Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

erminus-ut veteres memorant-inventus in æde
Restitit, et magno cum Jove templa tenet.

unc quoque, se supra ne quid nisi sidera cernat,
Exiguum templi tecta foramen habent.
ermine, post illud levitas tibi libera non est,
Quâ positus fueris in statione, mane.
Nec tu vicino quidquam concede roganti,
Ne videare hominem præposuisse Jovi;
Et seu vomeribus, seu tu pulsabere rastris,
Clamato, Meus est hic ager, ille tuus.
Gentibus est aliis tellus data limite certo ;
Romanæ spatium est urbis et orbis idem.

Taking of Gabii. Siege of Ardea. Story of Lucretia.
Expulsion of the Tarquins.

Ultima Tarquinius Romanæ gentis habebat
Regna, vir injustus, fortis ad arma tamen.
Ceperat hic alias, alias everterat urbes,

Et Gabios turpi fecerat arte suos.

Namque trium minimus, proles manifesta Superbi,
In medios hostes nocte silente venit.
Nudârant gladios: Occidite, dixit, inermem !

Hoc cupiant fratres, Tarquiniusque pater,

Qui mea crudeli laceravit verbere terga!
-Dicere ut hoc posset, verbera passus erat—

Luna fuit. Spectant juvenem, gladiosque recondunt,
Tergaque, deductâ veste, notata vident.

Flent quoque, et, ut secum tueatur bella, precantur.

Callidus ignaris annuit ille viris.

Jamque potens misso genitorem appellat amico,
Prodendi Gabios quod sibi monstret iter.
Hortus odoratis suberat cultissimus herbis,
Sectus humum rivo lene sonantis aquæ.
Illic Tarquinius mandata latentia nati
Accipit, et virgâ lilia summa metit.
Nuntius ut rediit, decussaque lilia dixit,
Filius, Agnosco jussa parentis, ait.

Nec mora principibus cæsis ex urbe Gabinâ,
Traduntur ducibus moenia nuda suis.
Ecce-nefas visu-mediis altaribus anguis
Exit, et extinctis ignibus exta rapit.

Consulitur Phoebus. Sors est ita reddita : Matri
Qui dederit princeps oscula, victor erit.
Oscula quisque suæ matri properata tulerunt,
Non intellecto credula turba deo.

Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset
Tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis.
Ille jacens pronus matri dedit oscula Terræ,
Creditus offenso procubuisse pede.
Cingitur interea Romanis Ardea signis,

Et patitur lentas obsidione moras.

Dum vacat, et metuunt hostes committere pugnam, Luditur in castris: otia miles agit.

Tarquinius juvenis socios dapibusque meroque

Accipit, atque illis rege creatus ait :

>um nos difficilis pigro tenet Ardea bello,
Nec sinit ad patrios arma referre deos;
Ecquid in officio torus est socialis? et ecquid
Conjugibus nostris mutua cura sumus ?
Quisque suam laudant. Studiis certamina crescunt,
Et fervent multo linguaque corque mero.
Surgit, cui clarum dederat Collatia nomen;
Non opus est verbis, credite rebus, ait.
Nox superest: tollamur equis, urbemque petamus.
Dicta placent frænis impediuntur equi.
Pertulerant dominos. Regalia protinus illi
Tecta petunt: custos in fore nullus erat.
Ecce nurum regis fusis per colla coronis
Inveniunt posito pervigilare mero.

Inde cito passu petitur Lucretia.

Nebat ;

Ante torum calathi lanaque mollis erant.

Lumen ad exiguum famulæ data pensa trahebant, Inter quas tenui sic ait ipsa sono :

Mittenda est domino-nunc, nunc properate, puellæ Quamprimum nostrâ facta lacerna manu.

Quid tamen audîstis ?-nam plura audire potestis-
Quantum de bello dicitur esse super ?

Postmodo victa cades; melioribus, Ardea, restas,
Improba, quæ nostros cogis abesse viros,
Sint tantum reduces. Sed enim temerarius ille
Est meus, et stricto quolibet ense ruit.
Mens abit, et morior, quoties pugnantis imago
Me subit, et gelidum pectora frigus habet.

Desinit in lacrimas, intentaque fila remittit,
In gremio vultum deposuitque suum.
Hoc ipsum decuit: lacrima decuere pudicam,
Et facies animo dignaque parque fuit.
Pone metum, venio, conjux ait. Illa revixit,
Deque viri collo dulce pependit onus.
Interea juvenis furiales regius ignes
Concipit, et cæco raptus amore furit.
Forma placet, niveusque color, flavique capilli,
Quique aderat nullâ factus ab arte decor.
Verba placent, et vox, et quod corrumpere non est :
Quoque minor spes est, hoc magis ille cupit.

Jam dederat cantum lucis prænuntius ales,

Quum referunt juvenes in sua castra pedem. Carpitur attonitos absentis imagine sensus

Ille: recordanti plura magisque placent. Sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit, Neglectæ collo sic jacuere comae ;

Hos habuit vultus, hæc illi verba fuere,

Hic decor, hæc facies, hic color oris erat.
Ut solet a magno fluctus languescere flatu,
Sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet :
Sic, quamvis aberat placitæ præsentia formæ,
Quem dederat præsens forma, manebat amor.
Ardet, et injusti stimulis agitatus amoris
Comparat indigno vimque dolumque toro.
Exitus in dubio est. Audebimus ultima, dixit.
Viderit, audentes forsne deusne juvet.

Cepimus audendo Gabios quoque. Talia fatus
Ense latus cinxit, tergaque pressit equi.
Accipit æratâ juvenem Collatia portâ,

Condere jam vultus sole parante suos.
Hostes, ut hospes, init penetralia Collatini:
Comiter excipitur: sanguine junctus erat.
Quantum animis erroris inest! parat inscia rerum
Infelix epulas hostibus illa suis.

Functus erat dapibus: poscunt sua tempora somni.
Nox erat, et totâ lumina nulla domo.
Surgit, et auratum vaginâ liberat ensem,

Et venit in thalamos, nupta pudica, tuos.
Utque torum pressit, Ferrum, Lucretia, mecum est,
Natus, ait, regis, Tarquiniusque loquor.

Illa nihil: neque enim vocem viresque loquendi,
Aut aliquid toto pectore mentis habet.
Sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis
Parva sub infesto quum jacet agna lupo.
Quid faciat? pugnet? vincetur femina pugnâ.
Clamet? at in dextrâ, qui necet, ensis adest.
Effugiat? positis urgentur pectora palmis ;

Tunc primum externâ pectora tactà manu.
Quid, victor, gaudes? hæc te victoria perdet.
Heu quanto regnis nox stetit una tuis!
Jamque erat orta dies: passis sedet illa capillis,
Ut solet ad nati mater itura rogum;
Grandævumque patrem fido cum conjuge castris
Evocat: et positâ venit uterque morâ.

« ZurückWeiter »