Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

115

Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosæ,
Thermodoontëâ nuper regnante puellâ.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires ;
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle :
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit;
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor; tu callidus utere fraude:
Quælibet hæreticis disponere retia fas est.
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres, trabea canisque verendos ;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Edibus injecto, qua convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi, factique, mone: quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papa?
Perculsosque metu subito, casuque stupentes, 125
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.
Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus,

105

120

105 Thermodoontëá] From Propertius, El. iii. xiv. 16. Todd.

Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.
Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas,
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Moestaque adhuc nigri deplorans funera nati, 135
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis :
Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus, et somnia grata revolvens.

145

Est locus æterna septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu. Hic inter cæmenta jacent, præruptaque saxa, Ossa inhumata virum, et trajecta cadavera ferro; Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis, Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces, Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur, Et Timor, exsanguisque locum circumvolat Horror; Perpetuoque leves per muta silentia Manes Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat. 150 Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri Et Phonos, et Prodotes; nulloque sequente per [bris, Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umDiffugiunt sontes, et retro lumina vortunt: Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur. Finibus occiduis circumfusum incolit æquor

antrum,

[ocr errors]

140

155

138 revolvens] Newton conjectures' resolvens.'

149 muta] Buchan. Silv. p. 49. Tacitæ per muta silentia sylvæ.' Todd.

Gens exosa mihi; prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago:
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ,
Consilii socios adhibete, operisque ministros.
Finierat; rigidi cupide paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cœlos Despicit ætherea Dominus qui fulgurat arce, Vanaque perversæ ridet conamina turbæ, Atque sui causam populi volet ipse tueri.

160

165

Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; 171 Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ, Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros: Excitat hic varios plebs agglomerata susurros; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cœli petit ardua culmen. 180 Ipsa quidem summa sedet ultrix matris in arce; Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima

captat

165 paruere] The first syllable in 'paruere' is long. Warton. 172 Titanidos Fama] Fame is the sister of two of the Titans. En. iv. 179. Warton.

Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis.
Nec tot, Aristoride servator inique juvencæ
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina subjectas late spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli:
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria; veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.

Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes,
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum, 195
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo; servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terraque tremente:
Fama, siles? An te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata Iacobo ?

[ocr errors]

185

Nec plura; illa statim sensit mandata Tonantis, Et, satis ante fugax, stridentes induit alas, Induit et variis exilia corpora plumis; Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram. Nec mora jam pennis cedentes remigat auras, Atque parum est cursu celeres prævertere nubes ; Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit : Et primo Angliacas, solito de more, per urbes

[ocr errors]

190

207 Temesco] Ov. Met. xv. 707. Themesesque metalla.' Fast. v. 441. Temes@aque concrepat era.' Warton.

205

Ambiguas voces, incertaque murmura spargit :
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis 215
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effœtique senes pariter; tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.
Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolûm; capti pœnas raptantur ad acres :
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS.
ANNO ETATIS 17.

ADHUC madentes rore squalebant genæ,
Et sicca nondum lumina

Adhuc liquentis imbre turgebant salis,
Quem nuper effudi pius,

Dum mosta charo justa persolvi rogo
Wintoniensis Præsulis.

Cum centilinguis Fama, proh! semper mali
Cladisque vera nuntia,

Spargit per urbes divitis Britanniæ,
Populosque Neptuno satos,

220

5

10

« ZurückWeiter »