Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Disquisitiones de l'ita et Poesi Tibulli. Carmina.
Accedunt lectiones editionis Pinellianae nunc primum collatae.

GOTTINGAE, MDCCCXXXV.

TYPIS ET IMPENSIS LIBRARIAE DIETERICHIANAE.

[merged small][ocr errors]

FRIDERICO IACOBSIO

ET

FRIDERICO THEOPHILO WELCKERO

VIRIS CONIUNCTISSIMIS CELEBERRIMIS

LUDOLPHUS DISSENIUS

S.

Albium Tibullum edens, quod Vobis ante omnes mitto opus meum et Vobis imprimis id consecratum volo, Viri egregii, non inirabimini, qui et cognitione singulari poeseos antiquae polletis, et mihi faventes maxime dudum iure évridwpov exspectare poteratis pro Vestris muneribus praeclaris retribuendum. Ac vehementer laetor, quod nunc tandem officio satisfacere possum iucundissimo. Nam in tot malis valetudinis iniquae, quibus conflictor, amicitias et familiaritates virorum praeclarorum, quibus utor, semper pro magno et insigni munere habui propitio numine mihi tributo; nec disiungere soleo hos sensus a studiis meis, sed probari cupio ubi

quid meditor et scribo prae ceteris ab amicis: his si quid placet, maxime laetor, ab his quid erraverim primum moneri et doceri cupio. Ita etiam nunc quam velim Vobis ne displiceat liber, quem edo! Agedum accipite quid egerim aut voluerim agere. Post egregiam Caroli Lachmanni recensionem maximopere impulit me animus, ut operam meam in interpretatione cari poetae ponerem, quam et ipsam emendatione egere videbam. Atque hoc feci. Sequor igitur recensionem Lachmanni mei, nisi quod passim discessi, et mutavi nonnullos locos, ubi quid genuinum esset, vix dubitari posse videretur; de universa vero lectione ut habetur, ad Lachmanni librum relego lectorem, qui recensionis suae rationem accurate exposuit et lectiones librorum suorum sub textu indicavit omnes. Haec editio praeclara dudum in omnium manibus est; ego excerpsi tantummodo potiora, ut fit, ex varia lectione, adiectis tamen Excerptis Frisingensibus, mecum a Lachmanno communicatis, ceterum breviter notans quid probandum, quid spernendum, reliqua Explicationi reservans, ubi quidquid harum rerum cum interpretatione coniunctum, disertius plerumque tractavi. De interpretatione autem mea iam baec dicenda habeo. Recordamini quid statuant vulgo de ratione horum carminum, cum ne de Scaligero dicam, Heynius in multis fragmenta tantum nos tenere crediderit, alii deleverint quidem lacunarum signa, neque tamen unitatem poeti

cam demonstraverint satis, Vossius autem denuo duas elegias distraxerit in quattuor, denique plurimi omnino imperfectas esse censeant compositiones Tibulli, quod nuper repetiit Bernhardy in historia literaria sua. Accedunt dissensiones de tertii et quarti libri origine nondum compositae. Quae ego cum considerarem, facile intelligebam interpretem requiri optimo poetae, qui praeter vulgarem etiam altiorem, quam dicunt, hermeneuticam adhiberet, compositionem et unitatem elegiac cuiusque data opera examinaret, artem poeticam Albii accuratius explanaret, et tandem profligaret opiniones praeclaro poeta indignas. Absit a me ut contemnam merita egregia tot virorum praeclarorum, qui Tibullo explicando operam pavarunt, sed in aliis rebus versabatur docia cura eorum, in hac vero parte, quam dico, laborat non solum Tibulli, sed etiam aliorum multorum scriptorum interpretatio. Ne multa; iam olim editor Tibulli post Wunderlichii mortem , lentavi punc etiam hic, quo me studiorum meorum ratio ferebat, adhibuique idem genus interpretationis Albio quod nuper Pindaro, probatum multis intelligentibus viris. Ac primum quidem illustravi unamquamque elegiam Introductione, ubi de causis externis et de compositione cius disputatum est; ex argumentis vulgo praemissis laudabo si quis vel unius elegiae veram compositionem intellexerit, nunc autem crediderim non posse in posterum de unitate ha

« ZurückWeiter »