Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

130

135

140

145

150

155

160

ne diu taceat procax
fescennina iocatio,

nec nuces pueris neget
desertum domini audiens
concubinus amorem.

da nuces pueris, iners
concubine: satis diu
lusisti nucibus: lubet

iam servire Talasio.

concubine, nuces da.

sordebant tibi vilicae,

concubine, hodie atque heri:

nunc tuum cinerarius tondet os. miser a miser concubine, nuces da.

diceris male te a tuis

unguentate glabris marite
abstinere: sed abstine.
o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee.

scimus haec tibi quae licent
sola cognita: sed marito
ista non eadem licent.
o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee.

nupta, tu quoque, quae tuus
vir petet, cave ne neges,
ni petitum aliunde eat.
o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee.

en tibi domus ut potens
et beata viri tui:
quae tibi sine serviat
(o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee),

[blocks in formation]

transfer omine cum bono
limen aureolos pedes,
rasilemque subi forem.
o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee.

adspice, intus ut accubans
vir tuus Tyrio in toro
totus immineat tibi.
o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee.

illi non minus ac tibi

pectore uritur intimo

flamma, sed penite magis.

o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee.

mitte bracchiolum teres,
praetextate, puellulae:
iam cubile adeat viri.
o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee.

vos bonae senibus viris

cognitae bene feminae,
collocate puellulam.

o Hymen Hymenaee io,
o Hymen Hymenaee.

iam licet venias, marite: uxor in thalamo tibist ore floridulo nitens, alba parthenice velut

luteumve papaver.

165

170

175

180

185

190

195

[blocks in formation]

claudite ostia, virgines:
lusimus satis. at, boni

coniuges, bene vivite et
munere adsidue valentem

exercete iuventam.

LXII.

Vesper adest: iuvenes, consurgite: Vesper Olympo
expectata diu vix tandem lumina tollit.

surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas:
iam veniet virgo, iam dicetur Hymenaeus.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra.
nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
sic certest: viden ut perniciter exiluere?

235

5

non temere exiluere: canent quod vincere par est. Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

10

non facilis nobis, aequales, palma paratast:
adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
non frustra meditantur: habent memorabile quod sit.
nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
nos alio mentes, alio divisimus aures:

15

iure igitur vincemur: amat victoria curam.

quare nunc animos saltem convertite vestros:

dicere iam incipient, iam respondere decebit.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?
qui natam possis conplexu avellere matris,
conplexu matris retinentem avellere natam,
et iuveni ardenti castam donare puellam.
quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

20

25

« ZurückWeiter »