Abbildungen der Seite
PDF

--

--

-

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

IMPENSIS TALBOYS ET WHEELER; ET

GULIELMI PICKERING, LONDINI.

[ocr errors][merged small]

___

_

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Dicite, lö Pæan : et, iö, bis dicite, Pæan :

Decidit in casses præda petita meos.
Lætus amans donet viridi mea carmina palma :

Præferar Ascræo Mæonioque seni.
Talis ab armiferis Priameïus hospes Amyclis 5

Candida cum raptâ conjuge vela dedit. Talis erat, qui te curru victore ferebat,

Vecta peregrinis Hippodamia rotis. Quid properas, juvenis ? mediis tua pinus in undis

Navigat: et longe, quem peto, portus abest. 10 Non satis est venisse tibi me vate puellam.

Arte meâ capta est: arte tenenda meâ est.

1. lö Paan.] In Balliolensi erat Glossa: Tö est vox exultantium venatorum, qui capta fera Pæan in clamabant, eo quod is sit Deus venatoriæ artis ; cujus soror Diana venatrix quoque esse dicitur. In Metamorphoseon iv. 513. autem legitur de Athamante furente : Clamat, i comites, his retia tendite silvis, vid. ad iii. Met. 713. et Cuper. i. Obs. i. BURM.

4. Præferor Ascræo, Mæonioque seni.] Homerus ante Romam conditam fuit. Ex historia igitur seni: Hesiodus etiam. Auctor M. Tullius in proæmio lib. i.

VOL. II.

Tuscul. Disputat. Crof.

5. Priameius hospes.] Paris, Priami filius, qui hospitio benigne exceptus a Menelao, illius conjugem rapuit. Amyclis. Amyclæ, urbs in Laconia, non longe a Lacedæmone ; unde Castor et Pollux et soror Helena, modo Lacedæmone, Amyclis modo, dicuntur nati. Amar.

8. Vecta peregrinis Hippodamia rotis.] Usus est hoc carmine in epist. Hermiones ad Oresten. 70. quam omnium optime exposuit Parrhasius lib. iii. in Claud. CIOFANUs. vid. ad iii. Amor. ii. 15.

[ocr errors]

Nec minor est virtus, quam quærere, parta tueri.

Casus inest illic: hic erit artis opus. Nunc mihi, si quando, Puer et Cytherea, favete :

Nunc Erato : nam tu nomen amoris habes. 16 Magna paro; quas possit Amor remanere per artes

Dicere, tam vasto pervagus orbe puer. Et levis est, et habet geminas, quibus evolet, alas. Difficile est illis imposuisse modum.

20 Hospitis effugio præstruxerat omnia Minos.

Audacem pennis reperit ille viam.
Dædalus ut clausit conceptum crimine matris

Semibovemque virum, semivirumque bovem; Sit modus exsilio, dixit, justissime Minos: 25

Accipiat cineres terra paterna meos.
Et quoniam in patriâ, fatis agitatus iniquis,

Vivere non potui, sit mihi posse mori.

16. Nunc, Erato, &c.] Non ideo tantum Musam hanc Naso invocat, quia nomen ab Amore, átÒ TOū ēpw TOC, et versibus præest amatoriis ; sed quia bellis etiam, quæ non rara inter amantes consurgunt. Sic prælia dicturus Maro, quæ ex amore Turni et Æneæ in Laviniam exorta, Erato, non Calliopen, in hanc partem operis sociam advocat : vide Æneid. librum vii. 37: Nunc age, qui reges, Erato, quæ

tempora rerum. 18. Orbe pier.] Tam, ad pervagus, an ad vasto orbe referendum? Douza

19. Quibus evolet, alas.] Avolet Regius et alii complures cum primâ editione. quod sequor. Heinsius. Non movendam puto vocem, evolat, quæ notat evadere manus prendere cupi. entium, et in altum, vel ex conspectu volare. BURM.

21. Præcluserat omnia Minos.] Præstrurerat meliores libri magno

[ocr errors]
« ZurückWeiter »