Abbildungen der Seite
PDF

C. VALERII CATULLI

CAR MIN A,

EX EDITIONE

FRID. GUIL. DERING,

SEDULÂ RECENSIONE ACCURATA.

C. VALERII CATULLI

VERONENSIS

CARMINA.

[ocr errors]

CARMEN I.

Ad Cornelium Nepatem. Quoi dono lepidum novum libellum, Aridâ modo pumice expolitum? Corneli, tibi ; namque tu solebas Meas esse aliquid putare nugas, Jam tum, cum ausus es, unus Italorum, Omne ævum tribus explicare chartis, Doctis, Jupiter ! et laboriosis. Quare babe tibi, quidquid hoc libelli est, Qualecumque ; quod, o patrona Virgo, Plus uno maneat perenne sæclo,

CARMEN II.

Ad Passerem Lesbiæ.
Passer, deliciæ meæ puellæ,
Quicum ludere, quem in sinu tenere,
Quoi primum digitum dare appetenti,
Et acres solet incitare morsus;

Cum desiderio meo nitenti
Carum nescio quid lubet jocari,
(Ut solatiolum sui doloris,
Credo, ut tum gravis acquiescat ardor)
Tecum ludere, sicut ipsa, possem,
Et tristes animi levare curas;
Tam gratum mihi, quam ferunt puellæ
Pernici aureolum fuisse malum,
Quod zonam soluït diu ligatam.

CARMEN III.

Luctus in Morte Passeris.

Lugete, o Veneres, Cupidinesque,
Et quantum est hominum venustiorum!
Passer mortuus est meæ puellæ,
Passer, deliciæ meæ puellæ,
Quem plus illa oculis suis amabat :
Nam mellitus erat, suamque nôrat
Ipsam tam bene, quam puella matrem:
Nec sese a gremio illius movebat ;
Sed circumsiliens modo huc, modo illuc,
Ad solam dominam usque pipilabat.
Qui nunc it, per iter tenebricosum,
Illuc, unde negant redire quemquam:
At vobis male sit, malæ tenebræ
Orci, quæ omnia bella devoratis!
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
O factum male! O miselle passer !
Tuâ nunc operâ meæ puellæ ,
Flendo turgiduli rubent ocelli.

CARMEN IV.
Dedicatio Phaseli.

Phaselus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse navium celerrimus,
Neque ullius natantis impetum trabis
Nequîşse præterire, sive palmulis
Opus foret volare, sive linteo.
Et hoc negat minacis Adriatici

!
Negare litus, insulasve Cycladas,
Rbodumye nobilem, horridamve Thraciam,
Propontida, trucemye Ponticum sinum;"!
Ubi iste, post phaselus, antea fuit
Comata silva : nam Cytorio in juge
Loquente sæpe sibilum edidit comâ.
Amastri Pontica, et Cytore buxifer,
Tibi hæc fuisse et esse cognitissima
Ait phaselus: ultimâ ex origine
Tuo stetisse dicit in cacumine,
Tuo imbuisse palmulas in æquore,
Et inde tot per impotentia freta
Herum tulisse; lana, sive dextera
Vocaret aura, sive utrumque Jupiter
Simul secundus incidisset in pedem ;
Neque ulla vota litoralibus Diis
Sibi esse facta, cum veniret a mare
Novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
Sed hæc prius fuêre : nunc recondita
Senet quiete, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et gemelle Castoris.

« ZurückWeiter »