147 148 segue tiranno e rapace 149 150 pur dir, ma di tacer la sforza و Pes modo tam velox pigris radicibus haeret, 553. Hanc quoque. Laurum Apollini ( inquit Eusebius praepar. Evang. 31. ) dedicarunt, quia ignea est, unde odio Daemonibus : et si comburitur, plurimum sonat, quod praedicendi virtutem significat, ec. Nam Phaebi Delphica laurus Terribili sonitu flamma crepitante crematur. Lucret. lib. 6. Divinationis symbolum esse voluit. 559. Te citharae. Hinc laureati in scena citharoedi. 560. Tu ducibus. Laurus, inquit Plinius l. 15. cap. 30. triumphis proprie dicatur, gratissima domibus janitrix Caesarum Pontificumque. Quae sola et domos exornat et ante limina excubat; et infra: Romanis praecipue laetitiae victoriarumque nuncia additur literis, et militum lanceis pilisque. Ex his in gremio Jovis Opt. Max. deponitur, quoties laetitiam nova vicloria attulit. Trist. 4. lib. eleg. 1. 561. Pompae. Captivorum ac rerum omnium pretiosarum in bello ca. ptarum, simulacrorum praeterea urbium expugnatarum: haec enim omnia in triumpho gestabantur. 563. Mediamque tuebere quercum. Hinc intelligunt nonnulli mediam inter duas lauros ante Imperatoris fores plantatam stetisse quercum: aliud tamen declarat Dio. ). 53. 564. Intunsis caput. Apollo, quem eundem cum Baccho esse volunt , conatus fingitur et imberbis, quo radii Sulis et vigor nunquam senescens significatur. |