Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Lumina luminibus male providus obvia misi,
Neve oculos potui continuisse meos.
Unam forte aliis supereminuisse notabam;
Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,
Sic regina Deum conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido, 65
Solus et hos nobis texuit ante dolos.

Nec procul ipse vafer latuit; multæque sagittæ,
Et facis a tergo grande pependit onus:
Nec mora: nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,
Insilit hinc labiis, insidet inde genis:
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,

84 Amphiaraus] Ov. Ep. Pont. iii. i. 52.

[ocr errors]

Uror amans intus, flammaque totus eram. Interea misero quæ jam mihi sola placebat, Ablata est oculis non reditura meis. Ast ego progredior tacite querebundus, et excors, Et dubius volui sæpe referre pedem. Findor, et hæc remanet: sequitur pars altera votum, Raptaque tam subito gaudia flere juvat. Sic dolet amissum proles Junonia cœlum, Inter Lemniacos præcipitata focos: Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum Vectus ab attonitis Amphiaraus equis. Quid faciam infelix, et luctu victus? Amores Nec licet inceptos ponere, neve sequi.

60

Notus humo mersis Amphiaraus equis.' Warton.

70

75

80

85

preces!

O utinam, spectare semel mihi detur amatos
Vultus, et coram tristia verba loqui!
Forsitan et duro non est adamante creata,
Forte nec ad nostras surdeat illa
Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit,
Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce precor, teneri cum sis Deus ales amoris,
Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certe est mihi formidabilis arcus,
Nate dea, jaculis nec minus igne potens :
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verum nec deme, furores,

90

HÆC ego, mente olim læva, studioque supino,
Nequitiæ posui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum sic me malus impulit error,
Indocilisque ætas prava magistra fuit.
Donec Socraticos umbrosa Academia rivos
Præbuit, admissum dedocuitque jugum.
Protinus, extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu.
Unde suis frigus metuit puer ipse sagittis,
Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

95

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans : Tu modo da facilis, posthæc mea siqua futura est, Cuspis amaturos figat ut una duos.

5

10

5 Academia] The Penult short against authority. See note, p. 261.

EPIGRAMMATUM LIBER.

I. IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

CUM simul in regem nuper satrapasque Britannos Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor? An et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare mala cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria cœli,

Sulphureo curru, flammivolisque rotis : Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis, Liquit lördanios turbine raptus argos.

II. IN EANDEM.

SICCINE tentasti cœlo donasse läcobum,

Quæ septemgemino Bellua monte lates? Ni meliora tuum poterit dare munera numen, Parce, precor, donis insidiosa tuis.

Ille quidem sine te consortia serus adivit
Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potius fœdos in cœlum pelle cucullos,
Et quot habet brutos Roma profana Deos:

5

Iacobum] In this poem, and in the Quint. Novembr. ver. 1, and 203, the two first syllables of Iacobus are made short, and the third long. In Ep. iii. ver. 1, the second syllable is long, and the third short.

Namque hac aut alia nisi quemque adjuveris arte, Crede mihi, cœli vix bene scandet iter.

10

III. IN EANDEM.

PURGATOREM animæ derisit Iacobus ignem,
Et sine quo superum non adeunda domus.
Frenduit hoc trina monstrum Latiale corona,

Movit et horrificum cornua dena minax. Et nec inultus, ait, temnes mea sacra, Britanne: 5 Supplicium spreta religione dabis.

0

Et si stelligeras unquam penetraveris arces,
Non nisi per flammas triste patebit iter.
quam funesto cecinisti proxima vero,
Verbaque ponderibus vix caritura suis!
Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni,
Ibat ad æthereas, umbra perusta, plagas.

IV. IN EANDEM.

QUEM modo Roma suis devoverat impia diris,
Et styge damnarat, Tænarioque sinu;
Hunc, vice mutata, jam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad superos evehere usque Deos.

V. IN INVENTOREM BOMBARDE.
IAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,
Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

10

VI. AD LEONORAM ROME CANENTEM.

ANGELUS unicuique suus, sic credite gentes,
Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major?

Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certe mens tertia cœli
Per tua secreto guttura serpit agens;
Serpit agens, facilisque docet mortalia corda
Sensim immortali assuescere posse sono.
Quod si cuncta quidem Deus est, per cunctaque
fusus,

In te una loquitur, cætera mutus habet.

VII. AD EANDEM.

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,
Cujus ab insano cessit amore furens.
Ah miser ille tuo quanto felicius ævo

Perditus, et propter te, Leonora, foret! Et te Pieria sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ:
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo
Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæca vertigine sensus
Voce eadem poteras composuisse tua;

6 fila] Buchanan Eleg. vii. p. 44,

Aureaque Orpheæ fila fuisse lyra.' Todd.

10

5

10

« ZurückWeiter »