Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

SELECTÆ

E VETERI

TESTAMENTO HISTORIÆ.

PARS PRIMA.

CREATUR MUNDUS.

HOMO ET MULIER FORMANTUR. DEUS omnipotens creavit sex diebus cælum, et terram, et omnia quæ in eis sunt. Cessavit ob opere, et requie. vit die septimo, benedixitque ei, et sanctificavit illum.

Formavit autem Dominus Deus hominem ex limo terræ, dedit illi animam viventem, et ad imaginem et similitudinem suam fecit eum, vocavitque illum Adamum.

Dixit deinde Dominus Deus : 6 Non est bonum esse 56 hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi." Immisit ergo soporem in Adamum ; cùmque obdormís. set, tulit unam è costis ejus, ex quâ formavit mulierem, adduxitque eam ad Adamum, qui, illà visa, dixit; “ Ecce 61 nunc os ex ossibus meis est, et caro è carne meâ. “ Quamobrem relinquet homo patremi suum et matrem, et adhærebit uxori suæ ; et erunt duo in carne unâ."

Itaque Dominus Deus, masculo et feminâ formatis, benedixit illis, dicens: “ Crescite, et multiplicamini, et “ repletę terram, et subjicite eam : dominamini piscibus “ maris, et

cæli, et universis bestiis quæ mo6 ventur super terram. Omnes herbæ et arbores produs “ centes fructum, et habentes in semetipsis sementem 66 secundùm speciem suam, erunt in escam vobis, et cunc“ tis animantibus terræ, omnique volucri cæli." Gen. Io

B

Primorum Parentum peccatum et Pæna.

Posuit Dominus Deus hominem in horto amænissimo, qui Paradisus terrestris vocari solet, ut coleret illum, et custodiret. Erant ibi omnes arbores pulchræ oculis, et gustui suaves ; el, in medio earum, arbor scientiæ boni et mali. Dixitque Deus homini : “ Ex omnium paradisi 6 arborum fructibus comede, præterquàm ex fructu ar6 boris scientiæ poni et mali : nam statim atque come" deris ex eo, morieris.”

Sed Serpens, qui erat callidior cunctis animantibus quæ fecerat Dominus Deus, dixit mulieri : “ Cur præce" pit vobis Deus, ut non comederetis ex omni arbore pa-. “ radisi ?" cui respondit inulier : “ Fructu arborum, quæ is sunt in paradiso, vescamur; Deus autem vetuit ne « fructum comederemus illius arboris quæ est in medio “ paradiso, et ne tangeremus, ne fortè inoriamur.

16 New “ quaquam," inquit Serpens, “moriemini: scit verò “ Deus, statim atque comecleretis ex fructu illius arboris, “ fore ut aperiantur oculi vestri, et fore ut sitis sicut Dii, of scientes bonum et malum."

Videns igitur mulier fructum illius arboris bonum esse ad vescendum, aspectuque delectabilem, decerpsit, et comedit: obtulit etiam viro suo, qui pariter comedit. Et statim aperti sunt oculi amborum. Fuerat adhuc uterque nudus, et non erubescebant. Cùm verò cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficûs, quibus quædam veluti cingula sibi fecerunt. Absconditque se Ada. mus, et uxor ejus è facie Domini.

Vocavit autem Dominus Deus Adamum, et dixit ei : “ Ubi es?” Et respondit Adamus: “Conspectum tuum “ timui, eo quòd nudus essem, et abscondi me."" Quid," inquit Dominus, " indicavit tibi nudum esse te, nisi quia « fructum, quem præceperam tibi ne comederes, come6 disti?” disitque Adamus : “ Mulier, quam dedisti mihi 56 sociam, fructum illum mihi porrexit ut ederem,” Et dixit Dominus mulieri ; “ Quare hoc fecisti ?" quæ respondit “Serpens decepit me.”

Et dixit Dominus Serpenti: “Quia fecisti, hoc maledictus es, inter omnia animantia et bestias terræ: sui" per pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis 6 diebus vitæ tuæ. Inimicitias ponam inter te et mulie

[ocr errors]
[ocr errors]

rein et inter semen tuum et semen illius: ipsa conteret

caput tuun, el tu insidiaberis calcaneo ejus.” Mulieri quoque dixit, 6 Multiplicabo ærumnas tuas ; in dolore “ paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse domina66 bitur tibi.” Dixit autem Adamo : 66 Quia andîsti vocem s uxoris tuæ, et fructum comedisti illius arboris, quæ tibi 66 interdicta fuerat, maledicta erit terra propter peccatum “ tuum: Multo cum labore comedes ejus fructus : spinas “ et tribulos germinabit tibi, et in sudore vultûs tụi vesIt ceris pane, donec revertaris in terram, è quâ sumptus es, quia pulvis es, et in pulverem reverteris.”

Ejecit deinde Dominus Deus Adamum è paradiso, ut coleret terram : et collocavit ante paradisum Angelum, qui gladium flammeum manu praferebat et versabat. Vocavit autem Adamus nomen uxoris suæ, Heva. Gen. II. III.

Cainus occidit fratrem Abelem.

[ocr errors]

Habuit Adamus ex Heva conjuge suâ liberos multos, inter quos numerantur Cainus et Abel. Fuitque Abel pastor ovium, et Cainus agricola. Factum est autem, ut, cùm obtulisset Cainus è fructibus terred munera Domino, Abel quoque offerret primogenitorum gregis sui pinguissimos. Respexit Dominus ad Abelem et munera ejus; ad Cainum vero et munera illius non respexit. Iratusque est Caiòus vehementer, et concidit vultus ejus: Dixitque ei Dominus: “Quare iratus es, et cur concidit facies “ tua? nonne, si bene egeris, mercedem recipies : sin au“ tem malè, statim peccati pænam?” Cainus Dei mo-, nentis vocem non audiens, dixit fratri suo : “ Egrediamur “ foras.” Cùmque essent in agro, insurrexit adversùs Abelem, et interfecit eum. Et dixit Dominus Caino : “ Ubi est Abel frater tuus?” quí respondit : “ Nescio:

num custos fratris mei sum ego?" Dixitque Deus: " Quid fecisti ! vox sanguinis fratris tui, clamat ad me è s terra. Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ " suscepit ac bibit sanguinem fratris tui, quem ipse manu « tuâ fudisti. Cum eam longo et duro labore colueris,

non dabit iibi fructus suos: profugus eris et vagus super illam.” Tum dixit Cainus Domino “ Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

Ecce ejicis

me hodie, à facie tua abscondar, et ero vagus et profa

gus in terra : omnis igitur, qui invenerit me, occidet “ me.” Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fict: sed “ omnis, qui occiderit Cainum, septuplum punietur, et “ gravissimas penas feret.” Posuitque Dominus in Caino signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. Gen. IV.

Malitia honinum. Diluvium.

Fædus Dei cum Noaco.

Cum cæpissent homines multiplicari super terram, multiplicata quoque sunt peccata eorum et scelera. Cum ergo vidisset Deus magnam esse hominum malitiam ; et cunctam cogitationem cordis eorum intentam esse ad malum omni tempore, pænituit eum quod hominem fecisset. Et tactus dolore cordis intrinsecus, 6 Delebo," inquit, “ hominem quem creavi à facie terræ, cum omni reptili, “ volucribus, cæterisque animantibus : poenitet enim me 06 fecisse ea omnia,"

Noacus vero, vir justus et perfectus, invenit gratiam coram Domino, qui dixit illi: “ Repleta est terra iniqui* tate hominum, et ego disperdam eos. Compinges tibi “ arcam ex lignis lævigatis: mansiunculas in ea facies, et

eam bitumine lines intrinsecus et extrinsecus. Tre6 centis cubitis longa erit arca, quinquaginta vero cubito6 rum erit ejus latitudo, et triginta cubitorum altitudo. 66 Tectum habebit incurvum et in altitudinem cubiti as

surgens. Tria tabulata facies, et fenestram ; ostium pones in latere. Ecce ego adducam aquas diluvii su

per terram, et interficiam omnem carnem in qua spiri. « tus vitæ est subter cælum. Universa, quæ in terra « sunt, consumentur: ponam que fædus meum tecum ; 66 te enim vidi justum coram me. Et ingredieris arcam “ tu, et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum " tecum.

Et ex cunctis animantibus bina induces in 6 arcam, masculini sexûs et feminini, ut possint vivere, « et salvum fiat eorum semen. Tolles etiam ex omnibus “ escis quæ mandi possunt, et comportabis in arcam, 56 eruntque tam tibi quam animantibus in cibum."

Fecit Noacus omnia quæ mandaverat ei Dominus. Eratque tunc annorum sexcentorum. Itaque ingressus est ipse et uxor ejus, filii tres, Semus, Chamus, et Japhe

tus, et tres uxores eorum, in arcam. Ingressa quoque sunt aninialia bina ex omni specie, masculus et femina, et clausit ostium Dominus forinsecùs. Tunc maris et fontium omnium aquæ in terram eruperunt, et cataractæ cæli apertæ sunt, et cecidit pluvia quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Aquæ multiplicatæ repleverunt omnia in superficie terræ et elevaverunt 'arcam in sublime, opertique sunt omnes' montes excelsi sub universo cælo; ita ut quindecim cubitis altior fuerit aqua montibus quos operuerat. Igitur consumpta est et mortua omnis caro tam hominum quam animalium. Remansit autem solus vivus Noacus, et qui cum eo erant in arca, quæ ferebatur super undas. A. M. 1756,

Cùm aquæ terram et montes altissimos obtinuissent centum et quinquaginta diebus; recordatus Deus Noaci, cunctorumque animantium quæ erant conclusa cum eo in arca, adduxit ventum vehementem super terram, et sena sim imminutæ sunt aquæ. Mense undecimo, ex quo diluvium cæperat, aperiens Noacus fenestram arcæ, emisit corvum qui reversus non est. Emisiť quoque columbam post eum, ut videret an adhuc essent aquæ super faciem terræ. Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad Noacum, qui extendit manum, et apprehensam intulit in arcam. Expectatis autem septem diebus aliis, rursum emisit columbam ex arca, At illa. venit ad eum circa vesperam, portans ranuin olivæ vi. rentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noacus cessâsse aquas tegere terram. Expectavitque septem alios dies, et emisit columbam, quæ non est ultra reversa ad eum.

Itaque aperiens Noacus tectum arca, aspexit, viditque omnino exsiccatam esse superficiem terræ. Noluit tamen ante egredi ex arca, quàm allocutus eum Deus dixit: “ Egredere ex arca tu, et uxor tua, cum filiis et -“ nuribus tuis. Cuncta animantia, quæ sunt apud te educ

tecum; ingredimini super terram, et implete eam; “ crescite et multiplicamini." Egressus est ergo Noacus ex arca, in qua annum totum manserat inclusus, et familia ejus, et jumenta, et volatilia, et reptilia, cæteraque animantia. Tum ædificavit altare Domino, super quod obtulit holocausta. . Suave fuit et gratum Deo sacrificium Noaci. Itaque dixit illi et filiis ejus : “ Nequaquam ultra « maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogi. .

[ocr errors]

B%

« ZurückWeiter »