Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quicum ego, dum virgo quondam fuit omnibus expers,
Unguentis una millia multa bibi.

Nunc vos, optato quas iunxit lumine taeda,
Nunc post unanimis corpora coniugibus
Tradite, nudantes reiecta veste papillas,
Quam iucunda mihi munera libet onyx,
Vester onyx, casto petitis quae iura cubili.
Sed quae se impuro dedit adulterio,
Illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:
Namque ego ab indignis praemia nulla peto;
Sed magis, o nuptae, semper concordia vostras
Semper amor sedes incolat assiduus.

Tu vero, regina, tuens cum sidera divam

Placabis festis luminibus Venerem,
Sanguinis expertem non jusseris esse tuam me,
Sed potius largis affice muneribus.
Sidera corruerent utinam! coma regia fiam!
Proximus Hydrochoi fulgeret Oarion!

77, 78.] With whom, when she was formerly a virgin free from all men, I drank the value of many thousands of money in unguents." Or, with Ellis, placing the comma after Unguentis,With whom,' &c., 'I, that am now bereft of all ointments, imbibed many thousands.' N.B.-Expers usually takes a geni

[blocks in formation]

80

85

90

were falling in! May I become a lock of the queen's hair! O that Orion were shining next to Aquarius!' Orion, as Mr. Cookesley observes, is really far distant from Aquarius, and such a change would involve a complete upset of the universe, which the lock would not object to, if it could but return to Berenice's head.-fulgeret, so Virg. Aen. vi. 827, Paribus quos fulgere cernis in armis.' corruerent is Ellis's reading for corruerint, which Lachmann gives. If we read corruerint, fulgeret must be pres. subj. from fulgero = fulguro, and the three wishes must all be directed to the future.

ALBII TIBULLI

ELEGIARUM

LIBER PRIMUS.

I.

DIVITIAS alius fulvo sibi congerat auro
Et teneat culti iugera multa soli,
Quem labor assiduus vicino terreat hoste,
Martia cui somnos classica pulsa fugent:
Me mea paupertas vitae traducat inerti,
Dum meus assiduo luceat igne focus.
Ipse seram teneras maturo tempore vites
Rusticus et facili grandia poma maņu:
Nec spes destituat, sed frugum semper acervos
Praebeat et pleno pinguia musta lacu.
Nam veneror, seu stipes habet desertus in agris
Seu vetus in trivio florea serta lapis:

I.-1. auro] With gold obtained by military service.-fulvo cannot fulvi auri. Dissen.

auro

2. iugera multa] This land would be that which was commonly allotted to veterans after civil wars. Cf. Virg. Ecl. i. 71, 'Impius hæc tam culta novalia miles habebit?'

3. terreat] Because in his military toils he is exposed to constant peril.

4. pulsa] Ut Græci dixerunt κρέκειν αὐλόν, et κρούματα pro avλnuara.' Dissen. [The Hebrew yn, 'to sound the trumpet (once),' means properly to strike.' So the Germans say 'in die Trompete zu

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Et quodcunque mihi pomum novus educat annus,
Libatum agricolae ponitur ante deum.
Flava Ceres, tibi sit nostro de rure corona
Spicea, quae templi pendeat ante fores:
Pomosisque ruber custos ponatur in hortis,
Terreat ut saeva falce Priapus aves.

Vos quoque, felicis quondam nunc pauperis agri
Custodes, fertis munera vestra, Lares.
Tunc vitula innumeros lustrabat caesa iuvencos:
Nunc agna exigui est hostia parva soli.
Agna cadet vobis, quam circum rustica pubes
Clamat 'io messes et bona vina date.'
Iam modo nunc possum contentus vivere parvo
Nec semper longae deditus esse viae,
Sed Canis aestivos ortus vitare sub umbra
Arboris ad rivos praetereuntis aquae.
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentes
Aut stimulo tardos increpuisse boves,
Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae
Desertum oblita matre referre domum.
At vos exiguo pecori, furesque lupique,
Parcite de magno praeda petenda grege.
Hic ego pastoremque meum lustrare quot annis
Et placidam soleo spargere lacte Palem.
Adsitis, divi, nec vos de paupere mensa
Dona nec e puris spernite fictilibus.
Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis
Pocula, de facili composuitque luto.

es defossus in agris Stipes,' Ovid. Fast. ii. 461.-veneror, I perform my religious duties.'

14. deum] Probably Silvanus. 18.] Priapus was the god of gardens, whose image was made use of

as a scarecrow.

19. felicis quondam, &c.] How Tibullus became impoverished is not known. It is supposed that his lands were sequestered, as was the case with those of Virgil.

20. fertis] pepeo Oε, 'receive.' 25.] The MSS. have non instead of nunc. It is doubtful what Ti

bullus really wrote.

[blocks in formation]

26. longae viae] Long and distant military expeditions.

27. Canis] The dog-star, Sirius, called also Canicula. Te flagrantis atrox hora Caniculae Nescit tangere.' Hor. Od. iii. 13. 9, 10.

34 de mayno, &c.] Est' is to be supplied.

35. lustrare] To purify by means of heaps of lighted straw, over which the shepherds jumped in honour of Pales.

36. placidam] 'Ut placida sit.' Dissen.

Non ego divitias patrum fructusque requiro,
Quos tulit antiquo condita messis avo:
Parva seges satis est, satis est, requiescere lecto
Sei licet et solito membra levare toro.
Quam iuvat immites ventos audire cubantem
Et dominam tenero detinuisse sinu,

Aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster,
Securum somnos imbre iuvante sequi!
Hoc mihi contingat: sit dives iure, furorem
Qui maris et tristes ferre potest pluvias.
O quantum est auri pereat potiusque smaragdi,
Quam fleat ob nostras ulla puella vias!

Te bellare decet terra, Messala, marique,
Ut domus hostiles praeferat exuvias:

45

50

Me retinent vinctum formosae vincla puellae,
Et sedeo duras ianitor ante fores.
Non ego laudari curo, mea Delia: tecum

55

Dum modo sim, quaeso segnis inersque vocer.
Te spectem, suprema mihi cum venerit hora,
Te teneam moriens deficiente manu!
Flebis et arsuro positum me, Delia, lecto,

Tristibus et lacrimis oscula mixta dabis.
Flebis: non tua sunt duro praecordia ferro

Vincta, nec in tenero stat tibi corde silex.
Illo non iuvenis poterit de funere quisquam
Lumina, non virgo, sicca referre domum.
Tu Manes ne laede
meos, sed parce solutis
Crinibus et teneris, Delia, parce genis.

42. condita messis] 'The harvest that was garnered.'

46. detinuisse] So in Virg. Aen. iv. 84, Aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta, Detinet.'

49. iure] Rightfully.'

51. O quantum est, &c.] Dissen reads potius pereatque, remarking that the collocation is not unusual, it being customary with poets to place the verb common to two members of a sentence at the beginning of the second member; thus, i. 3. 56, 'Messalam terra dum sequiturque mari,' as if 'dum terra sequitur sequi

60

65

turque mari.' 'May all the gold and emeralds that there are perish sooner than that,' &c.

57. Non ego laudari curo] 'I care not for glory.'

61. arsuro lecto] The funeral pile about to be fired.

64.] Nec magis incepto vultum sermone movetur, Quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.' Virg. Aen. vi. 470.

67. parce solutis, &c.] He does not wish Delia to tear her hair or disfigure her cheeks. 'Iliades crinem de more solutae.' Virg. Aen. iii. 65.

Interea, dum fata sinunt, iungamus amores:
Iam veniet tenebris Mors adoperta caput,
Iam subrepet iners aetas, neque amare decebit,
Dicere nec cano blanditias capite.

Nunc levis est tractanda Venus, dum frangere postes
Non pudet et rixas inseruisse iuvat.

70

Hic ego dux milesque bonus: vos, signa tubaeque, 75
Ite procul, cupidis vulnera ferte viris,
Ferte et opes: ego composito securus acervo
Despiciam dites despiciamque famem.

III.

Ibitis Aegaeas sine me, Messala, per undas,
O utinam memores ipse cohorsque mei:
Me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris:
Abstineas avidas, Mors precor atra, manus.
Abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater
Quae legat in maestos ossa perusta sinus,
Non soror, Assyrios cineri quae dedat odores
Et fleat effusis ante sepulcra comis;

Delia non usquam ; quae me cum mitteret urbe,
Dicitur ante omnes consuluisse deos.
Illa sacras pueri sortes ter sustulit: illi
Rettulit e triviis omina certa puer.

[blocks in formation]

10

[merged small][ocr errors][merged small]
« ZurückWeiter »