Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Huc venit incinctus tunicas mercator, et urnâ
Purus suffitâ, quam ferat, haurit aquam.
Uda fit hinc laurus: lauro sparguntur ab udâ
Omnia, quæ dominos sunt habitura novos.
Spargit et ipse suos lauro rorante capillos,

Et peragit solitâ fallere voce preces.
Ablue præteriti perjuria temporis, inquit,
Ablue præteritâ perfida verba die.
Sive ego te feci testem, falsove citavi
Non audituri numina magna Jovis ;
Sive deum prudens alium divamve fefelli,
Abstulerint celeres improba dicta Noti.
Et pereant veniente die perjuria nobis,

Nec curent superi, si qua locutus ero.
Da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro,
Et face, ut emptori verba dedisse juvet.
Talia Mercurius poscentem ridet ab alto,
Se memor Ortygias surripuisse boves.

Origin of the Altar to Jupiter Pistor, on the Capitol. Nomine, quam pretio celebratior, arce Tonantis, Dicam, Pistoris quid velit ara Jovis.

Cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis :
Fecerat obsidio jam diuturna famem.

Jupiter, ad solium Superis regale vocatis,
Incipe, ait Marti.

Protinus ille refert :

Scilicet, ignotum est, quæ sit fortuna meorum;
Et dolor hic animi voce querentis eget?

Si tamen, ut referam breviter mala juncta pudori,
Exigis Alpino Roma sub hoste jacet.
Hæc est, cui fuerat promissa potentia rerum,
Jupiter? hanc terris impositurus eras?
Jamque suburbanos Etruscaque contudit arma:
Spes erat in cursu; nunc Lare pulsa suo est.
Vidimus ornatos ærata per atria pictâ

Veste triumphales occubuisse senes;
Vidimus Iliacæ transferri pignora Vestæ
Sede. Putant aliquos scilicet esse deos.
At si respicerent, qua vos habitatis in arce,
Totque domos vestras obsidione premi:
Nil opis in curâ scirent superesse deorum,
Et data sollicitâ tura perire manu.

Atque utinam pugnæ pateat locus! arma capessant ;
Et, si non poterunt exsuperare, cadant.

Nunc inopes victûs, ignavaque fata timentes,
Monte suo clausos barbara turba premit.
Tum Venus, et lituo pulcher trabeâque Quirinus,
Vestaque pro Latio multa locuta suo.

Publica, respondit, cura est pro mœnibus istis,
Jupiter, et pœnas Gallia victa dabit.

Tu modo, quæ desunt fruges, superesse putentur,
Effice, nec sedes desere, Vesta, tuas.

Quodcumque est Cereris solidæ cava machina frangat,
Mollitamque manu duret in igne focus.

[merged small][ocr errors]

Annuit et media tempora noctis erant. Jam ducibus somnum dederat labor.

Increpat illos Jupiter, et sacro, quid velit, ore docet: Surgite, et in medios de summis arcibus hostes Mittite, quam minime tradere vultis, opem. Somnus abit, quæruntque novis ambagibus acti, Tradere quam nolint et jubeantur, opem. Ecce, Ceres visa est. Jaciunt Cerealia dona; Jacta super galeas scutaque longa sonant. Posse fame vinci spes excidit. Hoste repulso Candida Pistori ponitur ara Jovi.

Rescue of the Palladium by Cæcilius Metellus.

Monia Dardanides nuper nova fecerat Ilus:
Ilus adhuc Asiæ dives habebat opes.
Creditur armiferæ signum cœleste Minervæ
Urbis in Iliacæ desiluisse juga.

Cura videre fuit: vidi templumque locumque.
Hoc superest illi: Pallada Roma tenet.
Consulitur Smintheus: lucoque obscurus opaco
Hos non mentito reddidit ore sonos:

Etheriam servate deam: servabitis urbem :
Imperium secum transferet illa loci.

Servat et inclusam summâ tenet Ilus in arce :
Curaque ad heredem Laomedonta venit.

- Priamo servata parum.

Sic ipsa volebat,

Ex quo judicio forma revicta sua est.

■ genus Adrasti, seu furtis aptus Ulixes,

Seu pius Æneas eripuisse datur ;

ctor in incerto.

Res est Romana: tuetur

Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt.

eu quantum timuere Patres, quo tempore Vesta Arsit, et est tectis obruta pæne suis!

agrabant sancti sceleratis ignibus ignes,
Mixtaque erat flammæ flamma profana piæ.
ttonitæ flebant, demisso crine, ministræ :
Abstulerat vires corporis ipse timor.
rovolat in medium, et magnâ, Succurrite! voce,
Non est auxilium flere, Metellus ait.
Pignora virgineis fatalia tollite palmis!
Non ea sunt voto, sed rapienda manu.
Me miserum! dubitatis? ait-Dubitare videbat,
Et pavidas posito procubuisse genu.-
Haurit aquas, tollensque manus, Ignoscite, dixit,
Sacra! vir intrabo non adeunda viro.

Si scelus est, in me commissi pœna redundet;
Sit capitis damno Roma soluta mei.
Dixit et irrupit. Factum dea rapta probavit,
Pontificisque sui munere tuta fuit.

Nunc bene lucetis sacræ sub Cæsare flammæ :
Ignis in Iliacis nunc erit, estque, focis ;
Nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos
Hoc duce, nec vivâ defodietur humo.

Sic incesta perit: quia, quam violavit, in illam

Conditur et Tellus Vestaque numen idem est.

Origin of the Vicus Sceleratus.

Tullia, conjugio sceleris mercede peracto,
His solita est dictis exstimulare virum :
Quid juvat esse pares, te nostræ cæde sororis,
Meque tui fratris, si pia vita placet ?
Vivere debuerant et vir meus, et tua conjux,
Si nullum ausuri majus eramus opus.
Et caput et regnum facio dotale parentis.
Si vir es, i, dictas exige dotis opes !
Regia res scelus est. Socero cape regna necato,
Et nostras patrio sanguine tinge manus.
Talibus instinctus solio privatus in alto
Sederat attonitum vulgus ad arma ruit.

Hinc cruor, hinc cædes: infirmaque vincitur ætas.
Sceptra gener socero rapta superbus habet.
Ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, cæsus
Concidit in durâ sanguinolentus humo.

Filia carpento patrios initura Penates

Ibat per medias alta feroxque vias.
Corpus ut adspexit, lacrimis auriga profusis
Restitit. Hunc tali corripit illa sono:
Vadis? an exspectas pretium pietatis amarum?
Duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas!

« ZurückWeiter »