Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Manibus id satis est; ad vos, studiosa revertor,
Pectora, quæ vitæ quæritis acta meæ.
Jam mihi canities, pulsis melioribus annis,
Venerat, antiquas miscueratque comas;
Postque meos ortus Pisæa vinctus oliva,
Abstulerat decies præmia victor eques:
Quum, maris Euxini positos ad læva, Tomitas
Quærere me læsi principis ira jubet.

Causa meæ cunctis, nimium quoque nota, ruinæ

Indicio non est testificanda meo.

Quid referam comitumque nefas, famulosque nocentes?
Ipsa multa tuli non leviora fuga.
Indignata malis mens est succumbere: seque
Præstitit invictam viribus usa suis:

Oblitusque toga, ductæque per otia vitæ,
Insolita cepi temporis arma manu.
Totque tuli terra casus pelagoque, quot inter
Occultum stellæ conspicuumque polum.
Tacta mihi tandem, longis erroribus acto,
Juncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
Hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis,
Tristia, quo possum carmine, fata levo.

Quod quamvis nemo est, cujus referatur ad aures,
Sic tamen absumo decipioque diem.

Ergo quod vivo, durisque laboribus obsto,
Nec me sollicitæ tædia lucis habent;
Gratia, Musa, tibi; nam tu solatia præbes,
Tu curæ requies, tu medicina mali:
Tu dux, tuque comes: tu nos abducis ab Istro,
In medioque mihi das Helicone locum:
Tu mihi, quod rarum, vivo sublime dedisti

3

Nomen, ab exsequiis quod dare fama solet. Nec, qui detrectat præsentia livor, iniquo

Ullum de nostris dente momordit opus.

Nam tulerint magnos quum sæcula nostra poetas,
Non fuit ingenio fama maligna meo.

Quumque ego præponam multos mihi, non minor illis
Dicor, et in toto plurimus orbe legor.
Si quid habent igitur vatum præsagia veri,
Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.
Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam,
Jure tibi grates, candide lector, ago.

LIBER QUINTUS.

ELEGIA I.

Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum
Littore, præmissis quatuor adde meis.

Hic quoque talis erit, qualis fortuna poetæ:
Invenies toto carmine dulce nihil.

Flebilis ut noster status est, ita flebile carmen,

Materiæ scripto conveniente suæ.
Integer et lætus, læta et juvenilia lusi:
Illa tamen nunc me conposuisse piget.
Ut cecidi, subiti perago præconia casus,
Sumque argumenti conditor ipse mei.
Utque jacens ripa deflere Caystrius ales
Dicitur ore suam deficiente necem:
Sic ego Sarmaticas longe projectus in oras,
Efficio tacitum ne mihi funus eat.
Delicias si quis, lascivaque carmina quærit,
Præmoneo nunquam scripta quod ista legat.
Aptior huic Gallus, blandique Propertius oris,
Aptior, ingenium come, Tibullus erit.
Atque utinam numero ne nos essemus in isto!
Heu mihi! cur unquam Musa jocata mea est?
Sed dedimus pœnas, Scythicique in finibus Istri,
Ille pharetrati lusor Amoris abest.

Quod superest, animos ad publica carmina flexi,
Et memores jussi nominis esse sui.

Si tamen ex vobis aliquis tam multa requiret
Unde dolenda canam: multa dolenda tuli.
Non hæc ingenio, non hæc componimus arte;
Materia est propriis ingeniosa malis.

Et quota fortunæ pars est in carmine nostræ?
Felix qui patitur quæ numerare valet!
Quot frutices silvæ, quot flavus Tybris arenas,

Mollia quot Martis gramina campus habet,
Tot mala pertulimus: quorum medicina quiesque
Nulla, nisi in studio, Pieridumque mora est.
Quis tibi, Naso, modus lacrymosi carminis? inquis:
Idem, fortunæ qui modus hujus erit.

[ocr errors]

Quod querar illa mihi pleno de fonte ministrat:
Nec mea sunt, fati verba sed ista mei.
At mihi si cara patriam cum conjuge reddas,
Sint vultus hilares, simque quod ante fui.
Lenior invicti si sit mihi Cæsaris ira,

Carmina lætitiæ jam tibi plena dabo.

Nec tamen ut lusit, rursus mea litera ludet:
Sit semel illa meo luxuriata malo.

Quod probet ipse canam: pœnæ modo parte levata,
Barbariem, rigidos effugiamque Getas.
Interea nostri quid agant nisi triste libelli?
Tibia funeribus convenit ista meis.

At poteras, inquis, melius mala ferre silendo,
Et tacitus casus dissimulare tuos.
Exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur,
Acceptoque gravi vulnere flere vetas.
Ipse Perilleo Phalaris permissit in ære
Edere mugitus, et bovis ore queri.
Quum Priami lacrymis offensus non sit Achilles,
Tu fletus inhibes durior hoste meos.

Quum faceret Nioben orbam Latonia proles,
Non tamen et siccam jussit habere genas.
Est aliquid fatale malum per verba levari:
Hoc querulam Procnen Halcyonenque facit.
Hoc erat, in gelido quare Pæantius antro,
Voce fatigaret Lemnia saxa sua.
Strangulat inclusus dolor, atque exæstuat intus:
Cogitur et vires multiplicare suas.

Da veniam potius: vel totos tolle libellos,

Hoc mihi quod prodest, si tibi, lector, obest. Sed nec obesse potest ulli: nec scripta fuerunt

Nostra, nisi auctori perniciosa suo.

At mala sunt: fateor: quis te mala sumere cogit?
Aut quis deceptum ponere sumpta vetat?
Ipse nec emendo: sed ut hic deducta legantur:
Non sunt illa suo barbariora loco.

Nec me Roma suis debet conferre poetis;
Inter Sauromatas ingeniosus ero.
Denique nulla mihi captatur gloria, quæque
Ingenio stimulos subdere fama solet.
Nolumus adsiduis animum tabescere curis:

Quæ tamen irrumpunt, quoque vetantur, eunt. Cur scribam docui: cur mittam, quæritis, istos? Vobiscum cupiam quolibet esse modo.

ELEGIA II.

Ecquid ut e Ponto nova venit epistola, palles,

Et tibi sollicita solvitur illa manu?

Pone metum; valeo, corpusque, quod ante laborum Impatiens nobis invalidumque fuit,

Sufficit, atque ipso vexatum indurruit usu.

An magis infirmo non vacat esse mihi? Mens tamen ægra jacet, nec tempore robora sumsit, Adfestusque animi, qui fuit ante, manet.

Quæque mora spatioque suo coitura putavi

Vulnera, non aliter, quam modo facta, dolent.

Scilicet exiguis prodest annosa vetustas:

Grandibus accedunt tempore damna malis. Pæne decem totis aluit Pæantius annis

Pestiferum tumido vulnus ab angue datum. Telephus æterna consumptus tabe perisset,

« ZurückWeiter »