Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ne refer. Adspexi non illo pectore digna

Vulnera, Tartareas ausus adire domos.
At tu, seu ratio te nostris appulit oris,

Sive deus, regni commoda carpe mei.
Multa tibi memores, nil non debemus Elissæ.
Nomine grata tuo, grata sororis, eris.
Talia dicenti neque enim spes altera restat—
Credidit, errores exposuitque suos.

Utque domum intravit Tyrios induta paratus,
Incipit Æneas:-cetera turba silet—

Hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia conjux,
Est mihi consumpsi naufragus hujus opes.

Orta Tyro regnum Libycâ possedit in orâ :
Quam precor ut caræ more sororis ames.
Omnia promittit, falsumque Lavinia vulnus
Mente premit tacitâ, dissimulatque fremens ;
Donaque quum videat præter sua lumina ferri
Multa palam, mitti clam quoque multa putat.
Non tamen exactum, quid agat. Furialiter odit,
Et parat insidias, et cupit ulta mori.

Nox erat ante torum visa est adstare sororis
Squalenti Dido sanguinolenta comâ,

Et, Fuge, ne dubita, mæstum fuge, dicere, tectum,
Sub verbum querulas impulit aura fores.
Exsilit, et velox humili super arva fenestrâ

Se jacit;―audacem fecerat ipse timor—
Quaque metu rapitur tunicâ velata recinctâ,

Currit, ut auditis territa dama lupis.

Corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis
Creditur, et stagnis occuluisse suis.

Sidonis interea magno clamore per agros
Quæritur. Apparent signa notæque pedum.
Ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis.
Sustinuit tacitas conscius amnis aquas.
Ipsa loqui visa est, Placidi sum Nympha Numici :
Amne perenne latens Anna Perenna vocor.
Protinus erratis læti vescuntur in agris,
Et celebrant largo seque diemque mero.

Discovery of Honey by Bacchus. Story of Silenus.

Liba deo fiunt, succis quia dulcibus ille
Gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.
Ibat arenoso Satyris comitatus ab Hebro :

Non habet ingratos fabula nostra jocos-
Jamque erat ad Rhodopen Pangæaque florida ventum :
Æriferæ comitum concrepuere manus.
Ecce novæ coëunt volucres tinnitibus actæ,

Quaque movent sonitus æra sequuntur apes.
Colligit errantes, et in arbore claudit inani
Liber: et inventi præmia mellis habet.
Ut Satyri levisque senex tetigere saporem,
Quærebant flavos per nemus omne favos.
Audit in exesâ stridorem examinis ulmo,

Adspicit et ceras dissimulatque senex;

Utque piger pandi tergo residebat aselli,
Applicat hunc ulmo corticibusque cavis.
Constitit ipse super ramoso stipite nixus,
Atque avide trunco condita mella petit.
Millia crabronum coëunt, et vertice nudo
Spicula defigunt, oraque summa notant.
Ille cadit præceps, et calce feritur aselli,
Inclamatque suos, auxiliumque rogat.
Concurrunt Satyri, turgentiaque ora parentis
Rident. Percusso claudicat ille genu.
Ridet et ipse deus, limumque inducere monstrat.
Hic paret monitis et limit ora luto.
Melle pater fruitur, liboque infusa calenti
Jure repertori candida mella damus.

Introduction of the Worship of the Magna Mater, or Cybele, into Rome. Story of the proving of the Innocence of Quinta Claudia.

Dindymon, et Cybelen, et amoenam fontibus Iden
Semper, et Iliacas Mater amavit opes.
Quum Trojam Æneas Italos portaret in agros,
Est dea sacriferas pæne secuta rates.
Sed nondum fatis Latio sua numina posci
Senserat, assuetis substiteratque locis.

Post, ut Roma potens opibus jam sæcula quinque
Vidit, et a domito sustulit orbe caput;

Carminis Euboïci fatalia verba sacerdos
Inspicit. Inspectum tale fuisse ferunt:
Mater abest; Matrem jubeo, Romane, requiras.
Quum veniet, castá est accipienda manu.
Obscuræ sortis Patres ambagibus errant,
Quæve parens absit, quove petenda loco.
Consulitur Pæan, Divúm que arcessite Matrem,
Inquit, et Idoeo est invenienda jugo.
Mittuntur proceres. Phrygiæ tum sceptra tenebat
Attalus Ausoniis rem negat ille viris.

Mira canam: longo tremuit cum murmure tellus,
Et sic est adytis diva locuta suis :

Ipsa petį volui.

Ne sit mora: mitte volentem.

Dignus Roma locus, quo deus omnis eat. Ille soni terrore pavens, Proficiscere, dixit;

Nostra eris in Phrygios Roma refertur avos.

:

Protinus innumeræ cædunt pineta secures

Illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat. Mille manus coëunt: et picta coloribus ustis Cœlestum Matrem concava puppis habet. Illa sui per aquas fertur tutissima nati, Longaque Phrixeæ stagna sororis adit, Rhoteumque rapax, Sigeaque litora transit, Et Tenedum, et veteres Eëtionis opes. Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relictâ, Quaque Carysteis frangitur unda vadis. Transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas Icarus, et vastæ nomina fecit aquæ.

Tum lævâ Creten, dextrâ Pelopeïdas undas
Deserit, et Veneris sacra Cythera petit.
Hinc mare Trinacrium, candens ubi tingere ferrum
Brontes, et Steropes, Acmonidesque solent :
Equoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris
Prospicit a remis, Ausoniamque tenet.
Ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum
Dividit, et campo liberiore natat:

Omnis eques, mixtâque gravis cum plebe senatus
Obvius ad Tusci fluminis ora venit;

Procedunt pariter matres, natæque, nurusque,
Quæque colunt sanctos virginitate focos.
Sedula fune viri contento brachia lassant ;

Vix subit adversas hospita navis aquas.

Sicca diu tellus fuerat: sitis usserat herbas :
Sedit limoso pressa carina vado.

Quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat,
Adjuvat et fortes voce sonante manus.
Illa velut medio stabilis sedet insula ponto;

Attoniti monstro stantque paventque viri.
Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto:

Nec facies impar nobilitate fuit. Casta quidem, sed non et credita.

Rumor iniquus

Læserat, et falsi criminis acta rea est.
Conscia mens recti famæ mendacia risit:

Sed nos in vitium credula turba sumus.
Hæc ubi castarum processit ab agmine matrum,
Et manibus puram fluminis hausit aquam,

« ZurückWeiter »