Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

LIBRARY OF THE

LELAND STANFORD JR. UNIVERSITY. A27806

PROLEGOMENA.

De vita C. Valerii Catulli Veronensis quae comperta habemus pleraque ipsius carminibus debentur; pauca aliunde accepimus neque ea omnia fide digna.

Ad nomina poetae quod attinet, cognomine suo se ipse saepius adpellavit (conf. index I s. v. 'Catullus'). nomen gentilicium Suetonii in Iul. 73 aliorumque testimoniis constat. de praenomine adhuc variant sententiae. atqui post accuratam Ludovici Schwabii de ea re disputationem in quaestionibus Catullianis p. 9 ss. (conf. etiam H. A. I. Munro in libro qui inscribitur 'criticisms and elucidations of Catullus', p. 68 s.) dubitari non potest quin poeta Gaius dictus fuerit, ut et Hieronymus ad Eusebii chron. a. Abr. 1930, i. e. Suetonius, et Apuleius apol. c. 10, p. 15 Kr. tradunt. contra quorum testium consensum nihil valet quod, cum meliores codices Catulliani solum cognomen poetae praebeant, quattuor libri recentissimi et multifariam interpolati, Datanus, Riccardianus, Cuiacianus, Colbertinus (hic accessit ex Ellisii adparatu) praenomen Quinti in fronte exhibent. quod veri simile est e Plinii natur. hist. XXXVII 6 81 adscitum esse, ubi, cum codex omnium optimus Bambergensis haec a scriptore profecta esse doceat, Nonius senator, filius strumae Noni eius quem Catullus poeta in sella curuli visum indigne tulit (conf. Catull. c. LII 2), libri aliquot recentes Q. notam cognomini poetae praefixam habent, quam sive Catulli cum Q. Catulo confusione sive fortuito errore propter antecedens pronomen relativum perfacili ortam esse probabilis est suspicio. quae cum ita sint, Scaligeri in Catulli c. LXVII 12 coniecturam Lachmanno aliisque probatam omni fundamento carere adparet.

Veronae natum esse Catullum Hieronymus 1. c. dicit, eamque urbem patriam eius fuisse multis aliorum testimoniis, velut Ovidii amor. III 15 7, et codicum Catullianorum inscriptionibus et ipsis etiam carminibus Catullianis confirmatur, quae Transpadanum poetam fuisse (c. XXXIX 13), Veronae saepius consedisse (c. XXXV 3 ss. LXVIII 27), res Veronenses bene cognovisse (c. LXVII et C), prope eam urbem in Sirmione

paeninsula quae in Benacum lacum procurrit villam possedisse (c. XXXI) produnt.

Natales eius Hieronymus ad annum Abr. 1930, i. e. ab u. c. 667, 87 a. Chr. nat. adscripsit. quae temporis definitio utrum probabilis sit necne etsi tum demum, cum ad fatalem annum Catulli constituendum disputatio progressa erit, diiudicari potest, quoniam ambae quaestiones artissime inter se cohaerent, tamen statim dicam habere me cur poetam quinque annis post natum esse existimem.

De educatione eius nihil est traditum. inde ab accepta toga virili carminibus amatoriis se operam dedisse ipse confitetur c. LXVIII 15 ss. ceterum adulescentulum etiam eum Romam commigrasse patet, neque mihi dubium est quin ibi Valerii Catonis grammatici, popularis sui, disciplina usus sit, qua de re infra explicatius agere in animo est. atque in hoc orbis terrarum capite perpetuum suum domicilium conlocavit, ut ipse ait 1. c. v. 34 s.: 'Romae vivimus: illa domus, Illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas.' Romae, ut post videbimus, etiam mortem obiit. sed patriam urbem saepius revisit, suntque aliquot eius carmina Veronae aut in Sirmione condita.

Catullum honesta et satis locupleti familia oriundum fuisse conplura sunt quae doceant. patris eius hospitio C. Iulium Caesarem uti consuevisse Suetonius in huius vita c. 73 narrat. ipse poeta praeter possessionem in Sirmione paeninsula supra commemoratam etiam prope Tibur in confinio Latii et terrae Sabinae fundum habebat, cuius in c. XLIV mentionem facit. Romae haud dubie suis opibus sine ullo quaestu vivebat, multorumque hominum genere, dignitate, divitiis florentium ibi consuetudine utebatur.

Maximi ad totam Catulli vitam momenti erat eius amor mulieris cui nomen indidit Lesbiae. carmina quibus ea nominatim adpellatur sunt haece: V. VII. LI. LXXII. LXXV. CVII. praeterea commemoratur Lesbia in his item sex numero carminibus: XLIII. LVIII. LXXIX. LXXXIII. LXXXVI. XCII. satis magnus vero est carminum numerus quae, etiamsi nomen Lesbiae non contineant, tamen sive ob argumenta universa sive ob singulas quasdam significationes quin ad eandem mulierem spectent dubitari non potest. sunt autem praeter duo ista de passere amatae puellae celeberrima poematia II et III, quae Martialis insuper epigr. VII 14 3 s. et XIV 77 diserte ad Lesbiam rettulit, haec potissimum carmina: VIII. XI. XXX. XXXVI. XXXVII. LXVIII. LXX. LXXVI. LXXVII. LXXXII. LXXXV. XCI. C 5 ss. (conf. LVIII et LXVIII 53). CIV. CIX. neque etiam errabimus, puto, si carminis LXXIII argumentum cum eodem

amore cohaerere censemus. incertius iudicium de carmine XL est, in cuius versu 7 Catullus praeter suam in designanda Lesbia consuetudinem 'meos amores' dixit. quare Guil. Vorlaenderus in dissertatione de Catulli ad Lesbiam carminibus Bonnae a. 1864 publicata p. 19 n. hoc poematium praetulit ad Iuventium referre, qui ita denotatur c. XV 1 et XXI 4. quamquam eam locutionem per se etiam de Lesbia adhiberi potuisse concedendum est. conf. c. XLV 1 et LXIV 27. deinde nulla omnino causa est cur c. XIII 11 Lesbiam intellegi arbitremur. denique carmen XLII, in quo Catullus mulierem pugillares suos sibi reddere nolentem gravissimis insectatur verborum contumeliis, miramur fuisse qui ad eam pertinere sibi persuaderent cui poeta c. CIV maledicere se posse negat.

Iam qualis Lesbia haec fuerit quasque Catulli erga eam amor vicissitudines habuerit secundum ea carmina quae certo aut magna cum probabilitate ad istam mulierem referri diximus ante oculos ponere conabimur, unde simul cognoscetur quam de ordine quo haec poemata sese excipere videantur sententiam in universum mente formaverimus: nam singula omnia qui accurate temporibus divisa se explicare posse opinatur operam perdiderit.

Lesbiam a Catullo amatam nuptam mulierem fuisse atque nobilem certissimum est, neque possum satis mirari nuper rursus extitisse qui utroque temere negato de libertina et meretricula vulgari cogitare mallet. quid? ad talem mulierem carminis V initium quadrare putabimus, ubi poeta puellam suam ad vitam voluptatemque abiectis omnibus scrupulis fruendam exhortatur hoc modo, 'Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, Rumoresque senum severiorum Omnes unius aestimemus assis'? quibus verbis amorem veterum quoque iudicio inlicitum significari manifestum est. neque vero quae c. VIII 14 ss. de separatae a se puellae tristi solitudine praedicit poeta intellectum habent, nisi ad mulierem vitae condicione circumscriptam, cui non scorti instar quovis temporis momento cuivis alii sese dedere liceret, missa esse existimantur. quodsi quis ista 'cui videberis bella? Quem nunc amabis? cuius esse diceris?' et similia nuptae mulieri dici miratur, non est id mirum propterea quia Catullus maritum Lesbiae omnino non numerat, quippe quem ab illa non diligi aut noverit aut pro certo habeat. quem quanto opere contempserit c. LXXXIII patefacit, ubi ‘fatuum' et 'mulum' vocat. non veremur enim ne quis cum A. Riesio annal. philol. t. CV, p. 753 'virum' Lesbiae in hoc poematio commemoratum non coniugem eius, sed nescio quem priorem amatorem intellegat. quae opinio quam perversa sit, id, ut alia mittam, carminis

« ZurückWeiter »