Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small]

IMPENSIS TALBOYS ET WHEELER; ET

GULIELMI PICKERING, LONDINI.

M DCCC XXVI.

[blocks in formation]

LECTORI MONITUM

Quum in uberrimo Amorum, Fabularum, Religionum, neque eodem politissimo scriptore Ovidio, quid dixerit potius, quam quomodo dixerit, rerum studiosis indagandum videatur, textum perpaucis mutatum Burmannianæ illius editionis in hanc nostram placuit recipere, adnotationes autem, si minus ad emendandum, ad explicandum forsan Poetam idoneas e criticorum doctissimis adferre. Cui incæpto in primis subsidio fuerunt, hic suis, alienis ille copiis, Lemairius quidem et Harlesius; ne tamen e prelo Britannico prodiret omni Britannicæ eruditionis ope destitutus Ovidius, cavit diligentia patroni sui typographici, qui notas lectionesque Bentleianas e schedis in Mus. Britt. depositis nunc primum depromptas adjici curavit.

Oxon. Mar. 1827.

PROEMIUM.

QUÆ causa impulerit Ovidium, ut ad Fastos Romanorum elegis exornandos adjiceret animum, equidem liquido dicere non ausim. Mitto Propertii (IV. i. 69.) verba, Sacra diesque canam, et cognomina prisca locorum, quibus excitatus prævenisse amicum nonnullis videtur. Memorabilior est sententia eorum, qui Callimachum putant ab eo esse expressum. Hunc enim constat carmine, cui Aitiw sive Causarum nomen inscriptum, rerum antiquissimarum, ad Deos et heroas pertinentium causas (αίτια ώγυγίων ηρώων kai uakápwy) explicuisse; cujus carminis fragmenta, sed brevissima, Bentleii curis collecta, in editione Callimachi Ernestina, tom. ii. p. 416426. leguntur. Et ex his quidem fragmentis operis ratio minime cognoscitur; verum Anthologia Græca, tom. iv. pag. 236. Epigramma habet, unde poetam usum esse hoc figmento videmus, ut in somnis se diceret in Helicona abreptum, quæ quæreret, ex ipsis Musis accepisse. Et sane, etiam Ovidius in Fastorum opere Causas multarum rerum, non Romanarum tantum, exponit, quin et Deos sibi Musasque fingit apparuisse, ut, quæ abdita laterent, sibi aperirent. Etiam hoc certum est, Callimachi carmen satis notum fuisse Romanis, laudatumque a Varrone, Martiali, Plutarcho, Servio, aliisque. Ruhnkenius denique locum ex Trist. V. v. 33 sqq. notavit, quem ex ipsis illis Callimachi Aitions expressum esse judicat. Concedamus igitur, quod et recentissimi Fastorum Interpretes, Lenzius, Krebsius, Gesenius, amplexi sunt, quodque etiam Jacobs in Animadv. ad Anthol. Græc. vol. III. p. ii. p. 161. tuetur, Callimachi carmen obversatum esse Ovidii ingenio, quum suum opus moliretur. Aliud tamen est, causas rerum ab heroibus gesta

« ZurückWeiter »