Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hi quoque, quod nemo nescit, amare docent. Hos tu vel fugias; vel, si satis oris habebis,

OEdipodas facito Telegonosque voces.

Deque tribus moneo, si qua est tibi cura parentis,
Ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames.
Sunt quoque mutatæ ter quinque volumina formæ,
Nuper ab exsequiis carmina rapta meis:
His mando dicas, inter mutata referri

Fortunæ vultum corpora posse meæ.
Namque ea dissimilis subito est effecta priori:
Flendaque nunc, aliquo tempore læta fuit.
Plura quidem mandare tibi, si quæris, habebam;
Sed vereor tardæ causa fuisse more.

Quod si quæ subeunt, tecum, liber, omnia ferres,
Sarcina laturo magna futurus eras.

Longa via est; propera: nobis habitabitur orbis
Ultimus, a terra terra remota mea.

ELEGIA II.

Di maris et cœli (quid enim nisi vota supersunt?)
Solvere quassatæ parcite membra ratis:
Neve, precor, magni subscribite Cæsaris iræ:
Sæpe premente deo fert deus alter opem.
Mulciber in Trojam, pro Troja stabat Apollo:
Aqua Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.
Oderat Ænean, propior Saturnia Turno:
Ille tamen Veneris numine tutus erat.
Sæpe ferox cautum petiit Neptunus Ulyssem:
Eripuit patruo sæpe Minerva suo.

Et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,

Quid vetat irato numen adesse deo?
Verba miser frustra non proficientia perdo:
Ipsa graves spargunt ora loquentis aquæ;
Terribilisque Notus jacta mea dicta; precesque
Ad quos mittuntur non sinit ire deos.
Ergo idem venti, ne causa lædar in una,
Velaque nescio quo, votaque nostra ferunt!
Me miserum! quanti montes volvuntur aquarum!
Jam jam tacturos sidera summa putes.
Quantæ diducto subsidunt æquore valles!
Jam jam tacturas Tartara nigra putes.
Quocumque adspicias, nihil est nisi pontus et aer,
Fluctibus hic tumidis, nubibus ille minax.
Inter utrumque fremunt immani turbine venti:
Nescit, cui domino pareat, unda maris.
Nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu:
Nunc Zephyrus sero vespere missus adest:
Nunc gelidus sicca Boreas bacchatur ab Arcto:
Nunc Notus adversa prælia fronte gerit.
Rector in incerto est; nec quid fugiatve petatve,
Invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis.
Scilicet occidimus, nec spes nisi vana salutis:
Dumque loquor, vultus obruit unda meos.
Opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti
Ore necaturas accipiemus aquas.

At pia nil aliud quam me dolet exsule conjux:
Hoc unum nostri scitque gemitque mali.
Nescit in immenso jactari corpora ponto;

Nescit agi ventis; nescit adesse necem.

Di bene, quod non sum mecum conscendere passus, Ne mihi mors misero bis patienda foret!

At nunc, ut peream, quoniam caret illa periclo,

Dimidia certe parte superstes ero.

Hei mihi! quam celeri micuerunt nubila flamma!
Quantus ab ætherio personat axe fragor!

[ocr errors]

Nec levius laterum tabulæ feriuntur ab undis, times

Quam grave balista monia pulsat onus.
Qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes:
Posterior nono est, undecimoque prior.
Nec letum timeo: genus est miserabile leti.
Demite naufragium: mors mihi munus erit.
Est aliquid, fatove suo, ferrove cadentem
In solita moriens ponere corpus humo:
Est mandata suis aliquid sperare sepulcra,
Et non æquoreis piscibus esse cibum.
Fingite me dignum tali nece: non ego solus

Hic vehor; immeritos cur mea pœna trahit?
Proh superi, viridesque dei, quibus æquora curæ!
Utraque jam vestras sistite turba minas:
Quamque dedit vitam mitissima Cæsaris ira,
Hanc sinite infelix in loca jussa feram.
Si, quam commerui pœnam, me pendere vultis,
Culpa mea est, ipso judice, morte minor.
Mittere me Stygias si jam voluisset ad undas
Cæsar, in hoc vestra non eguisset ope.

Est illi nostri non invidiosa cruoris

Copia: quodque dedit, cum volet, ipse feret.
Vos modo, quos certe nullo puto crimine læsos,
Contenti nostris, di, precor, este malis.
Nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis,
Quod periit, salvum jam caput esse potest.
Ut mare subsidat, ventisque ferentibus utar,

Ut mihi parcatis; non minus exsul ero? Non ego divitias avidus sine fine parandi

Latum mutandis mercibus æquor aro:
Nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas.
Oppida non Asiæ, non loca visa prius:
Non ut, Alexandri claram delatus in urbem,
Delicias videam, Nile jocose, tuas.

Quod faciles opto ventos (quis credere possit?)
Sarmatis est tellus, quam mea vota petunt.
Obligor ut tangam lævi fera littora Ponti,

Quodque sit a patria jam fuga tarda, queror.
Nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas,
Exsilii facio per mea vota viam.

Seu me diligitis, tantos compescite fluctus, restrai

Pronaque sint nostræ numina vestra rati:
Seu magis odistis, jussæ me advertite terræ.
Supplicii pars est in regione mei.

Ferte (quid hic facio?) rapidi mea carbasa venti,
Ausonios fines cur mea vela vident?

Noluit hoc Cæsar: quid quem fugat ille tenetis?
Adspiciat vultus Pontica terra meos.
Et jubet, et merui: nec quæ damnaverit ille,
Crimina, defendi fasve piumve puto.

Si tamen acta deos nunquam mortalia fallunt,
A culpa facinus scitis abesse mea.

Immo ita; vos scitis. Si me meus abstulit error,
Stultaque mens nobis, non scelerata, fuit;
Quamlibet ex minimis, domui si favimus illi;
Si satis Augusti publica jussa mihi;
Hoc duce, si dixi felicia sæcula, proque
Cæsare thura pius, Cæsaribusque dedi;

Si fuit hic animus nobis, ita parcite, divi;
Sin minus, alta cadens obruat unda caput.
Fallor? an incipiunt gravida vanescere nubes,
Victaque mutati frangitur ira maris?
Non casus, sed vos sub conditione vocati,
Fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.

ELEGIA III.

Cum subit illius tristissima noctis imago,
Quæ mihi supremum tempus in urbe fuit;
Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Jam prope lux aderat, qua me discedere Cæsar
Finibus extremæ jusserat Ausoniæ.

Nec mens nec spatium fuerat satis apta paranti:
Torpuerant longa pectora nostra mora.
Non mihi servorum, comites non cura legendi:
Non aptæ profugo vestis opisve fuit.

Non aliter stupui, quam qui Jovis ignibus ictus,
Vivit, et est vitæ nescius ipse suæ.

Ut tamen hanc animo nubem dolor ipse removit,
Et tandem sensus convaluere mei;

Alloquor extremum mœstos abiturus amicos,
Qui modo de multis unus et alter erant.
Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,
Imbre per indignas usque cadente genas.
Nata procul Libycis aberat diversa sub oris,
Nec poterat fati certior esse mei.

Quocumque adspiceres, luctus gemitusque sonabant:
Formaque non taciti funeris intus erat.

1

« ZurückWeiter »