Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

=

=

laus. Et nos nomine et ex parte Illustris principis domini . A. comitis predicti et domini Eduardi eius filii . et super mutuis Auxiliis Inter se faciendis ad vitam ipsorum dominorum comitis et Eduardi tantum modo et non ultra. Nos omnes supradicti et quilibet nostrorum promit | timus bona fide dicto domino Episcopo nos curaturos et facturos quod domini Comes et Eduardus predicti obseruabunt. facient et attendent domino Episcopo Laus. suisque successoribus ac capitulo, ciuibus et habitatoribus ciuitatis Laus. et vallis lustriaci Articulos Infrascriptos. Et de obseruatione predictorum dabunt et concedent eisdem Episcopo. Capitulo . ciuibus et habitatoribus. literas sigillis suis sigillatas ipsos articulos vna cum toto tenore litere super societate | et confederatione predictis, Inter ipsos dominos Episcopum. Comitem et Eduardum confecte continentes, Qui quidem articuli sunt hii.

In primis quod dicti dominus comes et dominus Eduardus tenentur prestare Auxilium. consilium et fauorem contra omnes suis propriis sumptibus et expensis et etiam contra suos. Ad recuperandum et deffendendum Iura et Iurisdictionem quecunque sint. et res ecclesie Laus. Episcopi. Capituli. ciuium et habitatorum predictorum. Ecclesie. Episcopo. Capitulo. ciuibus et habitatoribus supradictis.

Item quod dicti dominus Comes et dominus Eduardus non possint edifficare castrum seu domum fortem in locis predictis seu Iurisdictione temporali dictorum domini Episcopi. Capituli et ecclesie laus. nec officium seu aliquam Iurisdictionem uel domum | acquirere uel Instituere.

Item cum ipsi dominus Comes et dominus Eduardus debeant habere ad vitam suam tantum medietatem omnium fructuum obuentionem et Iuuantiarum eschetarum ratione delicti obuenientium post datam presentium | meri et mixti Imperii et omnimode Iurisdictionis et dominii temporalis ciuitatis Laus. et suburbiorum et vallis lustriaci. Excepta castellania et perochia Sancti Symphoriani et de Gleroula. et excepto Iure monete laus. Predicti dominus Comes | et dominus Eduardus debent quemdam deputare nomine Episcopi et Ecclesie laus. Ad exercendum dictam Iurisdictionem in locis predictis. qui non sit nec fuerit in aliquo Episcopi Inimicus uel rebellis ecclesie laus. et debet Iurare semper | in principio sui regiminis presente in curia Laus. presente dicto domino Episcopo uel mandato suo speciali si interesse uel mittere voluerit. officium dicte Iurisdictionis bene et fideliter exercere. Iura libertates et consuetudines ciuitatis | Laus. et vallis lustriaci et habitatorum dictorum locorum obseruare. et dicto domino Episcopo suisque successoribus medietatem omnium obuentionum eschetarum integre reddere absque dilatione. nec aliquid sine consensu dicti domini Episcopi uel mandati sui | potest marciare.

Item quod si contigerit aliquem capi uel detineri personaliter debet poni et detineri in fortalitiis domini Episcopi. Ita tamen quod debet restitui bailliuo qui pro tempore fuerit ad requisitionem suam uel sui mandati et distringi | debet et puniri secundum consuetudines lausann. acthenus obseruatas.

Item quod preconizatio haberi debet in locis predictis nomine domini Episcopi et Bailiui. alio nomine non expresso.

Item quod si contigerit quod aliqua bona Immobilia caderent in commissum ex causa delicti . prefatus dominus Comes et dominus Eduardus ea non possint retinere ad manus suas. sed habeant medietatem pretii si vendantur. uel extimationis communis si non vendantur. Exceptis feudis ad Episcopum uel capitulum | spectantibus. que si caderent in commissum debent ipsis Episcopo et capitulo pleno Iure remanere.

Item quod ipsi domini Comes et Eduardus non possunt nec debent Iurisdictionem officiariorum laus. in aliquo impedire quominus possint cognoscere de causis

de quibus poterint uel consueuerint cognoscere de consuetudine uel de lure. sed debent Iuuare et deffendere contra omnes qui dictam Iurisdictionem Impedirent. nec vti debent aliquo sigillo in contractibus nisi sigillo Curie laus. uel decani.

Item quod passamenta facta in locis predictis temporibus retroactis non possint impugnari uel retractari . sed debent in suo robore remanere nec debent se de ipsis passamentis Intromittere nisi de licentia domini Episcopi memorati.

[ocr errors]

Item quod dominus | Episcopus si habeat causam uel questionem contra aliquem . vel aliquis contra eum non tenetur litigare coram illo qui positus fuerit in officio predicto Iurisdictionis exercendo. sed litigare prout consueuit.

Item dominus Comes Castrum de Vilarsel | et turrim de goursi que tenet ad manum suam tenetur reddere domino Episcopo et Ecclesie Laus. facta concordia inter ipsum dominum Episcopum et dominum Ludouicum de sabaudia. super questionibus de quibus compromiserunt

in ipsum dominum comitem . | vel si non concordaretur statim finito tempore compromissi predicti quod dictum debet durare usque ad festum beati Michael. et prorogari poterit vsque ad pascam et non vltra. nec ante restitutionem castri et turris predictorum debet reddere

prior lustriaci domino Comiti literam confectam super querimoniis habitis Inter ipsos dominos Episcopum . Comitem et Eduardum et penes ipsum priorem depositam. Sed facta restitutione predictorum castri et turris ecclesie laus. ut supra. dictus prior literam | predictam domino Comiti uel domino Eduardo reddere teneatur.

Item quod post decessum dictorum dominorum Comitis et Eduardi. dictus Episcopus et sui successores possint auctoritate propria apprehendere et reassumere totam Iurisdictionem locorum predictorum, et quod ille qui esset pro ipsis in Iurisdictione predicta teneatur. nec possit aliquam possessionem uel proprietatem allegare. sed omnia Iura possessiones et dominia dicto domino Episcopo et ecclesie laus. remaneant et ad ipsum transeant ipso facto. |

Si autem domini Comes uel Eduardus nollent predictas conuentiones facere. videlicet literas sigillis suis sigillatas tradere de conuentionibus supradictis vel reddere recusarent dicta castra finito tempore compromissi . predicto eo ipso sit litera | predicta quam habet in deposito dictus prior lustriaci Irrita et Inanis et omnia contenta in ipsa. ipsamque reddere teneatur dictus prior domino Episcopo supradicto. Et si dicti dominus Comes uel Eduardus recusarent sine lusta causa. personaliter | requisiti certifficati loco et tempore competenti alias predictas conuentiones in presentibus contentas adimplere. predicta

litera sit similiter eo ipso Irrita et Inanis et omnia in ipsa contenta.

In quorum omnium testimonium. nos bailliuus. | abbas prepositus. prior, Iohannes de Bagnolio et Raimondus de festerna predicti sigilla nostra. nosque Berlio Iudex predictus sigillum curie prefati domini Comitis presentibus duximus apponenda. Datum et actum Laus. Anno | domini. Mo. CCCmo sexto decimo. die louis post festum beati Barnabe apostoli . .

Ipsisque literarum tenoribus mature perpensis quum secundum conuenta in ipsis ipsa ratifficare habemus et nos ad ipsarum obseruationem vt conuenit obligare. Capitula | ipsa omnia et singula in iamdictis tenoribus literarum contenta. Nos comes supradictus. rattifficamus et approbamus et ea obseruare attendere et adimplere promittimus. sub ypotheca omnium bonorum nostrorum prout melius et firmius possumus et facere debemus secundum conuenta et ordinata in ipsis literis contenta et qualibet ipsarum. Et in robur et testimonium ipsorum sigillum nostrum duximus presentibus apponendum. volentes et Iubentes quod Eduardus primogenitus noster hec eadem | faciat prout ipsum ordinatum est. . in literis antedictis. Datum et actum paris. . xviija. die mensis octobris Anno domini millesimo. CCCmo. decimo sexto.

(sine sigillo)

Il est ici question de l'acte du 10 août 1260 entre l'évêque Jean et le comte Pierre de Savoie. (Voir ci-dessus, Charte no XXIV, p. 56.)

« ZurückWeiter »