Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

divum ad fallendos numine abusum homines,

multa parata manent iam in longa aetate, Catulle,

ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere

possunt

aut facere, haec a te dictaque factaque sunt: omnia quae ingratae perierunt credita menti. quare cur te, cur iam amplius excrucies?

quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis et dis invitis desinis esse miser?

5

10

difficile est longum subito deponere amorem. difficile est, verum hoc qua lubet efficias:

una salus haec est, hoc est tibi pervincendum, hoc facias, sive id non pote sive pote.

15

o di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam

extremo iam ipsa in morte tulistis opem,

me miserum adspicite et, si vitam puriter egi, eripite hanc pestem perniciemque mihi.

20

ei mihi, subrepens imos ut torpor in artus expulit ex omni pectore laetitias!

non iam illud quaero, contra ut me diligat illa, aut, quod non potis est, esse pudica velit:

ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum. o di, reddite mi hoc pro pietate mea.

25

LXXVII.

Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amico
(frustra? immo magno cum pretio atque malo),
sicine subrepsti mi atque intestina perurens
ei! misero eripuisti omnia nostra bona?
eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum
vitae, heu heu nostrae pestis amicitiae.
sed nunc id doleo, quod purae pura puellae
savia conminxit spurca saliva tua.

verum id non inpune feres: nam te omnia saecla
noscent et qui sis fama loquetur anus.

LXXVIII 7

5

10

LXXVIII.

Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx alterius, lepidus filius alterius.

Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores, cum puero ut bello bella puella cubet.

5 Gallus homo est stultus nec se videt esse maritum, qui patruus patrui monstret adulterium.

LXXIX.

Lesbius est pulcer: quid ni? quem Lesbia malit quam te cum tota gente, Catulle, tua.

sed tamen hic pulcer vendat cum gente Catullum, si tria notorum savia reppererit.

LXXX.

Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella hiberna fiant candidiora nive,

mane domo cum exis et cum te octava quiete
e molli longo suscitat hora die?

5 nescio quid certe est: an vere fama susurrat
grandia te medii tenta vorare viri?
sic certe est: clamant Victoris rupta miselli
ilia, et emulso labra notata sero.

LXXXI.

Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi, bellus homo, quem tu diligere inciperes, praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri hospes inaurata pallidior statua,

5 qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis audes et nescis quod facinus facias.

LXXXII.

Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum
aut aliud siquid carius est oculis,

eripere ei noli, multo quod carius illi
est oculis seu quid carius est oculis.

LXXXIII.

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit: haec illi fatuo maxima laetitiast.

mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,

sana esset: nunc quod gannit et obloquitur, non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, irata est, hoc est, uritur et coquitur.

LXXXIV.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet

dicere, et insidias Arrius hinsidias,

et tum mirifice sperabat se esse locutum, cum quantum poterat dixerat hinsidias. credo, sic mater, sic Liber avunculus eius,

sic maternus avus dixerat atque avia.

hoc misso in Syriam requierant omnibus aures: audibant eadem haec leniter et leviter,

5

5

nec sibi postilla metuebant talia verba, cum subito adfertur nuntius horribilis,

10

Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, iam non Ionios esse, sed Hionios.

LXXXV.

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris. nescio, sed fieri sentio et excrucior.

Catullus

5

5

LXXXVI.

Quintia formosa est multis, mihi candida, longa, recta est. haec ego sic singula confiteor, totum illud formosa nego: nam nulla venustas,

nulla in tam magno est corpore mica salis. Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima totast, tum omnibus una omnis surripuit Veneres.

5

LXXXVIII.

Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore prurit et abiectis pervigilat tunicis?

quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum? ecquid scis quantum suscipiat sceleris?

suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys

nec genitor nympharum abluit Oceanus:

nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra, non si demisso se ipse voret capite.

5

LXXXIX.

Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater tamque valens vivat tamque venusta soror tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis cognatis, quare is desinat esse macer?

qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, quantumvis quare sit macer invenies.

XC.

Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando
coniugio et discat Persicum aruspicium:
nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,

si vera est Persarum inpia relligio, gratus ut accepto veneretur carmine divos omentum in flamma pingue liquefaciens.

XCI.

Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum

in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore, quod te non nossem bene constantemve putarem aut posse a turpi mentem inhibere probro,

5

sed neque quod matrem nec germanam esse videbam hanc tibi cuius me magnus edebat amor.

5

et quamvis tecum multo coniungerer usu, non satis id causae credideram esse tibi.

tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.

XCII.

Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
adsidue, verum dispeream nisi amo.

XCIII.

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere, nec scire utrum sis albus an ater homo.

XCIV.

Mentula moechatur. moechatur mentula: certe. hoc est, quod dicunt, ipsa olera olla legit.

10

« ZurückWeiter »