Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Arrival of Evander in Italy. Prophecy by his mother Carmenta, of the future greatness of Rome. Story of Hercules and Cacus.

Orta prior Lunâ-de se si creditur ipsi—

A magno tellus Arcade nomen habet.

Hic fuit Evander, qui, quamquam clarus utroque,
Nobilior sacræ sanguine matris erat;
Quæ, simul ætherios animo conceperat ignes,
Ore dabat vero carmina plena dei.
Dixerat hæc, nato motus instare sibique,
Multaque præterea, tempore nacta fidem.
Nam Juvenis verâ nimium cum matre fugatus
Deserit Arcadiam Parrhasiumque larem.
Cui genitrix flenti, Fortuna viriliter, inquit,
-Siste, puer lacrimas !—ista ferenda tibi est.
Sic erat in fatis, nec te tua culpa fugavit,
Sed deus; offenso pulsus es urbe deo.
Non meriti pœnam pateris, sed numinis iram,
Est aliquid magnis crimen abesse malis.
Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra
Pectora pro facto spemque metumque suo.
Nec tamen ut primus more mala talia passus ;
Obruit ingentes ista procella viros.

Passus idem, Tyriis qui quondam pulsus ab oris
Cadmus in Aoniâ constitit exul humo.

Passus idem Tydeus, et idem Pagasæus Iason,
Et quos præterea longa referre mora est.

Omne solum forti patria est, ut piscibus æquor,
Ut volucri, vacuo quidquid in orbe patet.
Nec fera tempestas toto tamen horret in anno,
Et tibi-crede mihi-tempora veris erunt.
Vocibus Evander firmatâ mente parentis
Nave secat fluctus, Hesperiamque tenet.
Jamque ratem doctæ monitu Carmentis in amnem
Egerat, et Tuscis obvius ibat aquis.
Vates immissis puppim stetit ante capillis,
Continuitque manum torva regentis iter;
Et procul in dextram tendens sua brachia ripam,
Pinea non sano ter pede texta ferit;

Neve daret saltum properans insistere terræ,
Vix est Evandri vixque retenta manu;
Dîque petitorum, dixit, salvete locorum,
Tuque novos cœlo terra datura deos,
Fluminaque, et Fontes, quibus utitur hospita tellus,
Et nemorum Nymphæ, Naïdumque chori!
Este bonis avibus visi natoque mihique,
Ripaque felici tacta sit ista pede!
Fallor? an hi fient ingentia monia colles,
Juraque ab hâc terrâ cetera terrâ petet?
Montibus his olim totus promittitur orbis.
Quis tantum fati credat habere locum ?
Et jam Dardaniæ tangent hæc litora pinus.
Hic quoque causa novi femina Martis erit.
Care nepos, Palla, funesta quid induis arma?
Indue non humili vindice cæsus eris.

Victa tamen vinces, eversaque Troja resurges ;

Obruet hostiles ista ruina domos.

Urite victrices Neptunia Pergama flammæ :
Num minus hic toto est altior orbe cinis?
Jam pius Æneas sacra, et sacra altera patrem,
Afferet Iliacos excipe, Vesta, deos.
Tempus erit, quum vos orbemque tuebitur idem,
Et fient ipso sacra colente deo :

Et penes Augustos patriæ tutela manebit.
Hanc fas imperii frena tenere domum.
Talibus ut dictis nostros descendit ad annos,
Substitit in medios præscia lingua sonos.
Puppibus egressus Latiâ stetit exsul in herbâ.
Felix, exsilium cui locus ille fuit!

Nec mora longa fuit; stabant nova tecta, nec alter
Montibus Ausoniis Arcade major erat.
Ecce boves illuc Erytheïdas applicat heros,
Emensus longi claviger orbis iter.

Dumque huic hospitium domus est Tegeæa, vagantur

Incustoditæ læta per arva boves.
Mane erat excussus somno Tirynthius hospes
De numero tauros sentit abesse duos.

Nulla videt taciti quærens vestigia furti :
Traxerat aversos Cacus in antra ferox;
Cacus, Aventinæ timor atque infamia silvæ,
Non leve finitimis hospitibusque malum.
Dira viro facies, vires pro corpore, corpus
Grande, pater monstri Mulciber hujus erat;

Proque domo longis spelunca recessibus ingens,
Abdita, vix ipsis invenienda feris.

Ora super postes affixaque brachia pendent,
Squalidaque humanis ossibus albet humus.
Servatâ male parte boum Jove natus abibat:
Mugitum rauco furta dedere sono.
Accipio revocamen, ait, vocemque secutus
Impia per silvas ultor ad antra venit.
Ille aditum fracti præstruxerat objice montis :
Vix juga movissent quinque bis illud onus.
Nititur hic humeris,—cœlum quoque sederat illis—
Et vastum motu collabefactat opus.

Quod simul evulsum est, fragor æthera terruit ipsum,
Ictaque subsedit pondere molis humus.
Prima movet Cacus collatâ prælia dextrâ,
Remque ferox saxis stipitibusque gerit.
Quîs ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes
Confugit, et flammas ore sonante vomit.
Quas quoties proflat, spirare Typhoëa credas,
Et rapidum Ætnæo fulgur ab igne jaci.
Occupat Alcides, adductaque clava trinodis
Ter quater adversi sedit in ore viri.

Ille cadit, mixtosque vomit cum sanguine fumos,
Et lato moriens pectore plangit humum.
Immolat ex illis taurum tibi, Jupiter, unum
Victor, et Evandrum ruricolasque vocat ;
Constituitque sibi, quæ Maxima dicitur, aram,
Hic ubi pars urbis de bove nomen habet.

Nec tacet Evandri mater, prope tempus adesse,

Hercule quo tellus sit satis usa suo.

Festival of the Paganalia. Address to Ceres and

Tellus.

State coronati plenum ad præsepe juvenci,
Cum tepido vestrum vere redibit opus.
Rusticus emeritum palo suspendat aratrum :
Omne reformidat frigida vulnus humus.
Villice, da requiem terræ, semente peractâ :
Da requiem, terram qui coluere, viris.
Pagus agat festum; pagum lustrate, coloni,
Et date paganis annua liba focis.

Placentur matres frugum, Tellusque, Ceresque,
Farre suo, gravida visceribusque suis.
Consortes operum, per quas correcta vetustas,
Quernaque glans victa est utiliore cibo;
Frugibus immensis avidos satiate colonos,
Ut capiant cultus præmia digna sui.
Vos date perpetuos teneris sementibus auctus,
Nec nova per gelidas herba sit usta nives.
Quum serimus, cœlum ventis aperite serenis ;
Quum latet, ætheriâ spargite semen aquâ ;
Neve graves cultis Cerealia dona, cavete,
Agmine læsuro depopulentur aves.

Vos quoque subjectis, formicæ, parcite granis :
Post messem prædæ copia major erit.

« ZurückWeiter »