Carmina

Cover
ex officina Bernhardi Tauchnitz, 1887 - 88 Seiten

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 59 - cur fugiunt. 10 LXX. Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se luppiter ipse petat. dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti, in vento et rapida scribere oportet aqua. LXXI. Si quoi iure bono sacer alarum obstitit hircus, aut si quem merito tarda podagra secat, aemulus iste tuus, qui vestrum exercet
Seite 21 - Ule mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, adspexi, nihil est super mi lingua sed torpet, tenuis sub artus fiamma demanat, sonitu suopte tintinant aures
Seite 11 - Paene insularum, Sirmio, insularumque ocelle, quascumque in liquentibus stagnis marique vasto fert uterque Neptunus, quam te libenter quamque laetus inviso, vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos liquisse campos et videro te in tuto! o quid solutis est beatius curis, cum mens onus reponit, ac peregrino labore fessi venimus larem ad nostrum
Seite cxxxvi - Quaeris, quot mihi basiationes tuae, Lesbia, sint satis superque. quam magnus numerus Libyssae harenae lasarpiciferis iacet Cyrenis, oraclum lovis inter aestuosi et Batti veteris sacrum sepulcrum, aut quam sidera multa, cum tacet nox, furtivos hominum vident amores, tarn te basia multa basiare vesano satis et super Catullost, quae née pernumerare curiosi possint née mala fascinare lingua.
Seite 47 - 310 laeva colum molli lana retinebat amictum, dextera turn leviter deducens fila supinis formabat digitis, turn prono in pollice torquens libratum tereti versabat turbine fusum; atque ita decerpens aequabat semper opus dens, 315 laneaque aridulis haerebant morsa labellis, quae prius in levi fuerant extantia filo; ante pedes autem candentis mollia lanae veliera virgati custodibant calathisci. hae
Seite 38 - aciem, rabie fera carens dum breve tempus animus est. egone a mea remota haec ferar in nemora domo? patria, bonis, amicis, genitoribus abero? 60 abero foro, palaestra, stadio et gymnasiis? miser a miser, querendum est etiam atque etiam, anime» quod enim genus figuraest, ego non quod obierim? ego mulier ego
Seite 13 - maximi 5 magna progenies lovis, quam mater prope Deliam deposivit olivam, montium domina ut fores silvarumque virentium 10 saltuumque reconditorum amniumque sonantum. tu Lucina dolentibus luno dicta puerperis, tu potens Trivia et notho es 15 dicta lumine Luna. tu cursu, dea, menstruo metiens iter annuum rustica agricolae bonis tecta
Seite 72 - usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum? omnia magna haec sunt, tarnen ipsest maximus ultro, non homo, sed vero méntula magna minax. CXVI. Saepe tibi studioso animo venante requirens carmina uti possem mittere Battiadae, qui te lenirem nobis, neu conarere tela infesta meum mittere in usque caput, hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem, Gelli,
Seite cxxxiv - IV. Phaselus ille, quem videtis, hospites, ait fuisse navium celerrimus, ñeque ullius natantis impetum trabis nequisse praeterire, sive palmulis opus foret volare sive linteo. et hoc negat minacis Adriatici negare litus insulasve Cycladas Rhodumque nobilem horridamque Thraciam Propontida trucemve Ponticum sinum, ubi iste post phaselus antea fuit comata silva: nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri
Seite 18 - librum legi. XLV. Acmen Septumius suos amores tenens in gremio 'mea' inquit 'Acme, ni te perdite amo atque amare porro omnes sum adsidue paratus annos quantum qui potè plurimum perire, solus in Libya Indiaque tosta caesio veniam obvius leoni.

Bibliografische Informationen