Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

respiraverit, sed tamen Ariani contagio infecta defecerit.

CAPIT. VIII. Qualiter gens Britonum imperatores Romanos attriverit.

CAPIT. IX. Qualiter Britones arctati a Scottis 5 et Pictis pro Romano miserint auxilio, et obtinuerint ; et quale consilium Romani eis dederint, videlicet, ut inter duo maria murum per millia passuum plurima trans insulam instruerent, a mari Scotia usque ad mare Hiberniæ, id est, a 10 Kair Eden civitate antiquissima, duorum ferme millium spatio a monasterio Abercurnig, quod nunc vocatur Abercorn, ad occidentem tendens, contra occidentem, juxta urbem Alcluth. At insulani murum non tam lapidibus quam cespitibus 15 construentes, ad nihilum utilem statuunt; quia, statim Romanis repatriantibus, iterum ab ipsis impugnati sunt.

CAPIT. X. Quam misere legati Britonum Romam iterum mittuntur, scissis vestibus, nudis pe- 20 dibus, opertis sablone capitibus, lubricis gressibus, lacrimosis postulationibus, querulis vocibus, cunctis membris contrementibus, a Romanis auxilia petentes et impetrantes.

CAPIT. XI. Quomodo Britones rursum Roma- 25 norum solatium repetierint, et qualiter Romani sese excusaverint; sed tamen laudare et monere cœperunt, ut murum a mari ad mare facerent; quod et fecerunt a mari Norwagia usque ad mare Galwadiæ, per octo pedes latum et duodecim 30 altum, et turres per intervalla construxerunt, eo in loco ubi Severus Imperator maximam fossam firmissimumque vallum, crebris insuper turribus communitum, per centum triginta et duo millia passuum longe ante fecerat, id est, a villa, quæ 35

11 Civitate.] Civitas, A.

Anglice Wallesende dicitur, Latine vero Caput Muri interpretatur, quæ est juxta Tinemuthe; qui murus multum distat a præfato vallo apud meridiem, quem antea apud Kair Eden supra 5 mare Scotiæ constituerunt.

CAPIT. XII. Qualiter gens scabra Scotorum, comperta excusatione Romanorum, in Britones insurrexerint, et eos persequendo lacesserint.

CAPIT. XIII. Quod Britones adhuc more so10 lito ad Romanos mittentes nihil profecerint, sed rursum suis viribus innitentes Pictos propulerint.

CAPIT. XIV. Quomodo omnis justitia a Britonibus perierit, et omnis nequitia pro veritate, etiam inter religiosos, succreverit.

15 CAPIT. XV. Quod Britones pro Saxonibus miserunt, et eos, Deo judicante, pro peccati flagello susceperunt.

CAPIT. XVI. Qualiter gens Saxonica cum tribus kyulis Britanniam appulerit, et postea 20 Britones impugnaverit.

CAPIT. XVII. Quomodo Saxones sumtus majores solito expetunt, et hoc genere impugnandi materias quæsierunt, et sancta Dei diripuerunt.

CAPIT. XVIII. Qualiter Ambrosius Aurelianus 25 solus eis restiterit, et quis Gilda Sapientis nativitatis annus sit.

CAPIT. XIX. Quomodo gens Britannica postea tota idololatriæ erroribus sit subdita.

CAPIT. XX. Recapitulatio singulorum, quæ 30 superius descripta sunt, epigrammatum; in qua recapitulatione auctor operis promittit se majorem librum de regibus Britonum et de proeliis eorum describendum, quem et postea facit.

A.

14 Succreverit.] Succrevent,

33 Describendum.] It will be observed that in this instance, as

well as in some few others, these Capitula allude to circumstances not to be found in the text, as we at present have it.

INCIPIT LIBER QUERULUS SANCTI GILDÆ SAPIENTIS DE EXCIDIO BRITANNIÆ, DE CALAMITATIBUS ET PRÆVARICATIONIBUS EJUS CIVIUM, de EXSULATIONE BRITONUM, ET DURIS OPPRESSIONIBUS EORUM, ET QUAM DOLOSE ROMANI EOS SIBI SUBEGERINT, ET QUAM BELLICOSE IPSIS DIUTIUS RESTITERINT: ET QUOMODO ROMANI POSTREMO EIS PRÆPOSITOS VECTIGALES PRÆFECERINT, ITA UT NON BRITANNIA SED ROMANA INSULA VOCARETUR, ET OMNIS MONETA AURI, ARGENTI, ÆRIS IMAGINE CÆSARIS NOTARETUR, QUO TEMPORE CHRISTUS IN MUNDUM VENERIT, ET QUANTA PERSECUTIO TEMPORE DIOCLETIANI EMERSERIT, QUANTUM MARTYRUM GLORIA TUNC BRITANNIA EFFLORUERIT, QUALITER GENS BRITONUM IMPERATORES ROMANOS ATTRIVERIT.

ET

1 Incipit.] This title is prefixed as a Rubric to the Cambridge MS.

« ZurückWeiter »