Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quod illum ab indulgentia sua avocet. Di boni! quomodo hic amavit uxorem? amat filiam, et abdicat: dolet periclitatam esse, et ab eo abducit, sine quo negat se posse vivere queritur periculum ejus, qua pæne caruit hic, qui amare caute jubet. Facilius in amore finem impetres, quam modum: tune hos ponis terminos, ut nihil faciant, nisi considerate; nihil promittant, nisi ut jus facturi; omnia verba ratione et fide ponderent? Senes sic amant. Pauca nosti, pater, crimina: et litigavimus aliquando, et decidimus; et fortasse, quod non putas, pejeravimus. Quid ad patres pertinet, quod amantes jurent? si vis credere, nec ad Deos pertinet. Non est quod tibi placeas, uxor, tanquam prima peccaveris: periit aliqua cum viro, periit aliqua pro viro; illas tamen omnis ætas honorabit, omne celebrabit ingenium. Fer, socer, felicitatem tuam; magnum tibi quam parvo constat exemplum! in reliquum diligentiores facti sumus: errorem nostrum confitemur: exciderat jurantibus, esse tertium qui magis amaret: sic, Dî, sit semper. Persevera, socer; recipe filiam: ego, qui peccavi, poena dignus sum. Quare, uxore necata, socero causa sim orbitatis? Discedam e civitate; fugiam; exsulabo: utcunque potero, desiderium misera et crudeli patientia perferam. Morerer, si solus moriturus essem."

In codice poematiorum veterum longe antiquissimo, quem apud V. C. Petrum Scriverium vidi, Ovidio hoc epigramma ineditum adscribebatur:

Jam nitidum liquidis Phœbus jubàr intulit undis,
Emeritam renovans Tethyos amne facem.
Astra subit niveis Phoebe subvecta juvencis,
Mitis et æthereo labitur axe sopor.

Adludunt teneri tremulis cum matribus agni,
Lacteolasque animas lacteus humor alit.

In eodem codice argumenta librorum Virgilianorum nostro etiam adscribebantur, ut et in multis aliis exemplaribus vetustis, quæ vidi: sed perperam. Denique in antiquo

P. OVIDII NASONIS FRAGMENTA.

537

libro Georgii Fabricii, hoc epigramma de Lucretia Nasonis nomen ostentabat :

Quum foderet ferro castum Lucretia pectus,
Sanguinis et torrens egrederetur, ait:
Procedant testes me non placuisse tyranno,
Ante virum sanguis, spiritus ante Deos.

Sed jam satis: nam illas ineptissimorum hominum de Pulice, Philomela, et his similes nugas quis Ovidio adscribi patienter aut æquo animo ferat? Carmen etiam panegyricum ad Pisonem ad alia jam castra jure optimo transivit.

VOL. V.

FINIS FRAGMENTORum.

3z

SHMOLES

UXFORD

[blocks in formation]

EXCUDEBANT TALBOYS ET WHEELER.

« ZurückWeiter »