Abbildungen der Seite
PDF

Da reditum puero, senis est si gratia vilis :

Si non vis puero parcere, parce seni. 30 Dixerat hæc. sed et hæc, et multo plura licebat

Dicere: regressus non dabat ille viro. Quod simul ac sensit, Nunc, ô nunc, Dædale, dixit,

Materiam, quâ sis ingeniosus, habes. Possidet en terras, et possidet æquora Minos: 35

Nec tellus nostræ, nec patet unda fugæ. Restat iter cælo: cælo tentabimus ire.

Da veniam cæpto, Juppiter alte, meo. Non ego sidereas adfecto tangere sedes.

Qua fugiam dominum nulla, nisi ista, via est. 40 Per Styga detur iter: Stygias tranabimus undas.

Sint mihi naturæ jura novanda meæ. Ingenium mala sæpe movent. quis crederet um

Aërias hominem carpere posse vias? [quam, Remigium volucres disponit in ordine pennas: 45

Et leve per lini vincula nectit opus : Imaque pars ceris adstringitur igne solutis :

Finitusque novæ jam labor artis erat. Tractabat ceramque puer pennasque renidens,

Nescius hæc humeris arma parata suis. 50 Cui pater, His, inquit, patria est adeunda carinis :

Hac nobis Minos effugiendus ope.

45. In ordine pennas.) Alas remigium quoque Græci vocant nonnunquam. sic Æschylus Agamemnone, de Avibus, otpogodivoÜVTAL #Tepúywy éperpoTowy {peoGÓPEVOL. cipediav #tepūv Lucianus dixit in Timone de Mercurio : ó pèr åtedýlvbev, ús dovei. Terpaipopan ydp rõ cipedią twv

Tepw. sic et alarum remigium Virgilius in hac eadem de Dædalo Fa. bula. Heiss.

50. Arma parata.] Francius malebat, vincla, ut bis terve vocat. vel, dona. sed perperam, adludit enim ad navium arma vel armamenta, ut vocabantur. nam mox carinam vocat et remigium supra, et vers. 64. vela. ut Græci övla Hesiod. épy. 627. Apollon. i. 369. et ceteri passim, unde armare et exarmare classem et similia obvia. BURM.

Aëra non potuit Minos; alia omnia clausit.

Quem licet, inventis aëra rumpe meis.
Sed tibi nec virgo Tegeæa, comesque Bootæ 55

Ensiger Orion adspiciendus erit.
Me pennis sectare datis. ego prævius ibo.

Sit tua cura sequi: me duce tutus eris.
Nam sive ætherias vicino sole per auras

Ibimus, impatiens cera caloris erit. 60 Sive humiles propiore freto jactabimus alas,

Mobilis æquoreis penna madescet aquis. Inter utrumque vola: ventos quoque, nate, timeto;

Quâque ferent auræ, vela secunda dato. Dum monet, aptat opus puero, monstratque mo

veri : Erudit infirmas ut sua mater aves. Inde sibi factas humeris adcommodat alas :

Inque novum timide corpora librat iter. Jamque volaturus parvo dedit oscula nato:

Nec patriæ lacrimas continuere genæ. 70 Monte minor collis, campis erat altior æquis :

Hinc data sunt miseræ corpora bina fugæ. Et movet ipse suas, et nati respicit alas

Dædalus; et cursus sustinet usque suos. Jamque novum delectat iter: positoque timore 75

Icarus audaci fortius arte volat. Hos aliquis, tremulâ dum captat arundine pisces,

Vidit; et inceptum dextra reliquit opus.

[ocr errors]

55. Sed tibi nec virgo Tegeæa, &c.] Calisto Lycaonis Arcadiæ regis filia, dicta sic a Tegea urbe. Fabul. vid. apud Nostrum, Metam. ii. et Fast. ii. 156. Meminit quoque Pausan. Arcad. iii. sub finem. AMAR.

Comesque Bootes.] Novi illa He

sychii, Bourns, ó 'piwv. et Bowtiiv, &potpiqv. ÖTE Ó 'Opiwv dúvn Aarovec. Ubi Orion cum Bootä сonfunditur. quomodo alii cum Icario unum faciunt. Heins.

78. Inceptum destra reliquit opus. ] Relinquit nonnulli; unus Vatican. re

Jam Samos â lævâ fuerant Naxosque relictæ,

Et Paros, et Clario Delos amata Deo. 80 Dextra Lebynthos erant, silvisque umbrosa Ca

Cinctaque piscosis Astypalæa vadis: [lymne, Cum puer, incautis nimium temerarius ausis,

Altius egit iter, deseruitque ducem.
Vincla labant; et cera Deo propiore liquescit :

Nec tenues ventos brachia mota tenent. 86 Territus e summo despexit in æquora cælo :

Nox oculis pavido venit oborta metu. Tabuerant ceræ ; nudos quatit ille lacertos : Et trepidat; nec, quo sustineatur, habet.

90

misit: alter Regius, remittit. Ego pi.
hil muto : relinquere enim nö inceptum
optime respondet. Donatus ad illa Te-
rentii Andr. ii. v. 1.
Herus me, relictis rebus, jussit Pam-

philum observare.
“ Imponitur manus rebus, quum per-
ficitur id quod cæperit: relinquuntur
vero res, quum imperfectæ relinquun-
tur;" ut Virg. iii. Georg. 519.
Atque opere in medio defixa reliquit
aratra,

AMAR. 81. Dentra Lebynthos erat, silvisque umbrosa Pachynne.] Nulla usquam insula Pachynne ; ideo Calymna non Strabone solum, sed ipso etiam eodem Ovidio authore legendum, qui octavo Metamor. de eodem Icaro verba faciens cum aliis nonnullis carminibus, quibus hic utitur, tum hoc prope totum sumit: Dettra Lebynthos erat, fæcundaque

melle Calymna. NAUGERIUS. Pro Calydna Regius veterrimus, Palismne: prima editio cum nonnullis scriptis, Palymne. Forte pro Calymne : tam enim Calymnam, quam Calydnam inter insulas recenset Stephanus. Certe lib. vüi. Met.

[ocr errors]

Decidit; atque cadens, Pater, ô pater, auferor, in

Clauserunt virides ora loquentis aquæ. [quit. At pater infelix, jam non pater, Icare, clamat,

Icare, clamat, ubi es? quove sub axe volas ? Icare, clamabat: pennas adspexit in undis. 95 · Ossa tegit tellus; æquora nomen habent. Non potuit Minos hominis compescere pennas :

Ipse Deum volucrem detinuisse paro. Fallitur, Hæmonias si quis decurrit ad artes;

Datque, quod a teneri fronte revellet equi. 100 Non facient, ut vivat amor, Medeïdes herbæ:

Mixtaque cum magicis nænia Marsa sonis. Phasias Æsoniden, Circe tenuisset Ulixen,

Si modo servari carmine possit amor. Nec data profuerint pallentia philtra puellis. 105

Philtra nocent animis; vimque furoris habent. Sit procul omne nefas. ut ameris, amabilis esto:

Quod tibi non facies, solave forma dabit.

92. Clauserunt virides.] Imitatio Propertiana ex lib. iii. Eleg. v. 10. Cum moribunila niger clauderet ora liquor.

BURM. 102. Mistaque cum magicis mersa venena sonis.] Scaliger, Mistaque cum magicis nænia Marsa sonis scribebat. De quo alibi. Gruterus ex Palatinis Marsa venena scribebat. Dan. Heinsius. Marsa legendum omnino cum prima editione et scriptis quamplurimis. Sed necdum sanum præstiterim locum, nisi cum optimo Regio et excerptis Scaligeri ac Puteani reponas, nania Marsa. Cantus enim magicus Marsorum serpentibus fatalis creditus. Atque ita lib. vi. Fastorum 141. op. timi codices, de strigibus. Sive igitur nascuntur aves, seu car

mine fiunt,

Næniaque in volucres Marsa figu

rat anus. Hinc serpentum domitores Marsos appellant Plinius ac Gellius. eosque originem a Marso Circes filio ducere testantur, ut artis magicæ peritia, qua vulgo male audiebant, in iis nequaquam sit miranda. Marsos ob artis cognationem cum Psyllis frequenter veteres conjungebat, quo modo Plinius lib. xv. cap. ii. et Gellius lib. xvi. cap. xi. HEINS.

107. Ut ameris, amabilis esto.] Ex communi usu et sermone repetitum. P. Syrus, si vis amari, uma. quod Seneca in sententiam Ovidii egregie docet Epist. ix. Ego tihi monstrabo amatorium, sine medicamento, sine herba, sine ullius veneficæ carmine. si vis amari, ama. Burm.

Sis licet antiquo Nireus adamatus Homero;

Naïadumque tener crimine raptus Hylas; 110 Ut dominam teneas, nec te mirere relictum,

Ingenii dotes corporis adde bonis. Forma bonum fragile est; quantumque accedit ad

Fit minor; et spatio carpitur ipsa suo. [annos Nec violæ semper, nec hiantia lilia florent, 115

Et riget amissa spina relicta rosa.
Et tibi jam cani venient, formose, capilli:

Jam venient rugæ, quæ tibi corpus arent.
Jam molire animum, qui duret, et adstrue formæ :

Solus ad extremos permanet ille rogos. 120 Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes

Cura sit; et linguas edidicisse duas.
Non formosus erat, sed erat facundus Ulixes :

Et tamen æquoreas torsit amore Deas.

[ocr errors]

lectione. quam confirmat et Martial.
xi. Epist. 19.

Nec Boletus hiare, non mariscæ
Ridere, aut violæ patere possunt.

BURM. 119. Jam molire animum, qui duret, et ustrue formam.] Recte adstrue formu optimus Regius cum Scaligeri excerptis et septem aliis. hoc est, superadde, sic novum veteri adificio adstruere dixit Columella. neque aliter optimi Latinitatis auctores. Heins.

120. Permanet.] Pertinet unus Bernensis, de quo cogitandum, nam pro pertingere, quo hodie perperam utuntur, veteres usos hoc verbo docuimus ad Quinctil. ii. de Inst. Orat. 4. Burm.

124. Æquoreas torsit amore deas.) Scribe, æquoream Deum, nisi et Circe deabus æquoreis accensenda. HEINsius. trurit amore Vatican.

« ZurückWeiter »