Sensit et Hylæi contentum saucius arcum: Pectora nec missis jubeo præbere sagittis. 195 Fac modo, quas partes illa jubebit, agas. Arguet, arguito; quidquid probat illa, probato: Quod dicet, dicas: quod negat illa, neges. 200 Riserit, adride: si flebit, flere memento. Imponat leges vultibus illa tuis. Seu ludet, numerosque manu jactabit eburnos ; Seu jacies talos, victam ne pœna sequatur, 191. Sensit et Ilei contentum saucius arcum.] Ita quidem in Aldinis legitur, sed falso. Hylai enim legendum; id quod ex Callimacho patet, hymno in Dianam, vers. 221. ubi de Hylæo et Rhoco centauris (quos Atalanta, eo quod vim inferre sibi tentassent, sagittis confecit) in hunc modum legitur : οὐδὲ μὲν Υλαῖόν τε καὶ ἄφρονα Ροῖκον ἔολπα Οὐδέπερ ἐχθαί ροντας, ἐν ἀίδι μωμήσεσθαι Τοξότιν οὐ γάρ σφιν λαγόνες συνεπιψεύσονται Τάων Μαιναλίη νᾶεν φόνῳ ἀκρώρεια. Intelligimus autem hic, Poëtam illud voluisse significare, in gratiam Atalantæ Melanionem sustinuisse ab Hylæo ultro sauciari. Quod et versus innuere videtur, qui infra sequitur: Corpora nec missis jubeo præbere sagittis, &c. Ubi et illud obiter notandum, in quibusdam Pectora legi, non Corpora. MICYL. 196. Artis erunt cauta.] In qui 205 busdam certe, non cauta. NAUGER. Lege, cauto. cautis ac prudentibus, inquit, non difficilis erit ars mea. sic infra 386. Crimina sunt cautis ista timenda viris. HEINS. 201. Si flebit, flere.] In Francof. erat, flerit, deflere memento. eleganter mehercule; subintellecto illo si, ut, millies. vid. i. Amor. iv. 29. deflere vero plus est quam flere, ut apparet ex usu hujus verbi ad rogum, ubi deflebantur mortui. quo forte respicit ; ut nimirum, puellà flente aliquem ex suis mortuum, amatori, tamquam ad rogum, vehementius deflendum esse præcipiat. BURm. 205. Seu jacies talos, victam ne pœna sequatur, &c.] Pœnam hic exponit Merula pro dolore: ut sit sensus, Ne victa ludo puella doleat. Mihi vero magis placet, ut pœnam accipiamus pro multa, sive pecunia, quam, qui Sive latrocinii sub imagine calculus ibit; 210 victus est, persolvere necesse habet. Ac de talis et ceteris ludorum generibus, vide quæ in secundum librum Tristium ex Polluce et aliis quibusdam annotavimus. Nam quæ hic de Venere et Coo, item de Chio et Senione tradit Merula, veterum descriptionibus non omnino respondent. Nam caniculam, qua unitatem significabant, alias chium vocabant. Senionem autem, qui et žirns dicebatur, et senarium numerum significabat, coum, plerique (ut Pollux ait) quidam etiam xáda, sive jactum chium. Venus autem, qua Merula septenarium numerum notari dicit, tum dicebatur, quando nullus talus eodem vultu, quo ceteri, stabat; erat queis jactus lucrosissimus, depositumque totum tollebat. Unde et Martialis dixit, lib. xiv. 14. Cum steterit vultu nullus tibi talus eodem, Munera me dices magna dedisse tibi. Reliqua vide loco citato: ubi et de ludo latrunculorum, et aliis quibusdam, quæ nobis viderentur, exposuimus. MICYLLUS. Recte Micyllus. Pana est, ut ex pacto, si hoc vel illud jaciat, in medium conferat certos nummos, quos victor universos aufert. ut Augustus apud Suetonium, cap. lxxi. 206. Damnosi canes.] Senioni, qui jactus felicissimus, unio seu canis illi contrarius opponebatur. sic et Persio damnosa canicula de eadem re Satyra tertia, et dexter senio. Unio in talis κύων sive canis. in tesseris ὄνος sive asinus. Mittebantur autem tali fritillo a ludentibus in pyrgum, ne fraudi locus esset. HEINS. 209. Ipse tene distenta suis umbracula virgis.] Vide quæ de flabellis et umbellis adnotavimus, ad Amor. iii. Eleg. ii. 38. AMAR. 211. Tereti scamnum producere lecto.] Lipsius, lib. iii. Centur. Epist. Misc. ii. scamnum idem esse, quod sellam sive cathedram putat. sed qua ratione tunc scamnum lecto produceretur? Melius capitur de scamno, quo utebantur lectos altiores conscensuri. per lectum vero hic non lecticam, sed accubitorium intelligerem, quia de solea sequitur, quam posuisse accubituros, notius est, quam ut demonstrari egeat. BURM. 212. Tenero soleam deme, vel adde pedi.] Exequebantur hæc pueri ad pedes, et ancillæ quas, e munere, a sandalio vocabant. Differebat autem a calceo solea calceus enim pedem totum texit; solea, plantam tantum : pars enim superior habenis devinciebatur. Quæ autem Latinis differentia calceum inter et soleam, eadem ponebatur apud Græcos inter πódnμa εἰ σανδάλιον. AMAR. 216 220 Nec tibi turpe puta (quamvis tibi turpe, placebit) 225 Curre; nec inceptum turba moretur iter. Nocte domum repetens epulis perfuncta redibit : Tunc quoque pro servo, si vocat illa, veni. Rure eris, et dicet, Venias, (Amor odit inertes) Si rota defuerit, tu pede carpe viam. Nec grave te tempus sitiensve Canicula tardet, Nec via per jactas candida facta nives. Militia species amor est: discedite segnes. 230 Non sunt hæc timidis signa tuenda viris. Nox, et hiems, longæque viæ, sævique dolores 235 Mollibus his castris, et labor omnis inest. Sæpe feres imbrem cœlesti nube solutum ; Frigidus, et nudâ sæpe jacebis humo. Cynthius Admeti vaccas pavisse Phereas Fertur, et in parvâ delituisse casâ. 228. Pro servo.] Nimirum, qui facem sustineat, quem adversitorem dixisse veteres docet Donatus ad Ter. Adelph. i. i. vocat etiam recte notavit Douza proprium esse verbum, ut Ep. xx. Ignoras tua jura, voca. vid. ad Epist. iii. v. 100. BURM. 231. Nec grave te tempus.] Frigus explicat Merula: Atqui de hieme in 240 pentametro agit intellige ergo tempus ex æstate in autumnum præceps, quod ventis et pluviis crebrum, et morborum fecundum. BURM. 233. Militia species.] Vide elegiam lib. i. ix. Amor. quæ incipit, Militat omnis amans. CIOF. 239. Pavisse per astus.] In quibusdam, per herbas, in aliis, Phereas : 245 250 Quod Phoebum decuit, quem non decet? exue recte omnia. NAUGERIUS. Apollo armenta Admeti pavit, non Alcestis gratia, ut hic Merula sentit, sed ipsius Admeti, quem tum juvenem etiam existentem amabat: ut Callimachus hymno in Apoll. tradit. MICYL. 257. Porrige et ancillæ, qua pœnas luce pependit Lusu maritali Gallica veste manus.] Primus, quod sciam, Janus Parrhasius ad Claudiani Raptum Proserpinæ, mentem Nasonis perspexit. ejus verba adscribam, cum liber ille difficulter inveniatur venalis. igitur postquam monuit, qua luce; non que, quod tamen membranis omnibus pertinaciter inhæret, corrigi debere, hæc addit: Aristides Milesius de rebus Italicis libro primo, sic ait: Gallorum dux Atepomorus, cum Romanos longa 256 260 fessos obsidione videret, postulavit, ut si salvos se vellent, matres familias et Virgines ad stuprum dederent. Senatus Retana ancilla consilio ad hostes habitu dominarum submisit ancillas, datoque ab eis signo, eruptione facta Romani somno meroque depositos Gallos omnes obtruncant. parta victoria Ancillariorum diem solemnem perpetuo sanxerunt. Historiam repetit Plutarchus, Polyanusque Macedo Strategematón octavo. Macrobius alios secutus auctores ab Aristide paullo deflexit. Ovidius amanti præcipit, ut Nonis caprotinis, quo die Galli cæsi sunt, aliquid ancillæ largiatur, ut alacrius operam navans iter affectet ad dominam. HEINS. 260. Qui jacet.] Qua Argentinensis. ut forte ancillam, vel anum, quæ Nec dominam jubeo pretioso munere dones: Parva, sed e parvis callidus apta dato. Dum bene dives ager, dum rami pondere nutant; Adferat in calatho rustica dona puer. 265 270 Rure suburbano poteris tibi dicere missa; domina cubiculum servat, posset intelligi. BURM. 268. At nunc castaneas nunc amat illa nuces.] Argute avaritiam notat in puellis sui sæculi. Respicit autem illa Virgil. Eclog. ii. 52. Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat. HEINS. 269. Missaque corona.] De corona turdorum capi posse Heinsius conjecerat, ut Mart. xiii. 51. Ubi lemma, turdorum corona: Texta rosis fortasse tibi, vel divite nardo; At mihi de turdis facta corona placet. Et iii. Epig. 47. 280 Illic coronam pinguibus gravem turdis.] Sed quia hic de parvis et rusticis muneribus agit, prætuli, quod in septem scriptis exstat, missaque columba : hoc enim aptissimum Venereis amoribus munus; ut notavimus ad Petronii cap. lxxxv. quibus adde Theocr. Idyl. ν. Οκα οἱ τὰν φάσσαν ἔδωκα. et quæ ibi Meursius. BURM. 271. Emitur spes.] Terentianum, ex Adelph. ii. 21. spem pretio non emo. Ita spei emtio apud JCtos. 1. viii. sect. i. ff. de contr. Empt. orba vero senectus respicit captatores hæreditatum, qui orbos præcipue colebant: de quibus egregie multa Petronius cap. cxvi. et seqq. BURM. |