Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nulla venenato litera mista joco est.
Inter tot populi, tot scripti millia nostri,
Quem mea Calliope læserit, unus ego.
Non igitur nostris ullum gaudere Quiritem
Auguror, at multos indoluisse, malis.
Nec mihi credibile est quemquam insultasse jacenti;
Gratia candori si qua relata meo est.

His precor, atque aliis possint tua numina flecti,
O pater, o patriæ cura salusque tuæ.

Non ut in Ausoniam redeam, nisi forsitan olim,
Cum longo pœnæ tempore victus eris:
Tutius exsilium, pauloque quietius oro;
Ut par delicto sit mea pœna suo.

LIBER TERTIUS.

ELEGIA I.

Missus in hanc venio timide liber exsulis urbem;
Da placidam fesso, lector amice, manum;

Neve reformida, ne sim tibi forte pudori:

[ocr errors]

Nullus in hac charta versus amare docet.
Nec domini fortuna mei est, ut debeat illam
Infelix ullis dissimulare jocis.

Id quoque, quod viridi quondam male lusit in ævo,
Heu nimium sero damnat et odit opus!
Inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis;
Carmine temporibus conveniente suis.
Clauda quod alterno subsidunt carmina versu,
Vel pedis hoc ratio, vel via longa facit.
Quod neque sum cedro flavus, nec pumice lævis,
Erubui domino cultior esse meo.

Littera suffusas quod habet maculosa lituras,
Læsit opus lacrymis ipse poeta suum.
Si qua videbuntur casu non dicta latine,
In qua scribebat, barbara terra fuit.
Dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum,
Quasque petam sedes hospes in urbe liber.
Hæc ubi sum furtim lingua titubante locutus, te
Qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.

Di tibi dent nostro quod non tribuere parenti,
Molliter in patria vivere posse tua!

Smoothed

Stawmering

Duc age: namque sequor. Quamvis terraque, marique
Longinquo referam lassus ab orbe pedem.
Paruit; et ducens: Hæc sunt fora Cæsaris, inquit:

Hæc est a Sacris quæ via nomen habet.

Hic locus est Vesta; qui Pallada servat, et ignem:
Hæc fuit antiqui regia parva Numæ.

lade petens dextram, Porta est, ait, ista Palati:
Hic Stator: hoc primum condita Roma loco est.
Singula dum miror, video fulgentibus armis.
Conspicuos postes, tectaque digna deo.

An Jovis hæc, dixi, domus est? quod ut esse putarem,

Augurium menti querna corona dabat. pertiment

Cujus ut accepi dominum: Non fallimur, inquam:

Et magni verum est hanc Jovis esse domum.
Cur tamen adposita velatur janua lauro,

Cingit et augustas arbor opaca fores?
An quia perpetuos meruit domus ista triumphos?
An quia Leucadio semper amata deo?

Ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa?
Quam tribuit terris, pacis an ista nota est?
Utque viret semper laurus, nec fronde caduca
Carpitur, æternum sic habet illa decus?
Causaque suppositæ scripto testata coronæ
Servatos cives indicat hujus ope.

Adjice servatis unum, pater optime, civem,
Qui procul extremo pulsus in orbe jacet;
In quo pœnarum, quas se meruisse fatetur,
Non facinus causam, sed suus error habet.
Me miserum! vereorque locum, venerorque potentem,
Et quatitur trepido littera nostra metu.
Aspicis exsangui chartam pallere colore?
Aspicis alternos intremuisse pedes?
Quandocumque, precor, nostro placata parenti,
Isdem sub dominis aspiciare domus.
Inde timore pari gradibus sublimia celsis
Ducor ad intonsi candida templa dei.
Signa peregrinis ubi sunt alterna columnis
Belides, et stricto barbarus ense pater:
Quæque viri docto veteres cepere novique
Pectore, lecturis inspicienda patent.
Quærebam fratres, exceptis scilicet illis,

Quos suus optaret non genuisse parens.
Quærentem frustra, custos me sedibus illis
Præpositus sancto jussit abire loco.
Altera templa peto vicino juncta theatro:
Hæc quoque erant pedibus non adeunda meis.
Nec me, quæ doctis patuerunt prima libellis,
Atria Libertas tangere passa sua est.
In genus auctoris miseri fortuna redundat,
Et patimur nati quam tulit ipse fugam.
Forsitan et nobis olim minus asper, et illi
Evictus longo tempore Cæsar erit.

Di precor, atque adeo, neque enim mihi turba roganda est,
Cæsar, ades voto, maxime dive, meo!

Interea, statio quoniam mihi publica clausa est,
Privato liceat delituisse loco. lurk

Vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsæ
Sumite, plebeiæ, carmina nostra, manus.

ELEGIA II.

astamed

Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris,
Quæque Lycaonio terra sub axe jacet?
Nec vos, Pierides, nec stirps Latonia, vestro
Docta, sacerdoti, turba, tulistis opem?
Nec mihi quod lusi vero sine crimine prodest,
Quodque magis vita Musa jocosa mea est.
Plurima sed pelago terraque pericula passum
Ustus ab adsiduo frigore Pontus habet.

pinched

Quique fugax rerum securaque in otia natus,

Mollis et impatiens ante laboris eram,

Ultima nunc patior; nec me mare portubus orbum

Perdere, diversæ nec potuere viæ.
Suffecitque malis animus; nam corpus ab illo
Accepit vires, vixque ferenda tulit.
Dum tamen et ventis dubius jactabar et undis,
Fallebat curas ægraque corda labor.

Ut via finita est, et opus requievit eundi,
Et pœnæ tellus est mihi tacta meæ;
Nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber
Lumine, de verna quam nive manat aqua.
Roma domusque subit, desideriumque locorum,
Quidquid et amissa restat in urbe mei.
Heu, mihi quod toties nostri pulsata sepulcri
Janua, sed nullo tempore aperta fuit!
Cur ego tot gladios fugi, totiesque minata
Obruit infelix nulla procella caput?
Di, quos experior nimium constanter iniquos,
Participes iræ quam deus unus habet;
Exstimulate, precor, cessantia fata, meique
Interitus clausas esse vetate fores.

ELEGIA III.

Hæc mea, si casu miraris, epistola quare
Alterius digitis scripta sit, æger eram.
Æger in extremis ignoti partibus orbis,
Incertusque meæ pæne salutis eram.
Quid mihi nunc animi dira regione jacenti
Iuter Sauromatas esse Getasque putas?
Nec cœlum patior, nec aquis assuevimus istis,
Terraque nescio quo non placet ipsa modo.
Non domus apta satis: non hic cibus utilis ægro:

« ZurückWeiter »