Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

LIPSIAE: TYPIS B. G. TEUBNERI

0316086.4.

PRAEFATIO

Vatis Ascraei quae feruntur carmina ut novis curis recenserem, haud levibus causis permotus sum. Ac primum quidem his quindecim annis fontes reclusi sunt antea ignoti iique optimi, unde non nihil ad illorum formam genuinam restituendam peti posse sperabam. Accedit quod per id temporis spatium studia Hesiodea minime neglecta iacebant, sed quaestionibus multis et accuratis admodum promota sunt. Itaque ad maiorem me editionem criticam curandam accinxi: ad quod opus perficiendum quos fontes attigerim qualiaque subsidia et auxilia mihi comparaverim, breviter exponam.

Ut initium capiam a libris manu scriptis, principem inter illos locum obtinent antiquitatis monumenta veneranda, papyros dico ex ubere Aegypti solo in lucem protractas.

Atque Theogoniae quidem haec frusta innotuerunt:

Papyrus Parisina supplem. graec. 1099 saec. IV-V (A), quam edidit U. Wilcken Sitzungsber. d. preuss. Akadem. 1887 p. 807813; quibus de reliquiis v. 75-145 continentibus ipse disputavi Wien. Stud. X p. 261-267. Luculentum profecto Hesiodi exemplum haberemus, si integram papyrum fata nobis non negassent.

Minutiora versuum 210-238 et 260-270 fragmenta leguntur in lacinia CLIX musei Britannici saec. IV (B), quam Kenyon foras dedit Rev. de philol. XVI p. 181-183.

Nuperrime aliae quaedam carminis reliquiae (R) nobis in notitiam venerunt, quas ex insigni papyro Raineri, archiducis Austriae, publicavit C. Wessely, qui illam accurate descriptam et quoad fieri potuit restitutam in ephemeridis 'Studien zur Palaeographie und Papyruskunde' p. III-XXIII (Lipsiae 1901) edidit. Haec autem frusta ad v. 626-640, 658-673, 777-783, 811— 817, 838-840, 846-848, 871, 872, 879-881 pertinentia quid auctoritatis habeant, ipse ibidem (p. 11-13) exposui.

Eandem Raineri papyrum, quam in Operibus et Scuto littera A designavi, Operum testem gravissimam esse manifestum est; cuius fragmenta quotquot usque ad annum 1887 innotuerant, cum Scuti frustis quibusdam C. Wessely, vir doctissimus, primum vulgavit in ephemeridis 'Mittheilungen aus der Sammlung der Papyrus Erzherz. Rainer' vol. I p. 73-83; quae postea nova accesserunt cum prioribus coniuncta invenies in eiusdem papyri editione altera, quam supra commemoravi. Referuntur autem ad versus hos: 179-185, 210-215, 243-248, 252-265, 274-279, 283296, 309-331, 344-363, 491-494, 511-519, 527, 528, 544– 552, 686-828. Quanti vero fragmenta illa aestimanda sint, ipse plenius dixi Wien. Stud. X p. 267-277 Symbol. Pragens. 190 sqq. Stud. z. Palaeogr. u. Papyrusk. p. 13-16. Scripturae specimen huic editioni adiunxi, in quo procurando C. Wessely humanissime me adiuvit.

Alias quasdam lacinias papyraceas V fere saec., quibus versuum 111-118, 153-161, 174-182, 210-221 reliquiae continentur (B), a Navillio in Aegypto comparatas I. Nicole edidit Rev. de philol. XII p. 113–116; idem frustula quaedam postea reperta (B") liberalissime mecum per litteras communicavit. Fragmenta illa nunc Genavensia (bibliothecae publ. pap. 94) propterea perquam memoranda videntur, quod quattuor versus antea ignotos suppeditarunt, quos una cum v. 169 in scholiis servato a veteribus quibusdam criticis e contextu expulsos esse scite perspexit H. Weil (Rev. de phil. XII p. 173–175).

Scuti fragmenta satis exigua (A), quae in libro Raineri superesse dixi, ad v. 1-32, 350-354, 382-384, 426-440, 456-470 pertinent; neque pro tam angusto ambitu desunt lectiones potiores, velut in v. 15 ovde ol ev invenitur olim a G. Hermanno divinatum.

Aliae quaedam papyrorum reliquiae ex Aegypti harenis prolatae ad Catalogum, cuius antea nisi e veterum scriptis notitiam non habebamus, referendae videntur.

Et laciniam quidem Argentoratensem (pap. gr. 55) saec. II fere (A), quae est de Pelei et Thetidis nuptiis (fr. 81), primus edidit Reitzenstein Herm. XXXV p. 79 sqq., imagine scripturae adiecta denuo publicavit Wilamowitz Sitzungsber. d. preuss. Akadem. 1900 p. 849 sqq.

Amplius vero illius carminis fragmentum (de procis Helenae

fr. 94) inest in papyro Berolinensi musei Aegypt. 9739 II fere saec. (B) restitutum et vulgatum curis Wilamowitzii (ibid. p. 839 -848), qui specimen scripturae addidit.

Ad Atalantae fabulam (fr. 21) tertium pertinet frustulum (C), quod in papyris Flinders Petrie oblatum foras dedit Mahaffy (Flinders Petrie Papyri tab. III 3), retractavit Hopfner Wien. Stud. XIV 154 sq.

Longum post temporis intervallum ei libri scripti sunt, quibus tria illa carmina Hesiodea, quae iam antiquitus in unum corpus coniungebantur1), integra continentur. Haec exempla, quae quidem alicuius momenti esse viderentur, ut ad ipsos fontes aggressus fundamentum recensionis opere solido iacerem ac munirem, omnia fere ipse denuo excussi, quaedam et aetate et auctoritate praestantia bis terve pervestigavi. Cum autem de carminum forma, qualis nobis tradita sit, non uno loco copiosius disputasse mihi videar, hic quomodo libri inter se cohaereant quaque sint auctoritate, quam brevissime disseram.

Ac primum quidem Theogoniae quotquot extant codices medii aevi meliores, ex uno eodemque exemplo fluxisse ea commentatione quae inserta est Studiorum Vindobonensium vol. XIX p. 15-70 me probasse arbitror. Cuius archetypi recensionem per duo codicum genera propagatam esse manifestum est, quorum priori eique potiori (2) adscribendae videntur familiae tres (2a, 2b, 2c).

Pro gravissimo carminis teste, ubi papyrorum reliquiae deficiant, cod. Laurentianus XXXII 16 saec. XIII (D) habendus est, qui ceteris exemplis omnibus aliquanto praestat. Eidem familiae (2a) duo fragmenta (C) assignaverim, quae versus 72-145 et 450-504 complectuntur; ea saec. XII in Athone monte corruptiore quadam scribendi ratione exarata nunc in codice Parisino. supplem. graec. 663 leguntur (cf. Sittl Sitzungsber. d. bair. Akadem. phil.-hist. Cl. 1889 p. 351 sqq.).

Ab uno exemplari originem trahunt codices Laurentianus conv. suppress. 158 saec. XIV (E) et qui illi simillimus est Parisinus 2833 saec. XV (F), quibus altera familia (2b) efficitur.

Tertiae autem (2c) adscribendi sunt codices tres: Vaticanus

1) cf. papyrus Raineri quae totius corporis huius fragmenta continet et papyri Parisinae inscriptio ΗΣΙΟΔΟΥ - ΘΕΟΓΟΝΙΑ - ε)ΡΓΑΚΑΙΗΜΕ〈ραι - ACTTIC

« ZurückWeiter »