Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nam sudaria Setaba ex Iberis

Miserunt mihi muneri Fabullus

Et Verannius. Hæc amem necesse est,
Ut Veranniolum meum et Fabullum.

CARMEN XIII.

Ad Fabullum.

Cœnabis bene, mi Fabulle, apud me
Paucis, si tibi Dî favent, diebus,
Si tecum attuleris bonam atque magnam
Cœnam, non sine candidâ puellâ,
Et vino et sale, et omnibus cachinnis.
Hæc si, inquam, attuleris, venuste noster,
Cœnabis bene; nam tui Catulli
Plenus sacculus est aranearum.
Sed contra accipies meros amores,
Seu quid suavius elegantiusve est;
Nam unguentum dabo, quod meæ puellæ
Donârunt Veneres, Cupidinesque;
Quod tu cum olfacies, Deos rogabis,
Totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

CARMEN XIV.

Ad Calvum Licinium.

Ni te plus oculis meis amarem,
Jucundissime Calve, munere isto
Odissem te odio Vatiniano.

Nam quid feci ego, quidve sum locutus,
Cur me tot male perderes poëtis?

Isti Di mala multa dent clienti,

Qui tantum tibi misit impiorum.

Quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum

Munus dat tibi Sulla literater,

Non est mi male, sed bene ac beate,
Quod non dispereunt tui labores.

Di magni! horribilem et sacrum libellum !
Quem tu scilicet ad tuum Catullum
Misti, continuo ut die periret,
Saturnalibus, optimo dierum.
Non, non hoc tibi, salse, sic abibit:
Nam, si luxerit, ad librariorum
Curram scrinia; Casios, Aquinios,
Suffenum, omnia colligam venena,
Ac te his suppliciis remunerabor.
Vos hinc interea valete, abite
Illuc, unde malum pedem tulistis,
Sæcli incommoda, pessimi poëtæ!

Siqui forte mearum ineptiarum
Lectores eritis, manusque vestras
Non horrebitis admovere nobis ;
Pædicabo ego vos, et irrumabo.

CARMEN XV.

Ad Aurelium.

Commendo tibi me ac meos amores,
Aureli. Veniam peto pudentem,
Ut, si quidquam animo tuo cupîsti,
Quod castum expeteres, et integellum,
Conserves puerum mihi pudice;
Non dico a populo: nihil veremur
Istos, qui in plateâ modo huc, modo illuc
In re prætereunt suâ occupati :

Verum a te metuo, tuoque pene,
Infesto pueris bonis, malisque.

Quem tu, qua lubet, ut lubet, moveto

Quantum vis, ubi erit foris paratum.
Hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
Quod si te mala mens, furorque vecors
In tantam impulerit, sceleste, culpam,
Ut nostrum insidiis caput lacessas;
Ah! tum te miserum, malique fati!
Quem, attractis pedibus, patente portâ,
Percurrent raphanique, mugilesque.

CARMEN XVI.

Ad Aurelium et Furium.

Pædicabo ego vos, et irrumabo,
Aureli pathice, et cinæde Furi,
Qui me ex versiculis meis putatis,
Quod sint molliculi, parum pudicum:
Nam castum esse decet pium poëtam
Ipsum; versiculos nihil necesse est;
Qui tum denique habent salem ac leporem,
Si sunt molliculi, ac parum pudici,
Et, quod pruriat, incitare possunt,
Non dico pueris, sed his pilosis,
Qui duros nequeunt, movere lumbos.
Vos, quod millia multa basiorum
Legistis, male me marem putatis :
Pædicabo ego vos, et irrumabo.

CARMEN XVII.

Ad Coloniam.

O Colonia, quæ cupis ponte ludere longo,
Et salire paratum habes; sed vereris inepta
Crura ponticuli adsulitantis, irredivivus
Ne supinus eat, cavâque in palude recumbat;

C

Sic tibi bonus ex tuâ pons libidine fiat,
In quo vel Salisubsulis sacra suscipiantur:
Munus hoc mihi maximi da, Colonia, risûs.
Quemdam municipem meum de tuo volo ponte
Ire præcipitem in lutum, per caputque pedesque :
Verum totius ut lacus, putidæque paludis,
Lividissima, maximeque est profunda vorago.
Insulsissimus est homo; nec sapit pueri instar
Bimuli, tremulâ patris dormientis in ulnâ.
Quoi cum sit viridissimo nupta flore puella,
Et puella tenellulo delicatior hædo,
Asservanda nigerrimis diligentius uvis;
Ludere hanc sinit, ut lubet, nec pili facit uni;
Nec se sublevat ex suâ parte: sed, velut alnus
In fossâ Ligurî jacet suppernata securi,

Tantumdem omnia sentiens, quam si nulla sit usquam;
Talis iste meus stupor nil videt, nihil audit.
Ipse qui sit, utrum sit, an non sit, id quoque nescit.
Nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
Si pote stolidum repente excitare veternum,
Et supinum animum in gravi derelinquere cœno,
Ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

CARMEN XVIII.

Ad Hortorum Deum.

Hunc lucum tibi dedico, consecroque, Priape,
Qua domus tua Lampsaci est, quaque silva, Priape.
Nam te præcipue in suis urbibus colit ora
Hellespontia, cæteris ostreosior oris.

CARMEN XIX.

Hortorum Deus.

Hunc ego, juvenes, locum, villulamque palustrem,
Tectam vimine junceo, caricisque maniplis,
Quercus arida, rusticâ conformata securi,
Nutrivi, magis et magis ut beata quotannis.
Hujus nam domini colunt me, Deumque salutant,
Pauperis tuguri pater, filiusque ***

Alter assiduâ colens diligentiâ, ut herba
Dumosa, asperaque a meo sit remota sacello;
Alter parva ferens manu semper munera largâ.
Florido mihi ponitur picta vere corolla
Primitu', et tenerâ virens spica mollis aristâ:
Luteæ violæ mihi, luteumque papaver,
Pallentesque cucurbitæ, et suave olentia mala;
Uva pampineâ rubens educata sub umbrâ:
Sanguine hanc etiam mihi (sed tacebitis) aram
Barbatus linit hirculus, cornipesque capella;
Pro quis omnia honoribus hæc necesse Priapo
Præstare, et domini hortulum, vineamque tueri.
Quare hinc, o pueri, malas abstinete rapinas.
Vicinus prope dives est, negligensque Priapus.
Inde sumite: semita hæc deinde vos feret ipsa.

CARMEN XX.

Hortorum Deus.

Ego hæc, ego arte fabricata rusticâ,
Ego arida, o viator, ecce populus
Agellulum hunc, sinistra, tute quem vides,
Herique villulam, hortulumque pauperis
Tuor, malasque furis arceo manus.

« ZurückWeiter »