Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sensit et Hylæi contentum saucius arcum:
Sed tamen hoc arcu notior alter erat.
Non te Mænalias armatum scandere silvas,
Nec jubeo collo retia ferre tuo.

Pectora nec missis jubeo præbere sagittis.
Artis erunt cauto mollia jussa meæ.
Cede repugnanti; cedendo victor abibis.

195

Fac modo, quas partes illa jubebit, agas. Arguet, arguito; quidquid probat illa, probato: Quod dicet, dicas: quod negat illa, neges. 200 Riserit, adride: si flebit, flere memento. Imponat leges vultibus illa tuis.

Seu ludet, numerosque manu jactabit eburnos ;
Tu male jactato, tu male jacta dato.

Seu jacies talos, victam ne pœna sequatur,
Damnosi facito stent tibi sæpe canes :

191. Sensit et Ilei contentum saucius arcum.] Ita quidem in Aldinis legitur, sed falso. Hylai enim legendum; id quod ex Callimacho patet, hymno in Dianam, vers. 221. ubi de Hylæo et Rhoco centauris (quos Atalanta, eo quod vim inferre sibi tentassent, sagittis confecit) in hunc modum legitur : οὐδὲ μὲν Υλαῖόν τε καὶ ἄφρονα Ροῖκον ἔολπα Οὐδέπερ ἐχθαί ροντας, ἐν ἀίδι μωμήσεσθαι Τοξότιν οὐ γάρ σφιν λαγόνες συνεπιψεύσονται Τάων Μαιναλίη νᾶεν φόνῳ ἀκρώρεια. Intelligimus autem hic, Poëtam illud voluisse significare, in gratiam Atalantæ Melanionem sustinuisse ab Hylæo ultro sauciari. Quod et versus innuere videtur, qui infra sequitur: Corpora nec missis jubeo præbere sagittis, &c. Ubi et illud obiter notandum, in quibusdam Pectora legi, non Corpora. MICYL.

196. Artis erunt cauta.] In qui

205

busdam certe, non cauta. NAUGER. Lege, cauto. cautis ac prudentibus, inquit, non difficilis erit ars mea. sic infra 386.

Crimina sunt cautis ista timenda viris.

HEINS.

201. Si flebit, flere.] In Francof. erat, flerit, deflere memento. eleganter mehercule; subintellecto illo si, ut, millies. vid. i. Amor. iv. 29. deflere vero plus est quam flere, ut apparet ex usu hujus verbi ad rogum, ubi deflebantur mortui. quo forte respicit ; ut nimirum, puellà flente aliquem ex suis mortuum, amatori, tamquam ad rogum, vehementius deflendum esse præcipiat. BURm.

205. Seu jacies talos, victam ne pœna sequatur, &c.] Pœnam hic exponit Merula pro dolore: ut sit sensus, Ne victa ludo puella doleat. Mihi vero magis placet, ut pœnam accipiamus pro multa, sive pecunia, quam, qui

Sive latrocinii sub imagine calculus ibit;
Fac pereat vitreo miles ab hoste tuus.
Ipse tene distenta suis umbracula virgis :
Ipse face in turbâ, quâ venit illa, locum.
Nec dubita tereti scamnum producere lecto:
Et tenero soleam deme, vel adde, pedi.
Sæpe etiam dominæ, quamvis horrebis et ipse,
Algentis manus est calfacienda sinu.

210

victus est, persolvere necesse habet. Ac de talis et ceteris ludorum generibus, vide quæ in secundum librum Tristium ex Polluce et aliis quibusdam annotavimus. Nam quæ hic de Venere et Coo, item de Chio et Senione tradit Merula, veterum descriptionibus non omnino respondent. Nam caniculam, qua unitatem significabant, alias chium vocabant. Senionem autem, qui et žirns dicebatur, et senarium numerum significabat, coum, plerique (ut Pollux ait) quidam etiam xáda, sive jactum chium. Venus autem, qua Merula septenarium numerum notari dicit, tum dicebatur, quando nullus talus eodem vultu, quo ceteri, stabat; erat queis jactus lucrosissimus, depositumque totum tollebat. Unde et Martialis dixit, lib. xiv. 14.

Cum steterit vultu nullus tibi talus eodem,

Munera me dices magna dedisse tibi.

Reliqua vide loco citato: ubi et de ludo latrunculorum, et aliis quibusdam, quæ nobis viderentur, exposuimus. MICYLLUS. Recte Micyllus. Pana est, ut ex pacto, si hoc vel illud jaciat, in medium conferat certos nummos, quos victor universos aufert. ut Augustus apud Suetonium, cap. lxxi.

206. Damnosi canes.] Senioni, qui

jactus felicissimus, unio seu canis illi contrarius opponebatur. sic et Persio damnosa canicula de eadem re Satyra tertia, et dexter senio. Unio in talis κύων sive canis. in tesseris ὄνος sive asinus. Mittebantur autem tali fritillo a ludentibus in pyrgum, ne fraudi locus esset. HEINS.

209. Ipse tene distenta suis umbracula virgis.] Vide quæ de flabellis et umbellis adnotavimus, ad Amor. iii. Eleg. ii. 38. AMAR.

211. Tereti scamnum producere lecto.] Lipsius, lib. iii. Centur. Epist. Misc. ii. scamnum idem esse, quod sellam sive cathedram putat. sed qua ratione tunc scamnum lecto produceretur? Melius capitur de scamno, quo utebantur lectos altiores conscensuri. per lectum vero hic non lecticam, sed accubitorium intelligerem, quia de solea sequitur, quam posuisse accubituros, notius est, quam ut demonstrari egeat. BURM.

212. Tenero soleam deme, vel adde pedi.] Exequebantur hæc pueri ad pedes, et ancillæ quas, e munere, a sandalio vocabant. Differebat autem a calceo solea calceus enim pedem totum texit; solea, plantam tantum : pars enim superior habenis devinciebatur. Quæ autem Latinis differentia calceum inter et soleam, eadem ponebatur apud Græcos inter πódnμa εἰ σανδάλιον. AMAR.

216

220

Nec tibi turpe puta (quamvis tibi turpe, placebit)
Ingenuâ speculum sustinuisse manu.
Ille, fatigatæ perdendo monstra novercæ,
Qui meruit cœlum, quod prior ipse tulit,
Inter Iöniacas calathum tenuisse puellas
Creditur, et lanas excoluisse rudes.
Paruit imperio dominæ Tirynthius heros.
I nunc; et dubita ferre, quod ille tulit:
Jussus adesse foro, jussâ maturius horâ
Fac semper venias; nec nisi serus abi.
Occurras aliquo tibi dixerit; omnia differ;

225

Curre; nec inceptum turba moretur iter. Nocte domum repetens epulis perfuncta redibit : Tunc quoque pro servo, si vocat illa, veni. Rure eris, et dicet, Venias, (Amor odit inertes) Si rota defuerit, tu pede carpe viam. Nec grave te tempus sitiensve Canicula tardet, Nec via per jactas candida facta nives. Militia species amor est: discedite segnes.

230

Non sunt hæc timidis signa tuenda viris. Nox, et hiems, longæque viæ, sævique dolores 235 Mollibus his castris, et labor omnis inest. Sæpe feres imbrem cœlesti nube solutum ; Frigidus, et nudâ sæpe jacebis humo. Cynthius Admeti vaccas pavisse Phereas Fertur, et in parvâ delituisse casâ.

228. Pro servo.] Nimirum, qui facem sustineat, quem adversitorem dixisse veteres docet Donatus ad Ter. Adelph. i. i. vocat etiam recte notavit Douza proprium esse verbum, ut Ep. xx. Ignoras tua jura, voca. vid. ad Epist. iii. v. 100. BURM.

231. Nec grave te tempus.] Frigus explicat Merula: Atqui de hieme in

240

pentametro agit intellige ergo tempus ex æstate in autumnum præceps, quod ventis et pluviis crebrum, et morborum fecundum. BURM.

233. Militia species.] Vide elegiam lib. i. ix. Amor. quæ incipit, Militat omnis amans. CIOF.

239. Pavisse per astus.] In quibusdam, per herbas, in aliis, Phereas :

245

250

Quod Phoebum decuit, quem non decet? exue
Curam mansuri quisquis amoris habes. [fastus,
Si tibi per tutum planumque negabitur ire,
Atque erit adpositâ janua fulta serâ ;
At tu per præceps tecto delabere aperto :
Det quoque furtivas alta fenestra vias.
Læta erit, ut caussam tibi se sciet esse pericli.
Hoc dominæ certi pignus amoris erit.
Sæpe tuâ poteras, Leandre, carere puellâ ;
Tranabas, animum nosset ut illa tuum.
Nec pudor ancillas, ut quæque erit ordine prima,
Nec tibi sit servos demeruisse pudor.
Nomine quemque suo (nulla est jactura) saluta:
Junge tuis humiles, ambitiose, manus.
Sed tamen et servo (levis est impensa) roganti
Porrige fortunæ munera parva tuæ.
Porrige et ancillæ, quâ pœnas luce pependit
Lusa maritali Gallica veste manus.
Fac plebem (mihi crede) tuam: sit semper in illâ
Janitor, et thalami qui jacet ante fores.

recte omnia. NAUGERIUS. Apollo armenta Admeti pavit, non Alcestis gratia, ut hic Merula sentit, sed ipsius Admeti, quem tum juvenem etiam existentem amabat: ut Callimachus hymno in Apoll. tradit. MICYL.

257. Porrige et ancillæ, qua pœnas luce pependit Lusu maritali Gallica veste manus.] Primus, quod sciam, Janus Parrhasius ad Claudiani Raptum Proserpinæ, mentem Nasonis perspexit. ejus verba adscribam, cum liber ille difficulter inveniatur venalis. igitur postquam monuit, qua luce; non que, quod tamen membranis omnibus pertinaciter inhæret, corrigi debere, hæc addit: Aristides Milesius de rebus Italicis libro primo, sic ait: Gallorum dux Atepomorus, cum Romanos longa

256

260

fessos obsidione videret, postulavit, ut si salvos se vellent, matres familias et Virgines ad stuprum dederent. Senatus Retana ancilla consilio ad hostes habitu dominarum submisit ancillas, datoque ab eis signo, eruptione facta Romani somno meroque depositos Gallos omnes obtruncant. parta victoria Ancillariorum diem solemnem perpetuo sanxerunt. Historiam repetit Plutarchus, Polyanusque Macedo Strategematón octavo. Macrobius alios secutus auctores ab Aristide paullo deflexit. Ovidius amanti præcipit, ut Nonis caprotinis, quo die Galli cæsi sunt, aliquid ancillæ largiatur, ut alacrius operam navans iter affectet ad dominam. HEINS.

260. Qui jacet.] Qua Argentinensis. ut forte ancillam, vel anum, quæ

Nec dominam jubeo pretioso munere dones:

Parva, sed e parvis callidus apta dato. Dum bene dives ager, dum rami pondere nutant; Adferat in calatho rustica dona puer.

265

270

Rure suburbano poteris tibi dicere missa;
Illa vel in Sacrâ sint licet emta Viâ.
Adferat aut uvas, aut quas Amaryllis amabat;
At nunc castaneas non amat illa nuces.
Quin etiam turdoque licet, missâque columbâ,
Te memorem dominæ testificere tuæ.
Turpiter his emitur spes mortis, et orba senectus.
Ah pereant, per quos munera crimen habent!
Quid tibi præcipiam teneros quoque mittere versus?
Hei mihi! non multum carmen honoris habet.
Carmina laudantur: sed munera magna petuntur.
Dummodo sit dives, barbarus ipse placet. 276
Aurea nunc vere sunt secula. plurimus auro
Venit honos: auro conciliatur amor.
Ipse licet Musis venias comitatus, Homere;
Si nihil adtuleris, ibis, Homere, foras.

domina cubiculum servat, posset intelligi. BURM.

268. At nunc castaneas nunc amat illa nuces.] Argute avaritiam notat in puellis sui sæculi. Respicit autem illa Virgil. Eclog. ii. 52.

Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat. HEINS.

269. Missaque corona.] De corona turdorum capi posse Heinsius conjecerat, ut Mart. xiii. 51. Ubi lemma, turdorum corona:

Texta rosis fortasse tibi, vel divite nardo;

At mihi de turdis facta corona placet. Et iii. Epig. 47.

280

Illic coronam pinguibus gravem turdis.] Sed quia hic de parvis et rusticis muneribus agit, prætuli, quod in septem scriptis exstat, missaque columba : hoc enim aptissimum Venereis amoribus munus; ut notavimus ad Petronii cap. lxxxv. quibus adde Theocr. Idyl. ν. Οκα οἱ τὰν φάσσαν ἔδωκα. et quæ ibi Meursius. BURM.

271. Emitur spes.] Terentianum, ex Adelph. ii. 21. spem pretio non emo. Ita spei emtio apud JCtos. 1. viii. sect. i. ff. de contr. Empt. orba vero senectus respicit captatores hæreditatum, qui orbos præcipue colebant: de quibus egregie multa Petronius cap. cxvi. et seqq. BURM.

« ZurückWeiter »