Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
Quæ tuus in vitâ dulcis alebat amor.
Quojus ego interitu totâ de mente fugavi
Hæc studia, atque omnes delicias animi.
Quare, quod scribis, "Veronæ turpe Catullo
Esse, quod hic quisquis de meliore notâ
Frigida deserto tepefecit membra cubili :"

Id, Manli, non est turpe; magis miserum est. 30 Ignosces igitur, si, quæ mihi luctus ademit,

Hæc tibi non tribuo munera, cum nequeo. Nam, quod scriptorum non magna est copia apud me, Hoc fit, quod Romæ vivimus: illa domus ; Illa mihi sedes, illic mea carpitur ætas : Huc una ex multis capsula me sequitur. Quod cum ita sit, nolim statuas, nos mente malignâ Id facere, aut animo non satis ingenuo, Quod tibi non utriusque petiti copia facta est : Ultro ego deferrem, copia siqua foret. Non possum reticere, Deæ, quâ Manlius in re Juverit, aut quantis juverit officiis; Ne fugiens sæclis obliviscentibus ætas Illius hoc cæcâ nocte tegat studium. Sed dicam vobis. Vos porro dicite multis Millibus, et facite hæc charta loquatur anus.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

Notescatque magis mortuus, atque magis;
Ne tenuem texens sublimis aranea telam,
Deserto in Manlî nomine opus faciat.
Nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam,
Scitis, et in quo me corruerit genere:

Cum tantum arderem, quantum Trinacria rupes,
Lymphaque in Etais Malia Thermopylis;
Mosta neque assiduo tabescere lumina fletu
Cessarent, tristique imbre madere genæ;
Qualis in aërii pellucens vertice montis
Rivus muscoso prosilit e lapide;

Qui cum de pronâ præceps est valle volutus,
Per medium densi transit iter populi,

40

50

60

Dulce viatori lasso in sudore levamen,
Cum gravis exustos æstus hiulcat agros:
Ac veluti nigro jactatis turbine nautis
Lenius adspirans aura secunda venit,
Jam prece Pollucis, jam Castoris, imploratâ :
Tale fuit nobis Manlius auxilium.
Is clausum lato patefecit limite campum,
Isque domum nobis, isque dedit dominam,
Ad quam communes exerceremus amores,
Quo mea se molli candida Diva pede
Intulit, et trito fulgentem in limine plantam
Innixa, argutâ constitit in soleâ :

Conjugis ut quondam flagrans advenit amore,
Protesilaëam Laodamia domum

Inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
Hostia cœlestes pacificâsset heros.
Nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
Quod temere invitis suscipiatur heris.
Quam jejuna pium desideret ara cruorem,
Docta est amisso Laodamia viro;
Conjugis ante coacta novi dimittere collum,

Quam veniens una atque altera rursus hiems
Noctibus in longis avidum saturâsset amorem,
Posset ut abrupto vivere conjugio;

Quod scibant Parcæ non longo tempore abesse,
Si miles muros îsset ad Iliacos.

Nam tum Helenæ raptu primores Argivorum
Cœperat ad sese Troja ciere viros;

70

80

Troja nefas, commune sepulcrum Europe Asiæque,
Troja virum et virtutum omnium acerba cinis; 90
Quæ nempe et nostro letum miserabile fratri

Attulit hei misero frater ademte mihi!
Hei misero fratri jucundum lumen ademtum !
Tecum una tota est nostra sepulta domus:
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
Quæ tuus in vitâ dulcis alebat amor:
Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra,
Nec prope cognatos compositum cineres,

Sed Trojâ obscœnâ, Trojâ infelice sepultum
Detinet extremo terra aliena solo:

100

Ad quam tum properans fertur simul undique pubes
Græca penetrales deseruisse focos:

Ne Paris abductâ gavisus libera mœchâ
Otia pacato degeret in thalamo.

Quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,
Ereptum est vitâ dulcius atque animâ
Conjugium; tanto te absorbens vortice amoris
Estus in abruptum detulerat barathrum;
Quale ferunt Graii Pheneum prope Cylleneum
Siccare emulsâ pingue palude solum;
Quod quondam cæsis montis fodisse medullis
Audit falsiparens Amphitryoniades,
Tempore quo certâ Stymphalia monstra sagittâ
Perculit, imperio deterioris heri;
Pluribus ut cœli tereretur janua Divis,
Hebe nec longâ virginitate foret.

Sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
Qui tunc indomitam ferre jugum docuit.
Nam neque tam carum confecto ætate parenti
Una caput seri gnata nepotis alit:
Qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
Nomen testatas intulit in tabulas,
Impia derisi gentilis gaudia tollens,
Suscitat a cano vulturium capite.
Nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
Compar, quæ multo dicitur improbius
Oscula mordenti semper decerpere rostro;
Quamquam præcipue multivola est mulier.
Sed tu horum magnos vicisti sola furores,

Ut semel es flavo conciliata viro;
Aut nihil, aut paulo quoi tum concedere digna,
Lux mea se nostrum contulit in gremium.
Quam circumcursans hinc illine sæpe Cupido
Fulgebat crocinâ candidus in tunicâ.

Quæ tamen etsi uno non est contenta Catullo,
Rara verecundæ furta feremus heræ,

110

120

150

Ne nimium simus stultorum more molesti.
Sæpe etiam Juno, maxima Coelicolûm,
Conjugis in culpâ flagravit quottidianâ,
Noscens omnivoli plurima furta Jovis.
Atqui nec Divis homines componier æquum est:
Ingratum tremuli tolle parentis onus.
Nec tamen illa mihi dextrâ deducta paternâ
Fragrantem Assyrio venit odore domum:
Sed furtiva dedit mirâ munuscula nocte,
Ipsius ex ipso demta viri gremio.
Quare illud satis est, si nobis is datur unus,
Quem lapide illa diem candidiore notat.
Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
Pro multis, Manli, redditur officiis,

140

150

Ne vostrum scabrâ tangat robigine nomen
Hæc atque illa dies, atque alia, atque alia.
Huc addent Divi quam plurima, quæ Themis olim
Antiquis solita est munera ferre piis.

Sitis felices et tu simul et tua vita,

Et domus ipsa, in quâ lusimus, et domina: Et qui principio nobis te tradidit, a quo

Sunt primo nobis omnia nata bona;

Et longe ante omnes, mihi quæ me carior ipso est, Lux mea; quâ vivâ vivere dulce mihi est.

CARMEN LXIX.

Ad Rufum.

Noli admirari, quare tibi femina nulla,

Rufe, velit tenerum supposuisse femur;

Non ullam raræ labefactes munere vestis,
Aut pelluciduli deliciis lapidis.

Lædit te quædam mala fabula, quâ tibi fertur
Valle sub alarum trux habitare caper.

160

Hunc metuunt omnes: neque mirum; nam mala valde est

Bestia, nec quicum bella puella cubet. Quare aut crudelem nasorum interfice pestem, Aut admirari desine, cur fugiunt.

CARMEN LXX.

De Inconstantiâ feminei Amoris.

Nulli se dicit mulier mea nubere malle,
Quam mihi; non si se Jupiter ipse petat.
Dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,
In vento et rapidâ scribere oportet aquâ.

CARMEN LXXI.

Ad Virronem.

Siquoi, Virro, bono sacer alarum obstitit hircus,
Aut siquem merito tarda podagra secat,
mulus iste tuus, qui vostrum exercet amorem,
Mirifice est a te nactus utrumque malum.
Nam quoties futuit, toties ulciscitur ambos;
Illam affligit odore, ipse perit podagrâ.

CARMEN LXXII.

Ad Lesbiam.

Dicebas quondam, solum te nôsse Catullum,
Lesbia; nec, præ me, velle tenere Jovem.
Dilexi tum te, non tantum ut volgus amicam,
Sed pater ut gnatos diligit et generos.
Nunc te cognovi. Quare, etsi impensius uror,
Multo mi tamen es vilior et levior.

« ZurückWeiter »