Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5

XCV.

Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem quam coepta est nonamque edita post hiemem, milia cum interea quingenta † Hortensius uno

Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas,
Zmyrnam cana diu saecula pervoluent.

at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
et laxas scombris saepe dabunt tunicas.

XCV a.

Parva mei mihi sint cordi monumenta sodalis:
at populus tumido gaudeat Antimacho,

5

XCVI.

Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris
accidere a nostro, Calve, dolore potest,
quo desiderio veteres renovamus amores
atque Orco mersas flemus amicitias,
certe non tanto mors inmatura dolorist
Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

5

XCVII.

Non, ita me di ament, quicquam referre putavi,
utrumne os an culum olfacerem Aemilio.

nilo mundius hoc, niloque inmundior ille,
verum etiam culus mundior et melior:

nam sine dentibus est. dentis os sesquipedalis,
gingivas vero ploxeni habet veteris,
praeterea rictum qualem diffissus in aestu

meientis mulae cunnus habere solet.

hic futuit multas et se facit esse venustum, et non pistrino traditur atque asino?

quem siqua attingit, non illam posse putemus aegroti culum lingere carnificis?

10

XCVIII.

In te, si in quemquam, dici pote, putide Vetti, id quod verbosis dicitur et fatuis:

ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis culos et crepidas lingere carpatinas.

si nos omnino vis omnes perdere, Vetti, hiscas: omnino quod cupis efficies.

XCIX.

Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi,

saviolum dulci dulcius ambrosia.

verum id non inpune tuli: namque amplius horam suffixum in summa me memini esse cruce,

dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis tantillum vestrae demere saevitiae.

nam simul id factum est, multis diluta labella guttis abstersisti omnibus articulis,

ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
tamquam conmictae spurca saliva lupae.

praeterea infesto miserum me tradere Amori
non cessasti omnique excruciare modo,
ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
saviolum tristi tristius helleboro.

5

5

10

quam quoniam poenam misero proponis amori, numquam iam posthac basia surripiam.

15

C.

Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam

flos Veronensum depereunt iuvenum,

hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud

fraternum vere dulce sodalitium.

5 cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
per facta exhibita est unica amicitia,
cum vesana meas torreret flamma medullas.
sis felix, Caeli, sis in amore potens.

5

10

CI.

Multas per gentes et multa per aequora vectus
advenio has miseras, frater, ad inferias,

ut te postremo donarem munere mortis

et mutam nequiquam adloquerer cinerem,

quandoquidem fortuna mihi te te abstulit ipsum,
heu miser indigne frater adempte mihi.

nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
tradita sunt tristis munera ad inferias,

accipe fraterno multum manantia fletu,

atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

CII.

Si quicquam tacito commissum est fido ab amico,
cuius sit penitus nota fides animi,

meque esse invenies illorum iure sacratum,
Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.

CIII.

Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo,
deinde esto quamvis saevus et indomitus:

aut, si te nummi delectant, desine quaeso leno esse atque idem saevus et indomitus.

CIV.

Credis me potuisse meae maledicere vitae,
ambobus mihi quae carior est oculis?
non potui, nec, si possem, tam perdite amarem.
sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

CV.

Mentula conatur Pipleum scandere montem: musae furcillis praecipitem eiciunt.

CVI.

Cum puero bello praeconem qui videt esse, quid credat, nisi se vendere discupere?

CVII.

Si quoi quid cupido optantique obtigit umquam
insperanti, hoc est gratum animo proprie.
quare hoc est gratum nobisque est carius auro,
quod te restituis, Lesbia, mi cupido,
restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
nobis. o lucem candidiore nota!

quis me uno vivit felicior, aut magis hac res
optandas vita dicere quis poterit?

5

5

CVIII.

Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
spurcata inpuris moribus intereat,

non equidem dubito quin primum inimica bonorum
lingua execta avido sit data vulturio,

effossos oculos voret atro gutture corvus,
intestina canes, cetera membra lupi.

5

CIX.

Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem
hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
di magni, facite ut vere promittere possit
atque id sincere dicat et ex animo,

ut liceat nobis tota producere vita

aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.

5

CX.

Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
accipiunt pretium, quae facere instituunt.
tu, promisisti mihi quod mentita, inimica's;
quod nec das et fers saepe, facis facinus.
aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,
Aufilena, fuit: sed data corripere

fraudando.

[ocr errors]

. . plus quam meretricis avaraest,

quae sese toto corpore prostituit.

CXI.

Aufilena, viro contentam vivere solo,

nuptarum laus e laudibus eximiis:

« ZurückWeiter »