Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

declarat, inlustraturque talis ingenii facultas Lesbiae iocoso eius voto, cuius supra mentionem incohavimus.

His in universum expositis tutius iam ad singula temporum ordine, quoad eius fieri poterit, enarranda transire licet. quonam modo factum sit ut Catullus Lesbiam primum conspiceret nosceretque, etsi nobis non traditur, veri tamen simile est eum ad coniugem illius introductum esse. quamquam ex c. LXXXIII 1 iniuria hoc colligitur. ubi quod poeta Lesbiam sibi praesente viro mala plurima dicere narrat, id non ita intellegendum est, tamquam ea visendi gratia domum mariti sui ingresso coram maledixerit; cui quidem interpretationi ista quae v. 3 et 5 s. leguntur repugnant, ita ut ab amicis potius de Lesbiae in se conviciis comperisse Catullum sumendum sit. sed qui carminis XXX rationem probe perspectam habet explicavit autem eam in universum rectissime Adolphus Kiesslingius commentationum in honorem Theodori Mommseni scriptarum p. 354 is vix dubitabit quin Alfenus, quem P. Alfenum Varum Cremonensem, iurisconsultum clarissimum, esse merito credunt, popularem suum ad Lesbiam deduxerit (conf. praeter v. 7 s. in primis verba 'tua dicta omnia factaque' v. 9): certe is spem huius mulieris sibi conciliandae Catullo attulisse suumque ipse in ea re auxilium, si quo opus foret, promisisse putandus est. consequens autem erat ut fervidus adulescentis animus venustate Lesbiae celerrime caperetur. cuius gratiam ut sibi colligeret, misit ei c. LI e Sappho expressum, quo amorem suum ardentissimum libere confitetur. nec multo post duo de passere poematia conscripsisse potest. in quorum quidem priore etsi redamari se significat, tamen tristes animi sui curas memorat desiderioque puellae se tabescere ostendit (II 7-10). verum Lesbia cupiditati poetae initio non modo non satis fecit, sed etiam propter audaciam eius importunitatemque succensuit, ut ex c. LXXXIII perspicitur, quod errant qui posteriori tempori attribuunt: namque coram marito illam Catullo maledixisse, postquam cum eo iam rem habuisset, parum est credibile. eodem fere tempore c. XXX scriptum putamus, quo Alfeni Vari qui promissis non steterit perfidiam conqueritur. cui sententiae si quis id obstare existimet quod hoc carmen summam animi aegritudinem prodat, illud contra aliquid insolentiae atque lasciviae habeat, respondemus talem motuum varietatem in amantibus minime miram esse. sed mox pro Alfeno alius extitit amicus, qui apud dominam quandam, fortasse sororem suam, in cuius aedibus ipse amori suo indulgebat, Catullo quoque secure cum Lesbia conveniendi copiam faceret: is erat M' Allius ille quem poeta c. LXVIII ad immortalitatis memoriam consecravit. conf.

adnot. critica. neque Lesbia hac opportunitate sibi ut matronae commoda uti noluit. iam Catullus voti tandem compos felicitatem suam pulcherrimis carminibus V et VII exprimit. verum tempore aliquo praeterlapso Lesbia ab illo sese removit, neque tamen fortasse eo consilio ut aliis amatoribus se dederet. certe poeta cum c. VIII, quod ad hanc puellae ab ipso alienationem pertinet, conscriberet, nondum ullo modo de perfidia eius cogitabat, ut versus 14-18 liquido demonstrant. quodsi quis ad primos carminis V versiculos animum intenderit, eo potius inclinabit ut Lesbiam rumoribus quibusdam de sua in maritum infidelitate territam esse aut amoris Catulli pertaesam coram eo tale quid simulasse statuat. inter hoc discidium videtur c. XCII scriptum esse. quod ne eodem tempore quo c. LXXXIII factum putem, ipsa argumenti congruentia, propter quam plerique ad hanc opinionem deducti sunt, me prohibet. neque id in posterius illud tempus quadrat cui c. LXXXV argumento simile, sed quod multo vehementiores animi motus testificetur, attribuendum est. nam verba 'deprecor illam Adsidue,' quae verbis 'Lesbia mi dicit semper male', ut iam Gellius VII 16 13 H. intellexit, accurate respondent, non sunt indignabundi de perfidia mulieris, sed ad solitas amantium iras pertinent. nihilo minus alienationem eorum aliquantum temporis duravisse putandum est. iam enim Catullus spem in gratiam cum Lesbia redeundi deposuerat. tamen fefellit eum opinio. puella insperanti ultro sese restituit (c. CVII). reconciliatio amantium c. XXXVI lepide celebratur; in quo qui v. 5 memorantur truces iambi a poeta vibrati, de eis qui ad nostram aetatem pervenerunt non dubium esse potest quin versus hipponactei carminis VIII intellegendi sint. haud multum post restitutam concordiam Catullus c. CIV in hominem quendam invehitur qui quod sequius aliquando ille de Lesbia locutus erat inepte evulgasse videtur. in cuius epigrammatis versu extremo quid sit 'omnia monstra facis' conplures interpretes perspexerunt. sed Tapponem ibi commemoratum quod omnes pro uno ex sodalibus Catulli habent, adsentiri non possumus, quamquam cognomen Romanum illud fuisse haud ignoramus. permirum est enim quod is quem poeta in hoc carmine compellat, sed non nominat, levissima quaeque verbis exasperare dicitur cum alio nominatim adlato, neque eius rei quae sit ratio ullo modo intellegitur. videor autem mihi id quod verum est eruisse ope fragmenti inscriptionis cuiusdam Vercellis reperti et a Theodoro Mommseno tractati in consessu societatis archaeol. Berol. die VI. mensis Iunii anni 1882 habito, de quo relatum est in ephem. archaeol. t. XL, col. 176. ex ea enim inscriptione, quae secundum litterarum formas Augusti temporibus videtur

adsignanda esse, recte haud dubie Mommsenus collegit Tapponem sollemnem figuram iocularem in conviviis Romanorum fuisse, nec Tappulam legem cuius Lucilius p. 158 L. Muell. meminit adferre omisit. quodsi eiusdem figurae in versu Catulliano mentionem fieri statuimus, et illa quam tetigi difficultas removetur et plus profecto epigrammati lucis maiusque acumen accedit. tum enim poeta sibi 'in ioco atque vino inprudens aliquod de Lesbia verbum excidisse significat simulque eum qui id cupide arripuerat lepido modo traducit. sed ut redeamus ad propositum, iam puella, etsi sua sponte in gratiam cum Catullo reverterat, simul cum aliis rem habere aut Catullus id suspicari coepit. huic tempori c. CIX attribuo, quod cum scriberet poeta, primum de fide Lesbiae subdubitasse videtur, ut recte me iudice statuit O. Ribbeckius libelli sui de Catullo p. 56, n. 23. non ita multo post, cum Catullus propter immaturam fratris dilectissimi mortem, qui prope Rhoeteum promunturium in terra Troiana incertum naufragio an morbo an alio casu perierat (conf. c. LXV 5 ss. LXVIII 19 ss. 91 ss.), Roma derelicta Veronae consideret (conf. c. LXVIII 27 ss.), Lesbiam se uno non esse contentam iam noverat. sed 'rara' eius furta modeste ferre constituit seque ipse vario modo de ea re consolari studet (ibid. 135 ss.). verum post longiorem in urbe patria commorationem - nam solito diutius eum tunc Veronae mansisse non tantum e gravissimo luctu domestico, sed inde etiam colligendum est quod Alexandrinorum poetarum studio deditus carmina LXV et LXVI et LXVIII eo tempore illic conposuit cum Romam tandem redisset, res suas ibi in peius mutatas repperit puellaeque amatae animum magis magisque a se abalienari intellexit. primis his post reditum temporibus c. LXX condidisse videtur, in quo quod illa animi videlicet poetae permulcendi causa dicat nulli se nubere malle quam ipsi, id in vento et aqua scribendum esse censet. deinde quo clarius Lesbiae perfidiam ac turpitudinem dispicit, eo acerbius de ea queritur. huc referenda sunt carmina LXXII, LXXV, LXXXV, in quibus admirabile est quanta cum arte et quam vere miseri amoris sui condicionem adfectuumque repugnantiam descripserit: in primo enim caritatem olim fideli puellae praestitam se abiecisse, sed ardore perfidae vehementius etiam incendi significat, in altero Lesbiae culpa factum esse dicit ut iam nec bene velle ei nec amare desistere possit, in tertio simul et odisse et amare cum cruciatu sui se confitetur. summum autem dolorem suum de corruptissimis Lesbiae moribus c. LVIII Caelio amico declarat, quem popularem Catulli fuisse c. C docet. iam vero cum perniciosum hunc erga mulierem semet plane indignam amorem abiciendum esse intellegat neque tamen abicere

sustineat, c. LXXVI, quo non invenitur in poesi Romana praeclarius, primum conscientia fidei non violatae se consolatus ipse animum strenue confirmat ut desinat miser esse, tum deorum auxilium ad recuperandam sanitatem pulcherrimis versibus inplorat. atque contigisse post gravissimum animi laborem tandem aliquando Catullo ut taetrum istum morbum, quem ad modum ipse amorem suum dicit, deponeret, ex c. XI perspicimus, quod omnium quae ad Lesbiae amorem spectant ultimum esse primus recte animadvertit Iungclaussenus in programmate Meldorfensi a. 1857 publicato p. 16. nam carminis XLIII fortasse post scripti singularis est ratio, ut mox videbimus. nec sine certo consilio instituisse videtur poeta ut postrema ad puellam suam verba, quibus sedate atque frigide eam cum innumerabilibus moechis suis vivere valereque nec ipsius amorem amplius respectare iubet, eodem metro sapphico includeret quo in prima ardoris sui confessione (c. LI) usus esset. ceterum etsi verissimum est quod primus demonstravit A. F. Naekius opusc. I, p. 104 s., Catullum primarum quattuor stropharum magnificentia Furii et Aurelii, hominum egentissimorum, importunam adsiduitatem perstringere voluisse eisque contemptus sui significandi causa ista 'non bona dicta' puellae suae nuntianda mandavisse, tamen hoc ad plenam miri carminis intellegentiam nondum sufficit. vix autem quicquam poemati ad perspicuitatem deesse videtur, si cum Schwabio 1. c. p. 129 aliisque Lesbiam sumimus illo tempore in gratiam cum Catullo redire conatam esse. eique coniecturae a v. 21 satis praesidii accedit, in quo verbum quod est respectare, ut totius strophae sententia docet, non 'rationem habere', sed 'expectare' significat. relicum est ut de carminibus XLIII et LXXXVI agatur, quibus minus accurate consideratis facile aliquis adduci potest ut Catullum eodem tempore quo Lesbiam amaret cum aliis quoque mulieribus rem habuisse opinetur, id quod Ovidio accidit, qui trist. II 429 s. de illo haec dicit: nec contentus ea (Lesbia) multos vulgavit amores, quibus ipse suum fassus adulteriumst.' istorum poematiorum prius in provincia Transpadana scriptum (conf. v. 6) ad Ametinam puellam, decoctoris Formiani, i. e. Mamurrae, amicam, spectare conparatio inter hoc et c. XLI instituta demonstrat. ea igitur puella, favore Mamurrae, hominis divitissimi, superba facta, Catullum amore suo frui cupientem maximam pecuniae summam poposcerat. quam cum dare poeta aut nollet aut non posset, ira commotus illam c. XLI tamquam insanam tractat, c. XLIII autem omni pulchritudinis laude privare studet ineptissimeque eam cum Lesbia sua conparari dicit. vix autem potest dubium esse quin duo haec in Ametinam poematia non

In

ita multum ante c. XXIX conposuerit, in quo Mamurrae luxuriam et libidinum intemperantiam castigat (conf. in primis v. 6 ss.), quamquam id ipsum non Veronae, sed Romae natum esse certum est. iam cum poeta c. XXIX, ut infra videbimus, prius quam autumno anni 699/55 scribere non potuerit, probabiliter autem sub finem huius ipsius anni aut proximi initio scripserit, adparet eum, cum c. XLIII faceret, iam a Lesbia prorsus aversum fuisse. nam c. XI, quod Catulli erga illam amorem extinctum ostendit, propter res gestas ibi partim memoratas partim significatas eidem anno 699/55 attribuendum est (conf. praeter Iungclaussenum 1. c. Schwabius p. 128). itaque cum Catullus C. XLIII 7 mirabundus vel indignabundus exclamat 'tecum Lesbia nostra conparatur?', cavendum est ne inde eum etiam tunc cum illa coniunctum fuisse concludamus, sed simulavit hoc poeta, ut repulsam quam a puella provinciali tulisset admodum lente ferre posse videretur, quoniam Romae multo pulchrioris elegantiorisque mulieris amore frui sibi liceret. cui interpretationi quid iure opponi possit non video. sed fac eam falsam esse: ne tum quidem sequitur poetam eo tempore quo c. XLIII scriberet cum Lesbia quicquam etiam rationis habuisse. nam venustatem eius, de qua sola in hoc poematio agitur, dirempto quoque cum illa foedere conlaudare poterat, neque quod 'Lesbia nostra' dicit magis mirum est quam illud 'meae puellae' in eo carmine in quo Lesbiae amorem in perpetuum renuntiat (XI 15). utroque enim loco, cum ita dicit, simul carmina sua iam in vulgus nota, quibus olim hanc mulierem cantaverat, respicit. ceterum fieri potest ut ista puella Veronensis cum Lesbia conparata sit a non nullis iuvenibus Transpadanis qui una cum Catullo Romae vixerant illamque noverant. similis explicatio carmini LXXXVI quoque adhiberi possit, in quo facta inter Quintiam quandam et Lesbiam contentione Lesbiae palma datur. verum ex hoc poematio omnino non efficitur ut Catullus Quintiam istam aliquando amaverit aut gratiam eius sibi conciliare studuerit, probabiliusque mihi videtur illum ex dissensione inter sodales de forma utriusque mulieris exorta causam petivisse ut suam de ea re sententiam poetice exornaret. quod si recte se habet, c. LXXXVI aptissime ei tempori adsignabimus quo poeta Lesbiam deperibat nec iam occasionem libere cum ea conveniendi nactus erat.

Eadem tempestate qua Catullus Lesbiae in se perfidiam in dies ingravescere videbat magnum carminum numerum contra aemulos emisit, inter quos erant qui se sinceros poetae amicos esse simulassent. etiam haec carmina quo ordine se excipiant cum ex singulis quibusdam versiculis tum ex toto omnino sono

« ZurückWeiter »