianos pro mensis apium adhibuisse, atque eo denique, more Asinorum, vesci potuisse. Non assequor, quid ille de hac planta statuerit. Etsi enim apii nomen latius patet, et incertum est, quale apii genus veterum apium sit, (conf. sup. ad Ge. IV, 120) cum alii cum Matthiolo petroselinum nostrum, alii nostrum Celery id habendum esse statuant (verum apium in Aegypto se reperisse Alpinus rer. Aegypt. III, 9, p. 158 asserebat; erat de eo narratio apud Theopompum, lib. VIII Philippic., ut ex Theonis Progymn. 2 intelligo, manet tamen hoc, inter edulia illud fuisse. Si tamen fabulae caussa et ratio a verborum lusu revocanda esset, potiore loco haberem Fabricii ad Dionem coniecturam, ex permutatione vocum tηlis, quod foenum graecum, silicia est, unde rýλivov vel onlivov äλevoov dictum, aut forte ex voce tηlía vel onlia, quae pistorum arca vel tabula frumentaria est, in oéλtvov aliquem incidisse. Sed, ut diximus, alienae sunt a re tales argutiae; nec res tanti est, ut diutius ei inhaereas. Nobis de poetae copiis instituta erat disputatio.

Alterum prodigium, quod Troianis in nova terra obiectum fuit, est sus cuin XXX foetibus. v. VIII, 81 sqq.; fabula quidem nihil per se habens vel dignitatis, vel suavitatis, qua tamen vix alia inter Romanas origines celebratior; etiam multis numis, inprimis Adriani

[ocr errors]
[ocr errors]

et Antonini Pii, insignita; forte etiam gentis Sulpiciae, scrofa inter Dioscuros, Penates, iacente. Nam Lavinio condendo locus, et post XXX annos deducendae coloniae Albae Longae tempus, ab eo ostento peti solebat. Vetustatem ipsa declarat immundi animantis commemoratio, ab elegantiore aevo abhorrens. Omnino prisca Italia magnos suum greges alebat, inprimis Etrusci et Galli, adeo ut scrofam inveniri contigerit, quae mille porcorum gregem ex se prognatum duceret. V. loc. non indignum lectu Polybii Exc. Vales. XII, 2. Itaque poeta, qui mythis domesticis Graecis fabulis intexendis novitatis iucunditatem captabat, ad popularium suorum iudicium non insuaviter aut leviter suem albam commemorasse videri debet. Poterat forte rem ornare, cum etiam haec de alba sue fabula multis modis a veteribus narrata sit, quas, cui libuerit, apud Dionys. I, 56, Sext. Aurel. Vict. 12 ex Catone, Lycophr. 1257 sqq. (Locus in eo sic interpungendus: Κτίσει δὲ χώραν ἐν τόποις Βορει γόνων, Ὑπὲρ Λατίνους Δαυνίους τ ̓ ὠκισμένην Πύργους, τριά κοντ ̓ ἐξαριθμήσας γονὰς Συὸς κελαινῆς [nigram pro alba memorat] etc.) et Tz. ibi et ad 1232 (unde in Dionis Excerpta locus inseritur), Varron. de L. L. IV, p. 35. ed. Dordr. Servium ad III, 390. VIII, 43. 81, et ex Fabio Pictore apud Syncell. Chronogr. p. 199 D. cognoscere licet; quo ipso poetae defensio parata est, cum fabulam tam insignem omittere noluerit. Signum eius suis Lavinii ostendebatur: quod narrat Varro R. R. II, 4, 18, et, quod mireris in poeta locorum et rerum Latii alioqui admodum ignaro, Lycophron. 1259. 1260, Ἧς (συὸς) καὶ πόλει δείκηλον ἀνθήσει μιᾷ | χαλκῷ τυπώσας καὶ τέκνων γλαγοτρόφων. (ubi ipse Aeneas dicitur esse is, qui άναdnost, consecrabit illud signum.) eoque loco, quo sus cum porcellis immolata fuerat, sacellum ( nalias) Dionysii aetate supererat lib. I, 57. Rem fecisse inutilem videri potest poeta in hoc, quod Tiberinum deuun facit praedicentem ostentum (VIII, 42 sqq.); cum praedictum hoc idem iam olim esset ab Heleno lib. III, 389. Verum etiam in hoc veterem auctoritatem secutus esse deprehenditur ex Dionys. I, 56, ubi narratio vulgaris exponitur. Sequitur enim Aeneas porcam ab ara se proripientem in mediterranea, cumque in colle, urbi condendae parum idoneo, procubuisset, repente vox ex nemore allapsa dubitantem confirmat. At de auctore vaticinii tradiderant alii aliter. Nam una cum oraculo de mensis absumtis Dodonae vel Erythris datum illud prodiderant ii, quos Dionysius sequitur lib. I, 55, et ex Caesaris et Lutatii fide, qui eosdem fere auctores habuisse videntur, Sextus Aurel. Victor c. 11 Scrofam narrat incientem (gravidam), quam cum e navi produxissent, ut eam immolarent, et se ministrorum manibus eripuisset, recordatum Aeneam, quod aliquando ei responsum esset, urbi condendae quadrupedem futuram ducem. Scilicet, ut ex h. 1. intelligitur, scrofam in navibus Ilio advectam narraverant alii, ut Lycophron 1. c. 1256 Συὸς κελαινῆς, ἣν ἀπ ̓ Ἰδαίων λόφων | Καὶ Δαρδανείων ἐκ

τόπων ναυσθλώσεται Et Varro L. L. 1. c. Alba

id ab sue

alba cognominatum. Haec e navi Aeneae cum fugisset Lavinium, triginta parit porcos. Ex hoc prodigio post Lavinium conditum annis triginta haec urbs facta, propter colorem suis et loci naturam Alba Longa dicta. Scrofa sub arbore visitur in numis Adriani et Antonini Pii affabre factis.

De loco, in quo sus inventa est, adhuc nonnulla monenda sunt, cum poeta eum ita declarare videatur, quasi eodem in loco mox urbs condenda et condita fuerit: nam Aen. III, 389 sequ. Helenus: Quum tibi sollicito secreti ad fluminis undam Littoreis ingens inventa sub ilicibus sus Triginta capitum fetus enixa iacebit, Alba, solo recubans, albi circum ubera nati: Is locus urbis erit; requies ea certa laborum. Et VIII, 42-48 ubi oraculumn a Tiberino repetitur: Littoreis ingens (si modo, quod dubito, vss. 46. 47. 48 recte ibi locum habent) Memorat ergo poeta locum ad Tiberim, secreti ad fluminis undam, et hic urbem condendam esse. Atqui in iis locis urbs condita ab Aenea memoratur nulla.

Conveniunt tamen in eo plura Virgilii loca, urbem ab Aenea conditam esse, ex qua reliquus fatorum ordo ductus esset. unde statim I, 5. Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, Inferretque deos Latio. Eam Lavinium fuisse, dubitare non sinit ipse poeta lib. I, 259 Iupiter ad Venerem: cernes urbem et promissa LavinI moenia. Hic Aeneas bellum geret, moresque viris et moenia ponet, et hinc Ascanius regnum ab sede LavinI Transferet et Longam multa vi muniet Albam. In ea urbe deponenda erant sacra et Penates: lib. II, 294. 295. III, 159. 160. Et lib. XII, 193. 194, ubi Aeneas: mihi moenia Teucri Constituent, urbique dabit Lavinia nomen. Verum ea longius fuit a Tiberi et a loco Suis inventae remota. Dices Lavinium serius esse conditum, et aliam urbem iam antehac fuisse eductam ad Tiberim, ad quam spectaverit vaticinium. Verum post escensum statim ad Tiberim munita fuere Castra lib. VII, 157 sqq. de quibus v. Excurs. III. At urbs condita fuit haud dubie Lavinium.

Scilicet ab usu loquendi haud est alienum, ut hic et is latius, vicinis locis comprehensis, accipiatur, quod multo magis accommodatum erat vaticinio obscure res enarranti: Is locus urbis erit; ea terra, in qua iuxta amnem sus inventa fuerit; non autem spatium illud terrae, in quo sus iacebat: ut nec tempus urgendum est in oraculo: quasi statim post escensum factum sue conspecta, et mensis ambesis, (lib. III, 255–257) urbs condenda fuerit. Subvenerant tamen scriptores antiquae famae de urbe in loco, in quo sus inventa fuerat, condenda, dum hoc adiiciebant: Suem iamiam mactandam effugisse, et Aeneam, qui eam persequutus erat, pervenisse ad eum locum, in quo aliquando urbs condita fuit: v. Dionys. I, 56 supra laudatum, et Aurel. Vict. O. G. R. c. 11. Iterum tamen va

« ZurückWeiter »