Catulli, Tibulli, et Propertii opera: ex optimis editionibus sedulo accurat

Cover
Rodwell et Martin, 1816 - 273 Seiten
 

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 29 - Ipse triumphali devinctus tempora lauro, dum cumulant aras, ad tua sacra veni. Sed nitidus pulcherque veni : nunc indue vestem sepositam, longas nunc bene pecte comas, qualem te memorant Saturno rege fugato victori laudes concinuisse lovi.
Seite 2 - Soles occidere et redire possunt : Nobis, cum semel occidit brevis lux, Nox est perpetua una dormienda.
Seite 29 - Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare |divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi vocis in ore. lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte.
Seite 41 - Vivite felices, memores et vivite nostri, Sive erimus seu nos fata fuisse velint. Interea nigras pecudes promittite Diti Et nivei lactis pocula mixta mero.
Seite 50 - ... urit, seu Tyria voluit procedere palla: urit, seu nivea candida veste venit. talis in aeterno felix Vertumnus Olympo mille habet ornatus, mille decenter habet.
Seite 7 - ... longa dies homini docuit parere leones, longa dies molli saxa peredit aqua ; annus in apricis maturat collibus uvas, annus agit certa lucida signa vice.
Seite 23 - Sed neque Phlegraeos lovis Enceladique tumultus Intonet angusto pectore Callimachus, 40 Nec mea conveniunt duro praecordia versu Caesaris in Phrygios condere nomen avos. Navita de ventis, de tauris narrat arator, Enumerat miles vulnera, pastor oves, Nos contra angusto versantes proelia lecto: 45 Qua pote quisque, in ea conterat arte diem.
Seite 3 - ... non ego, si merui, dubitem procumbere templis et dare sacratis oscula liminibus, non ego tellurem genibus perrepere supplex et miserum sancto tundere poste caput.
Seite 88 - Quid genus aut virtus aut optima profuit illi Mater, et amplexum Caesaris esse focos? Aut modo tam pleno fluitantia vela theatro Et per maternas omnia gesta manus? Occidit, et misero steterat vigesimus annus: 15 Tot bona tam parvo clausit in orbe dies.

Bibliografische Informationen