Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

*

Escribe á su mujer desahogando con ella su dolor.

Nec tantum 54 Clario Lyde dilecta poetae,
Nec tantum Coo Battis 55 amata suo est;
Pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres,
Digna minus misero, non meliore viro.
Te mea, subposita, veluti trabe, fulta ruina est;

Si quid adhuc ego sum, muneris omne tui est.. Tu facis, ut spolium ne sim, neu nuder ab illis Naufragii tabulas qui petiere mei.

Utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris.
Incustoditum captat ovile 56 lupus:

Aut ut edax vultur corpus circumspicit, ecquod
Sub nulla positum cernere possit humo 57;
Sic mea nescio quis rebus male fidus acerbis
In bona venturus, si paterere 58, fuit.
Hunc tua per fortes virtus submovit amicos,
Nulla quibus reddi gratia digna potest.
Ergo quam misero tam vero teste probaris:
Hic aliquod pondus si modo testis habet.
Nec probitate 59 tua prior est aut Hectoris uxor,
Aut comes exstincto Laodamia 60 viro.
Tu si Maeonium vatem sortita fuisses 61,

Penelopes esset 62 fama secunda tuae.
Sive tibi hoc debes, nulla pia facta magistra,
Cumque nova mores sunt tibi luce dati:

Femina seu princeps 63 omnes tibi culta per annos,
Te docet exemplum coniugis esse bonae:
Adsimilemque sui longa adsuetudine fecit;
Grandia si parvis adsimilare licet.

Heu mihi, non magnas quod habent mea carmina vires,
Nostraque sunt meritis ora minora tuis!
Si quid et in nobis vivi fuit ante vigoris,

Exstinctum longis occidit omne malis;
Prima locum sanctas heroidas inter haberes;
Prima bonis animi conspicerere 64 tui.
Quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt,
Carminibus vives tempus in omne meis.

(Ovid. Trist. Eleg. VI.)

*

A un amigo dándole gracias porque no le había abandonado en su infortunio.

O mihi post ullos nunquam memorande sodales,
O cui praecipue sors mea visa sua est,
Adtonitum qui me, memini, carissime, primus
Ausus es adloquio sustinuisse 65 tuo;
Qui mihi consilium vivendi mite dedisti,

Cum foret in misero pectore mortis amor;
Scis bene, cui dicam 66, positis pro nomine signis,
Officium nec te fallit, amice, tuum.

Haec mihi semper erunt imis infixa medullis,
Perpetuusque animi debitor huius ero.
Spiritus et vacuas prius hic tenuandus in auras
Ibit, et in tepido deseret ossa rogo,
Quam subeant animo meritorum oblivia nostro,
Et longa pietas excidat ista die.

Di tibi sint faciles 67, et opis nullius egentem
Fortunam praestent dissimilemque meae.

Si tamen haec navis 68, vento ferretur amico,
Ignoraretur forsitan ista fides.

Thesea 69 Pirithous non tam sensisset amicum,
Si non infernas vivus adisset aquas.
Ut foret 70 exemplum veri Phocaeus amoris,
Fecerunt Furiae, tristis Oresta, tuae.
Si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostes,
Hyrtacidae Niso 71 gloria nulla foret.
Scilicet, ut fulvum spectatur in ignibus aurum,
Tempore sic duro est inspicienda fides.
Dum iuvat, et vultu ridet fortuna sereno,
Indelibatas cuncta sequuntur opes:
At simul intonuit; fugiunt, nec noscitur ulli,
Agminibus comitum qui modo cinctus erat.
Atque haec exemplis quondam collecta priorum
Nunc mihi sunt propriis cognita vera malis.
Vix duo, tresve mihi, de tot superestis amici;
Cetera 72 fortunae, non mea turba fuit.
Quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis,
Et date naufragio litora tuta meo 73:
Neve metu falso nimium trepidate timentes,
Hac offendatur ne pietate deus.

Saepe fidem adversis etiam laudavit in armis;
Inque suis amat hanc Caesar, in hoste probat 74.
Caussa mea est melior, qui non contraria fovi
Arms; sed hanc merui simplicitate fugam.
Invigiles igitur nostris pro casibus oro;
Diminui si qua numinis ira potest.
Scire meos casus siquis desiderat omnes,

Plus, quam quod fieri res sinit, ille petat.
Tot mala sum passus, quot in aethere 75 sidera lucent.
Parvaque quot siccus corpora pulvis habet.

Multaque credibili tulimus maiora, ratamque,

Quamvis acciderint, non habitura fidem 76.
Pars etiam mecum quaedam moriatur, oportet,
Meque velim possit dissimulante tegi.
Si vos infragilis 77, pectus mihi firmius esset,
Pluraque cum linguis pluribus ora forent;
Non tamen idcirco complecterer omnia verbis,
Materia vires exsuperante meas.

Pro duce Neritio 78, docti, mala nostra, poetae,
Scribite: Neritio nam mala plura tuli:
Ille brevi spatio multis erravit in annis
Inter Dulichias Iliacasque domos 79;
Nos freta sideribus totis distantia menso8
Sors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus.
Ille habuit fidamque manum, sociosque fideles;
Me profugum comites deseruere mei:
Ille suam laetus patriam victorque petebat;
A patria fugio victus et exsul ego:

Nec mihi Dulichium domus est, Ithaceve, Sameve,
Poena quibus non est grandis abesse locis;
Sed quae de septem totum circumspicit orbem
Montibus 80, imperii Roma deumque locus:
Illi corpus erat durum patiensque laborum;
Invalidae vires, ingenuaeque 81 mihi.
Ille erat assidue saevis agitatus in armis;
Adsuetus studiis mollibus ipse fui:
Me deus oppressit, nullo mala nostra levante;
Bellatrix illi diva 82 ferebat opem:

Cumque minor Iove sit tumidis qui regnat in undis,
Illud Neptuni, me Iovis ira premit.

Adde quod illius pars maxima ficta laborum est; Ponitur in nostris fabula nulla malis.

Denique quaesitos tetigit tamen ille Penates.

Quaeque diu petiit, contigit arva tamen;

At mihi perpetuo patria tellure carendum est,
Ni fuerit 88 laesi mollior ira dei.

[blocks in formation]

A un mal amigo, lamentándose de que le hubiese abandonado

en su desgracia.

In caput alta suum labentur $4 ab aequore retro Flumina: conversis solque recurret equis: Terra feret stellas: coelum findetur aratro:

Unda dabit flammas; et dabit ignis aquas: Omnia naturae praepostera legibus ibunt;

Parsque suum mundi nulla tenebit iter. Omnia iam fient, fieri quae posse negabam;

Et nihil est de quo non sit habenda fides. Haec ego vaticinor; quia sum deceptus ab illo, Laturum misero quem mihi rebar opem. Tantane te, fallax, cepere oblivia nostri $5 Adflictumne fuit tantus adire pudor? Ut neque respiceres, nec solarere iacentem, Dure! nec 86 exsequias prosequerere meas? Illud amicitiae sanctum ac venerabile nomen Re tibi pro vili sub pedibusque iacet? Quid fuit 87 ingenti prostratum mole sodalem Visere, et adloquii parte levare tui? Inque meos si non lacrymam dimittere casus, Pauca tamen ficto verba dolore queri? Idque, quod ignoti faciunt 88 valedicere saltem, Et vocem populi publicaque ora sequi? Denique lugubres vultus, nunquamque videndos

« ZurückWeiter »