Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

elegias scripsit Tibullus, Vratislav. 1831." tum eam factam, cum primum aetas militaris ad stipendia vocaret adolescentem a foco avito. Fuit autem aetas militaris inde ab anno decimo septimo, ut constat; quare circ. ann. 712. videtur penates reliquisse; Passovius dilatam aliquot annos profectionem putat, ut circ. 715. viginti ansed caunorum adolescens carmen indicatum scripserit, sam coniecturae desidero. Post discessum potuit accidere ista, quam ante memoravi, calamitas praedio. Abfuit diu. Rediit certe circ. 722. Nam equitibus dena stipendia facienda erant Polybio teste, quod observatum fere libera republica credibile est, donec postea sub imperatoribus varie mutarentur leges militares priores. At confecta stipendia declarat haud obscure in elegia prima libri primi, quae ann. 723. scripta, ubi ad inertem vitam nunc transire se velle testatur v. 5., mox v. 25. haec scribit:

Iam modico possum contentus vivere in arvo,

Nec semper longae deditus esse viae.

Etenim redux e bellis innotuerat M. Valerio Messalae Corvino, cui mox eximie placuit. Creditur quidem a quibusdam carmine gratulatorio IV, 1. se huic viro commendasse, cum is ann. 723. consulatum iniret, sed illud carmen etsi revera illo tempore scriptum a iuvene quodam, qui, ut alii multi, partem agrorum proscriptione amiserat, Tibullo tribui non debere infra in introductione explicationi poematis praemissa disertius ostendo. verum, eximie placuisse poetam Messalae, a quo bis ad societatem belli invitatus est, ut versaretur in comitatu eius et dona militaria mereretur, quo tam familiariter usus est usque ad finem vitae, ut suum dicat et egregiis carminibus celebraverit ipsum et filium. Et primum

Illud

quidem, ut dixi, ei innotuisse videtur cum post stipendia confecta Romam rediisset, unde paullo post cum bellum contra Antonium pararetur ab Octaviano, initio ann. 723., invitatus est ut comitaretur patronum. Sed Tibullus civilia arma exosus nolebat, et fatigatus bellicis laboribus tandem ad rusticam vitam redire cupiebat, qua diu caruerat. Sic scripta elegia prima libri primi. Accedebat amor Deliae, et ipse primum in hac elegia memoratus. De quo nunc dicam. Etenim circa idem tempus, quo in Messalae amicitiam venit, etiam Deliam amare coepit, puellam formosissimam, cuius faciem, teneros lacertos, comas flavas 1, 5, 43. laudat. Verum nomen eius Plania fuit, ut ex Appulei. Apolog. 106. Oudend. novimus, ubi legitur: „,eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit - et Propertium, qui Cynthiam dicat, Iostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in versu." Quae vulgata lectio. Alia lect. Plautia ab Elmenhorstio p. 327. e Fulv. notata est et ap. Hieron. Alexandrin. in Tibull. ed. Huschk. T. I. p. XC. habetur. Alii denique coniecerunt Flavia, Plancia, Planca. Sed verum nomen Plania etiam Spohnio iudice, ad quod firmandum iam olim Brouckhusius Inscriptiones ap. Grut. contulit ad Tib. I, 1, 57. quae probant Romanum fuisse nomen, Passovius autem in Seebodii Horreo philol. et paedag. ann. 1825. p. 191. narrat sententiam viri cuiusdam docti, qui Deliae nomen ita a dos ductum putabat ut Planiae a planus, et illud huius translationem Graecam. Sed de hoc alius comparare malit Cynthiam Propertii manifesto propter Apollinem poeseos auctorem dictam. Ipsa vero puella sive libertinae conditionis, sive quod malim omnino plebeiae originis, haud dubie ex eo feminarum ordine erat,

b

qui medius inter matronas et viles meretrices morum suavitate et vestitus liberioris elegantia iuventutem Romanam tenebat, cf. I, 6, 67. Ac pater mortuus erat, mater laudatur aliquoties, vid. I, 3, 84. I, 6, 63 sqq. Erat honesta familia et non egena, quae ancillas aliquot haberet (I, 3, 87.), et servabat illaesam pudicitiam Delia, ut videtur, cum primum Tibulli amorem excitaret, qui in matrimonium quidem ducere eam non cogitabat, ut perperam visum Spohnio, at pro uxore secum habere volebat et tenere ad mortem, si fida mansisset. Quod non fecit. Nam Tibullus, qui civili bello interesse noluerat, paullo post iterum invitatus a Messala ad Aquitanicum bellum, negare dubitavit, et sub finem ann. 723. cum hoc viro in Galliam profectus est, quem discessum describit I, 39 sqq. Debellatis Aquitanis, cui rei interfuisse se poeta I, 7, 9. gloriatur, Messala continuo ad Orientem componendum ab Augusto vocatur, Tibullus comitatur, sed in Corcyra morbo corripitur. Messala continuat iter, et Ciliciam, Syriam, Aegyptum componit, de quo apud Tibullum I, 7, 13 sqq. dicitur; poeta remanere coactus scribit carm. I, 3. sub auctumnum ann. 724. cf. Introd. ad elegiam, et haud dubie non multo post ipse etiam redit Romam. Hic invenit Deliam aegrotantem opinor, nisi paullo post in morbum incidit, et tum praestitit officia descripta I, 5, 9 sqq. ad lectum eius ipsa hieme. Exposuimus in Introductione ad illud carmen de alio tempore cogitari commode non posse. Quemadmodum autem supra in prima libri elegia vidimus post confecta stipendia equestria ad rusticam vitam transiturum poetam, sic nunc post reditum ex recentissimis periculis fortius resurgit ruris amor. Volebat igitur tandem missis itineribus bellicis ad inertem.

vitam redire, et cogitabat nunc etiam Deliam, si reconvaluisset, secum ducere in praedium et cum ea vivere semper, quemadmodum pulchre describit I, 5, 19 sqq. Verum enim vero haec iam inter absentiam Tibulli, ut videtur, fidem mutare et aliorum promissis aurem praebere coeperat; poeta recipitur quidem post reditum ut ante et aegrotanti opem fert, sed Delia vix restituta valetudine relabitur ad levitatem et ditiorem amatorem admittit. Tibullus quo tum dolore correptus fuerit, elegia indicata abunde docet; hucusque se unicum amatorem crediderat et imaginatus erat summam felicitatem, si rure secum haberet Deliam perpetuam vitae sociam, nunc mutantur omnia, nec miraberis exsecrationem gravissimam lenae corruptricis, quae tantam calamitatem attulerat. Notamus hoc loco cum Bachio et Spohnio errorem mirum Vossii, lenam istam pessimam putantis matrem Deliae fuisse, quod etiam Passovio placuit in Censura supra laudata. Nempe elegiam sextam ante quintam credebant scriptam, quod secus; scripta est quinta ante sextam, ut statim dicam, nec potuit postea aurea anus dici et maxima laude ornari, quae ante diris devota esset. Igitur alia haud dubie mulier fuit ista saga. Inter Tibullum vero et Deliam discidium ortum. Vides, ut narravimus, clara omnia et ordinem rerum consentaneum. Quare pergo. Non diu tulisse videtur poeta discidium quod dixi, et potuit iam vere aut sub aestatem anni 725. scribi eleg. I, 5., ubi in gratiam cum ea redire cupit. Quod tamen non statim plane successit. Iste quidem dives amator postea abiit, sed iam aderat alius, si vere dixit in fine carminis: quidquid fuit, Delia circa hoc tempus nupsisse viro ei videtur, qui in sequentibus carminibus I, 2. et I, 6. memoratur. Sed Ti

b*

bulli amor maior erat quam ut desperaret, nec Delia plane desierat favere poetae. Cum igitur sub hiemem rediret Romam Tibullus rure, credibile est continuatas preces; nam tulit iterum promissa favoris. Ac cum primum nova limina tentaturus esset, Delia vero nondum ausa fallere custodes frustra exspectaretur, scripta elegia I, 2., quod factum suspicor hieme 725-726. cf. Introd. ad illam elegiam. Gerebatur his temporibus bellum in Cilicia cf. v. 69. sub auspiciis Messalae, qui Orientem componebat. Tibullus vero ista nocte frustratus spe, mox aliis noctibus admissus est et labitur pars anni 726. felix amanti, donec puella, qua erat levitate, novo amatori copiam sui daret. Tum scripta elegia I, 6. me iudice, ultima in hoc amore, poeta congerente quidquid severae hortationis restare videretur ad extrema redacto amanti. Sed non multum effecisse videtur. Certe Delia post haec relicta est. Atque haec mea est de ordine harum elegiarum sententia, quam pluribus firmavi in Introductionibus ad singula carmina. Quaedam recte vidit Passovius, sed elegias I, 2. 5. 6. male ordinavit. Nunc pergo ad sequentia. Ann. 727. Messala rediit ex Oriente et d. XXIV. Sept. de Aquitanis triumphavit; non diu post dies natalis eius incidisse videtur, quem Tibullus elegia septima celebravit. Circa haec tempora scripta etiam videntur carmina in Marathum. Passovius ca ceteris priora statuit, quod non credo verum. Neque enim puer amaverit puerum aut fingendis huiusmodi amoribus aptus fuerit, sed potius post Deliae amorem cum vacaret melioribus sensibus nec puellam haberet, ad hos frivolos lusus delatus est, et praecepta artis didicit, a qua olim alienus erat. Convenit nitor insignis horum carminum. Ann. 728. edi potuit liber primus. Atque haec quidem de his.

« ZurückWeiter »