Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EXCERPTA EX OVIDIO.

Description of Spring.

Dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,
Qui melius per ver incipiendus erat?
Omnia tunc florent, tunc est nova temporis ætas,
Et nova de gravido palmite gemma tumet ;
Et modo formatis operitur frondibus arbos,
Prodit et in summum seminis herba solum ;
Et tepidum volucres concentibus aëra mulcent,
Ludit et in pratis luxuriatque pecus.

Tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo,
Et luteum celsâ sub trabe fingit opus.
Tum patitur cultus ager, et renovatur aratro ;
Hæc anni novitas jure vocanda fuit.

Quid? quod hiems adoperta gelu nunc denique cedit,
Et pereunt victæ sole tepente nives ;
Arboribus redeunt detonsæ frigore frondes,
Vividaque e tenero palmite gemma tumet;
Quæque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras,
Fertilis occultas invenit herba vias.

Nunc fecundus ager: pecoris nunc hora creandi :
Nune avis in ramo tecta laremque parat.

B

Comparison between the Manners of Rome in Ancient

and Later Times.

Vix ego Saturno quemquam regnante videbam,
Cujus non animo dulcia lucra forent.

Tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi ;
Vix ultra, quo jam progrediatur, habet.

Pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis,
Dum populus pauper, dum nova Roma fuit;
Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,
Et dabat exiguum fluminis ulva torum.
Jupiter angustâ vix totus stabat in æde,

Inque Jovis dextrâ fictile fulmen erat.
Frondibus ornabant, quæ nunc Capitolia gemmis,
Pascebatque suas ipse senator oves;

Nec pudor in stipulâ placidam cepisse quietem,
Nec foenum capiti supposuisse fuit.

Jura dabat populis posito modo consul aratro,
Et levis argenti lamina crimen erat.

At postquam Fortuna loci caput extulit hujus,
Et tetigit summos vertice Roma deos;
Creverunt et opes, et opum furiosa cupido,
Et, quum possideant plurima, plura volunt.
Quærere ut absumant, absumpta requirere certant :
Atque ipsæ vitiis sunt alimenta vices.

Sic, quibus intumuit suffusâ venter ab undâ,
Quo plus sunt potæ, plus sitiuntur aquæ.
In pretio pretium nunc est; dat census honores,
Census amicitias; pauper ubique jacet.

Praises of the Study of Astronomy.

Felices animos, quibus hæc cognoscere primis,
Inque domus superas scandere cura fuit!
Credibile est illos pariter vitiisque locisque
Altius humanis exseruisse caput.

Non Venus et vinum sublimia pectora fregit,
Officiumve fori, militiæve labor.
Nec levis ambitio, perfusaque gloria fuco,
Magnarumve fames sollicitavit opum.
Admovere oculis distantia sidera nostris,
Ætheraque ingenio supposuere suo.

Sic petitur cœlum, non ut ferat Ossan Olympus,
Summaque Peliacus sidera tangat apex.

Origin and Causes of the various Victims offered to the
Gods. Story of Aristaus and Proteus.

Ante, deos homini quod conciliare valeret,
Far erat, et puri lucida mica salis.

Nondum pertulerat lacrimatas cortice myrrhas
Acta per æquoreas hospita navis aquas ; ̧
Tura nec Euphrates, nec miserat India costum,
Nec fuerant rubri cognita fila croci.

Ara dabat fumos, herbis contenta Sabinis,
Et non exiguo laurus adusta sono.
Si quis erat, factis prati de flore coronis
Qui posset violas addere, dives erat.

Hic, qui nunc aperit percussi viscera tauri,
In sacris nullum culter habebat opus.
Prima Ceres avidæ gavisa est sanguine porcæ,
Ulta suas meritâ cæde nocentis opes.
Nam sata, vere novo, teneris lactentia succis,
Eruta setigeræ comperit ore suis.

Sus dederat pœnas. Exemplo territus hujus
Palmite debueras abstinuisse, caper.

Quem spectans aliquis dentes in vite prementem,
Talia non tacito dicta dolore dedit :

Rode, caper, vitem: tamen hinc, quum stabis ad aram,
In tua quod spargi cornua possit, erit.

Verba fides sequitur: noxæ tibi deditus hostis
Spargitur affuso cornua, Bacche, mero.
Culpa sui nocuit: nocuit quoque culpa capellæ.
Quid bos, quid placidæ commeruistis oves?
Flebat Aristæus, quod apes cum stirpe necatas
Viderat inceptos destituisse favos.

Cærula quem genitrix ægre solata dolentem,
Addidit hæc dictis ultima verba suis :

Siste, puer, lacrimas! Proteus tua damna levabit,
Quoque modo repares, quæ periere, dabit.
Decipiat ne te versis tamen ille figuris,

Impediant geminas vincula firma manus.
Pervenit ad vatem juvenis, resolutaque somno
Alligat æquorei brachia capta senis.

Ille suâ faciem transformis adulterat arte:

Mox domitus vinclis in sua membra redit:

Oraque cæruleâ tollens rorantia barbâ,
Quâ, dixit, repares arte, requiris, apes?
Obrue mactati corpus tellure juvenci :
Quod petis a nobis, obrutus ille dabit.
Jussa facit pastor. Fervent examina putri
De bove: mille animas una necata dedit.
Poscit ovem fatum. Verbenas improba carpsit,
Quas pia dîs ruris ferre solebat anus.
Quid tuti superest, animam quum ponat in aris
Lanigerumque pecus, ruricolæque boves?

Intactæ fueratis aves, solatia ruris,

Assuetum silvis innocuumque genus,
Quæ facitis nidos, quæ plumis ova fovetis,
Et facili dulces editis ore modos.

Sed nihil ista juvant, quia linguæ crimen habetis,
Dîque putant mentes vos aperire suas.

Nec tamen id falsum: nam, dîs ut proxima quæque,
Nunc pennâ veras, nunc datis ore notas.
Tuta diu volucrum proles tum denique cæsa est,
Juveruntque deos indicis exta sui.

Ergo sæpe suo conjux abducta marito

Uritur in calidis alba columba focis.

« ZurückWeiter »