Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Aut postquam bimarem cursu superavimus Isthmon,
Alteraque est nostræ sumpta carina fugæ.
Quod facerem versus inter fera murmura ponti,
Cycladas Ægæas obstupuisse puto.

Ipse ego nunc miror, tantis animique marisque
Fluctibus ingenium non cecidisse meum,
Seu stupor huic studio, sive huic insania nomen,
Omnis ab hac cura mens relevata mea est.
Sæpe ego nimbosis dubius jactabar ab Hædis;
Sæpe minax Steropes sidere pontus erat:
Fuscabatque diem custos Erimanthidos Ursæ,
Aut Hyadas særvis hauserat Auster aquis:
Sæpe maris pars intus erat; tamen ipse trementi
Carmina ducebam qualiacumque manu.
Nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes,
Inque modum tumuli concava surgit aqua.
Ipse gubernator tollens ad sidera palmas,
Exposcit votis, immemor artis, opem.
Quocumque adspexi, nihil est nisi mortis imago:
Quam dubia timeo mente, timens que precor.
Attigero portum, portu terrebor ab ipso.
Plus habet infesta terra timoris aqua.
Nam simul insidiis hominum, pelagique laboro,
Et faciunt geminos ensis, et unda metus.
Ille meo vereor ne speret sanguine prædam,
Hæc titulum nostræ mortis habere velit.
Barbara pars læva est avidæ succincta rapinæ,
Quam cruor et cædes bellaque semper habent.
Quumque sit hibernis agitatum fluctibus æquor,
Pectora sunt ipso turbidiora mari.

Quo magis his debes ignoscere, candide lector,

Si spe sint, ut sunt, inferiora tua.

Non hæc in nostris, ut quondam, scribimus hortis, Nec, consuete, meum, lectule, corpus habes. Jactor in indomito brumali luce profundo:

Ipsaque cæruleis charta feritur aquis.

Improba pugnat hyems, indignaturque, quod ausim Scribere, se rigidas incutiente minas.

Vincat hyems hominem; sed eodem tempore, quæso, Ipse modum statuam carminis, illa sui.

LIBER SECUNDUS.

ELEGIA UNICA.

Quid mihi vobiscum est, infelix cura, libelli,
Ingenio perii qui miser ipse meo?

Cur modo damnatas repeto, mea crimina, Musas?
An semel est pœnam commeruisse parum?
Carmina fecerunt, ut me cognoscere vellent

Omine non fausto fœmina virque, mea.

Carmina fecerunt, ut me moresque notaret

Jam demum invisa Cæsar ab arte meos.
Deme mihi studium, vitæ quoque crimina demes,
Acceptum refero versibus, esse nocens.
Hoc pretium vitæ, vigilatorumque laborum
Cepimus: ingenio pœna reperta meo.
Si saperem, doctas odissem jure Sorores,
Numina cultori perniciosa suo.

At nunc, tanta meo comes est insania morbo,
Saxa memor refero rursus ad ista pedem:
Scilicet ut victus repetit gladiator arenam,

Et redit in tumidas naufraga puppis aquas. Forsitan, ut quondam Teuthrantia regna tenenti, Sic mihi res eadem vulnus opemque feret: Musaque quam movit, motam quoque leniet iram: Exorant magnos carmina sæpe deos.

Ipse quoque Ausonias Cæsar matresque nurusque
Carmina turrigeræ dicere jussit Opi.
Jusserat et Phœbo dici; quo tempore ludos
Fecit, quos ætas adspicit una semel.

His precor exemplis tua nunc, mitissime Cæsar,
Fiat ab ingenio mollior ira meo.

Illa quidem justa est; nec me meruisse negabo:
Non adeo nostro fugit ab ore pudor.

Sed, nisi pecassem, quid tu concedere posses?
Materiam veniæ sors tibi nostra dedit.

Si, quoties peccant homines, sua fulmina mittat
Jupiter, exiguo tempore inermis erit.

Hic ubi detonuit strepituque exterruit orbem,
Purum discussis aera reddit aquis.

Jure igitur genitorque deum rectorque vocatur:
Jure capax mundus nil Jove majus habet.

Tu quoque, cum patriæ rector dicare paterque,
Utere more dei nomem habentis idem.
Idque facis: nec te quisquam moderatius unquam
Imperii potuit fræna tenere sui.

Tu veniam parti superatæ sæpe dedisti,
Non concessurus quam tibi victor erat.
Divitiis etiam multos et honoribus auctos

Vidi, qui tulerant in caput arma tuum:
Quæque dies bellum, belli tibi sustulit ira m:
Parsque simul templis utraque dona tulit.
Utque tuus gaudet miles quod vicerit hostem,
Sic, victum cur se gaudeat, hostis habet.
Causa mea est melior: qui, nec contraria dicor
Arma, nec hostiles esse secutus opes.
Per mare, per terras, per tertia numina juro,
Per te præsentem conspicuumque deum,
Hunc animum favisse tibi, vir maxime; meque
Qua sola potui, mente fuisse tuum.
Optavi peteres cœlestia sidera tarde,

Parsque fuit turbæ parva precantis idem.
Et pia tura dedi pro te: cumque omnibus unus
Ipse quoque adjuvi publica vota meis.

Quid referam libros illos quoque, crimina nostra,
Mille locis plenos nominis esse tui?

Inspice majus opus, quod adhuc sine fine reliqui, In non credendos corpora versa modos;

Invenies vestri præconia nominis illic:

Invenies animi pignora multa mei.

Non tua carminibus major fit gloria, nec quo,
Ut major fiat, crescere possit, habet.

Fama Jovis superest. Tamen hunc sua facta referri,

Et se materiam carminis esse juvat:
Cumque Gigantei memorantur prælia belli,
Credibile est lætum laudibus esse suis.
Te celebrant alii quanto decet ore, tuasque
Ingenio laudes uberiore canunt.

Sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum,
Sic capitur minimo tuuris honore deus.
Ah, ferus, et nobis nimium crudeliter hostis,
Delicias legit qui tibi cumque meas!
Carmina ne nostris sic te venerantia libris
Judicio possent candidiore legi.

Esse sed irato quis te mihi posset amicus?
Vix tunc ipse mihi non inimicus eram.
Cum cœpit quassata domus subsidere, partes
In proclinatas omne recumbit onus:
Cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt;
Ipsa suo quædam pondere tracta ruunt.

Ergo hominum quæsitum odium mihi carmine: quaque
Debuit, est vultus turba secuta tuos.

At, memini, vitamque meam, moresque probabas
Illo quem dederas prætereuntis equo.

Quod si non prodest, et honesti gloria nulla

Redditur, at nullum crimen adeptus eram.
Nec male commissa est nobis fortuna reorum,
Lisque decem decies inspicienda viris.
Res quoque privatas statui sine crimine judex:
Deque mea fassa est pars quoque victa fide.
Me miserum! potui, si non extrema nocerent,
Judicio tutus non semel esse tuo.

Ultima me perdunt: imoque sub æquore mergit
Incolumem toties una procella ratem.

« ZurückWeiter »