Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Effugit et Syrtes, et te, Zanclæa Charybdi,

Et vos, Nisæi, naufraga monstra, canes; Hadriacumque patens late, bimaremque Corinthon. Sic venit ad portus, Attica terra, tuos. Hic primum sedit gelido mæstissima saxo; Illud Cecropidæ nunc quoque triste vocant. Sub Jove duravit multis immota diebus, Et lunæ patiens, et pluvialis aquæ.

Fors sua cuique loco est. Quo nunc Cerealis Eleusin,
Dicitur hoc Celei rura fuisse senis.

Ille domum glandes excussaque mora rubetis
Portat, et arsuris arida ligna focis.

Filia parva duas redigebat rupe capellas,
Et tener in cunis filius æger erat.

Mater, ait virgo,-mota est dea nomine matris-
Quid facis in solis incomitata jugis?
Restitit et senior, quamvis onus urget, et orat,
Tecta suæ subeat quantulacumque casæ.
Illa negat. Simularat anum, mitrâque capillos
Presserat-Instanti talia dicta refert :

Sospes eas, semperque parens! Mihi filia rapta est.
Heu! melior quanto sors tua sorte meâ!
Dixit, et, ut lacrimæ, neque enim lacrimare deorum est-
Decidit in tepidos lucida gutta sinus.

Flent pariter molles animis, virgoque senexque.
E quibus hæc justi verba fuere senis :

Sic tibi, quam raptam quereris, sit filia sospes ;
Surge, nec exiguæ despice tecta casæ. ·

Cui dea, Duc, inquit: scisti, qua cogere posses;
Seque levat saxo, subsequiturque senem.
Dux comiti narrat, quam sit sibi filius æger,
Nec capiat somnos, invigiletque malis.
Limen ut intravit, luctûs videt omnia plena.
Jam spes in puero nulla salutis erat.
Matre salutatâ,-mater Metanira vocatur-
Jungere dignata est os puerile suo.
Pallor abit, subitæque vigent in copore vires.
Tantus cœlesti venit ab ore vigor !

Tota domus læta est, hoc est, materque, paterque,
Nataque: tres illi tota fuere domus.

Mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte,
Pomaque, et in teneris aurea mella favis.
Abstinet alma Ceres, somnique papavera causas
Dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer.
Noctis erat medium, placidique silentia somni;
Triptolemum gremio sustulit illa suo,
Terque manu permulsit eum : tria carmina dixit,
Carmina mortali non referenda sono;

Inque foco pueri corpus vivente favillâ

Obruit humanum purget ut ignis onus. Excutitur somno stulte pia mater, et amens,

Quid facis? exclamat, membraque ab igne rapit. Cui Dea, Dum non es, dixit, scelerata fuisti: Irrita materno sunt mea dona metu. Iste quidem mortalis erit, sed primus arabit, Et seret, et cultâ præmia tollet humo.

Dixit, et egrediens nubem trahit, inque dra

cones

Transit, et aligero tollitur axe Ceres.
Sunion expositum, Piræaque tuta recessu
Linquit, et in dextrum quæ jacet ora latus.
Hinc init Ægæum, quo Cycladas adspicit omnes,
Ioniumque rapax, Icariumque legit;
Perque urbes Asiæ longum petit Hellespontum :
Diversumque locis alta pererrat iter.

Nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos :
Hinc Libys, hinc Meroë, siccaque terra subest.
Nunc adit Hesperios, Rhenum, Rhodanumque, Pa-
dumque,

Teque future parens, Tibri, potentis aquæ.
Quo feror? immensum est erratas dicere terras :

Præteritus Cereri nullus in orbe locus.

Errat et in cœlo, liquidique immunia ponti
Alloquitur gelido proxima signa polo :
Parrhasides stellæ,-namque omnia nôsse potestis,
Æquoreas numquam quum subeatis aquas—
Persephonen miseræ natam monstrate parenti.
Dixerat: huic Helice talia verba refert :

Crimine nox vacua est.

Solem de virgine rapt

Consule, qui late facta diurna videt.

Sol aditus, Quam quæris, ait, ne vana labores,
Nupta Jovis fratri tertia regna tenet.
Questa diu secum sic est affata Tonantem :

-Maximaque in vultu signa dolentis erant

memor es, de quo mihi sit Proserpina nata; Dimidium curæ debet habere tuæ.

be pererrato, sola est injuria facti Cognita commissi præmia raptor habet. t neque Persephone digna est prædone marito, Nec gener hoc nobis more parandus erat. uid gravius victore Gyge captiva tulissem, Quam nunc, te cœli sceptra tenente, tuli? ́erum impune ferat: nos hæc patiamur inultæ. Reddat, et emendet facta priora novis. upiter hanc lenit, factumque excusat amore, Nec gener est nobis ille pudendus, ait. Non ego nobilior. Posita est mihi regia cœlo : Possidet alter aquas: alter inane Chaos.. Sed si forte tibi non est mutabile pectus, Statque semel juncti rumpere vincla tori; Hoc quoque tentemus, siquidem jejuna remansit: Sin minus, inferni conjugis uxor erit. Tartara jussus adit sumptis Caducifer alis,

Speque redit citius, visaque certa refert. Rapta tribus, dixit, solvit jejunia granis, Punica quæ lento cortice poma tegunt.

Haud secus indoluit, quam si modo rapta fuisset, Mosta parens, longâ vixque refecta morâ est. Atque ita, Nec nobis cœlum est habitabile, dixit : Tænariâ recipi me quoque valle jube.

Et factura fuit, pactus nisi Jupiter esset,

Bis tribus ut cœlo mensibus illa foret.

E

Tum demum vultumque Ceres animumque recepit,
Imposuitque suæ spicea serta comæ.
Largaque provenit cessatis messis in arvis,
Et vix congestas area cepit opes.

Festival of the Palilia.

Invocation to Pales, Goddess of

Shepherds.

Alma Pales, faveas pastoria sacra canenti,

Prosequor officio si tua festa pio.

Pastor, oves saturas ad prima crepuscula lustra.
Unda prius spargat, virgaque verrat humum.
Frondibus et fixis decorentur ovilia ramis,

Et tegat ornatas longa corona fores.
Cærulei fiant vivo de sulfure fumi;
Tactaque fumanti sulfure balet ovis.
Ure maris rores, tædamque, herbasque Sabinas,
Et crepet in mediis laurus adusta focis ;
Libaque de milio milii fiscella sequatur :
Rustica præcipue est hoc dea læta cibo.
Consule, dic, pecori pariter pecorisque magistris :
Effugiat stabulis noxa repulsa meis.
Sive sacrâ pavi, sedive sub arbore sacrâ,
Pabulaque in bustis inscia carpsit ovis :
Seu nemus intravi vetitum, nostrisve fugatæ
Sunt oculis Nymphæ, semicaperve deus :

« ZurückWeiter »