Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et lacrymas animi signa dedere sui. Quid, nisi convictu causisque valentibus essem, Temporis et longi vinctus amore tibi? Quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses, Tot nossem lusus seriaque ipse tua? Quid, si duntaxat Romæ mihi cognitus esses, Adscitus toties in genus omne loci? Cunctane in æquoreos abierunt irrita ventos? Cunctane Lethæis mersa feruntur aquis? Non ego te genitum placida reor urbe Quirini, Urbe, meo quæ jam non adeunda pede est: Sed scopulis Ponti, quos hæc habet ora, sinistri, Inque feris Scythia Sarmaticisque jugis; Et tua sunt silicis circum præcordia venæ, Et rigidum ferri semina pectus habent; Quæque tibi quondam tenero ducenda palato Plena dedit nutrix ubera, tigris erat.

At mala nostra minus quam nunc aliena putasses, Duritiæque mihi non agerere reus.

Sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis,
Ut careant numeris tempora prima suis;

Effice peccati ne sim memor hujus; et illo
Officium laudem, quo queror, ore tuum.

ELEGIA IX.

Detur inoffensæ metam tibi tangere vitæ,
Qui legis hoc nobis non inimicus opus.
Atque utinam pro te possint mea vota valere,
Quæ pro me duros non tetigere deos!
Donec eris felix, multos numerabis amicos:

Tempora si fuerint nubila, solus eris.
Adspicis, ut veniant ad candida tecta columbæ,
Accipiat nullas sordida turris aves.
Horrea formicæ tendunt ad inania nunquam:
Nullus ad amissas ibit amicus opes.
Utque comes radios per solis euntibus umbra,
Quum latet hic pressus nubibus, illa fugit;
Mobile sic sequitur fortunæ lumina vulgus;

Quæ simul inducta nube teguntur, abit.
Hæc precor ut possint semper tibi falsa videri:
Sunt tamen eventu vera fatenda meo.

Dum stetimus, turbæ quantum satis esset, habebat
Nota quidem, sed non ambitiosa domus.
At simul impulsa est, omnes timuere ruinam,
Cautaque communi terga dedere fugæ.
Sæva nec admiror metuunt si fulmina, quorum
Ignibus adflari proxima quæque vident.
Sed tamen in duris remanentem rebus amicum
Quamlibet inviso Cæsar in hoste probat;
Nec solet irasci, neque enim moderatior alter,
Quum quis in adversis, si quid amavit, amat.
De comite Argolicum postquam cognovit Oresten,
Narratur Pyladen ipse probasse Thoas.
Quæ fuit Actoridæ cum magno semper Achille,
Laudari solita est Hectoris ore fides.

Quod pius ad Manes Theseus comes isset amico,
Tartareum dicunt indoluisse deum.

Euryali Nisique fide tibi, Turne, relata,

Credibile est lacrymis immaduisse genas. Est etiam miseris pietas, et in hoste probatur.

Hen! mihi quam paucos hæc mea dicta movent!

ELEGIA X.

Hic status, hæc rerum nunc est fortuna mearu:
Debeat ut lacrymis nullus adesse modus.
At mea sint proprio quamvis mœstissima casu
Pectora; profectu facta serena tuo.
Hoc tibi venturum jam tum, carissime, vidi,
Ferret adhuc istam cum minor aura ratem.
Sive aliquod morum, seu vitæ labe carentis
Est pretium; nemo pluris habendus erit.
Sive per ingenuas aliquis caput extulit artes,
Quælibet eloquio fit bona causa tuo.
His ego commotus, dixi tibi protinus ipsi:

Scena manet dotes grandis, amice, tuas.
Hæc mihi non ovium fibræ tonitrusve sinistri,
Linguave servatæ, pennave dixit avis;
Augurium ratio est, et conjectura futuri:
Hac divinavi, notitiamque tuli.

Quæ quoniam rata sunt, tota mihi mente tibique
Gratulor, ingenium non latuisse tuum.
At nostrum tenebris utinam latuisset in imis!
Expediit studio lumen abesse meo.
Utque tibi prosunt artes, facunde, severæ,
Dissimiles illis sic nocuere mihi.

Vita tamen tibi nota mea est: scis artibus illis
Auctoris mores abstinuisse sui.

Scis vetus hoc juveni lusum mihi carmen, et istos,
Ut non laudandos, sic tamen esse jocos.
Ergo ut defendi nullo mea posse colore,
Sic excusari crimina posse puto.

Qua potes excusa, nec amici desere causam:
Quo pede cœpisti, sic bene semper eas.

ELEGIA XI.

Est mihi, sitque precor, flava tutela Minervæ
Navis, et a picta casside nomen habet.

Sive opus est velis, minimam bene currit ad auram:
Sive opus est remo, remige carpit iter.

Nec comites volucri contenta est vincere cursu:
Occupat egressas quamlibet ante rates.
Et patitur fluctus, fertque adsilientia longe
Æquora, nec sævis victa madescit aquis.
Illa Corinthiacis primum mihi cognita Cenchris
Fida manet trepida duxque comesque fuga.
Perque tot eventus, et iniquis concita ventis
Æquora, Palladio numine tuta fuit.

Nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti,
Quasque petit, Getici littoris intret aquas.
Quæ simul Æoliæ mare me deduxit in Helles,
Et longum tenui limite fecit iter;

Fleximus in lævum cursus, et ab Hectoris urbe
Venimus ad portus, Imbria terra, tuos.
Inde levi vento Zerynthia littora nactis

Threiciam tetigit fessa carina Samon.

Saltus ab hac terra brevis est Tempyra petenti.
Hac dominum tenus est illa secuta suum.
Nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos:
Hellespontiacas illa relegit aquas:

Dardaniamque petit auctoris nomen habentem,
Et te, ruricola, Lampsace, tuta deo.

Quaque per angustas male vectæ virginis undas,
Seston Abydena separat urbe fretum;
Hincque Propontiacis hærentem Cyzicon oris;
Cyzicon Hæmoniæ nobile gentis opus;
Quaque tenent ponti Byzantia littora fauces;
Hic locus est gemini janua vasta maris.
Hæc, precor, evincat, propulsaque flantibus Austris,
Transeat instabiles strenua Cyaneas;

Thyniacosque sinus et ab his per Apollinis urbem,
Alta sub Anchiali monia tendat iter:

Inde Mesembriacos portus, et Odesson, et arces
Prætereat dictas nomine, Bacche, tuo:
Et quos Alcathoi memorant à moenibus ortos
Sedibus his profugum constituisse larem:
A quibus adveniat Miletida sospes ad urbem,
Offensi quo me compulit ira dei.

Hanc si contigerit, meritæ cadet agna Minervæ.
Non facit ad nostras hostia major opes.

Vos quoque, Tyndaridæ, quos hæc colit insula, fratres,
Mite, precor, duplici numen adeste viæ.
Altera namque parat Symplegadas ire per altas:
Scindere Bistonias altera puppis aquas.

Vos facite ut ventos, loca quum diversa petamus,
Illa suos habeat, nec minus illa suos.

ELEGIA XII.

Littera quæcumque est toto tibi lecta libello,
Est mihi sollicita tempore facta viæ.

Aut hanc me, gelidi tremerem cum mense Decembris,
Scribentem mediis Adria vidit aquis:

« ZurückWeiter »