Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

IN OVIDII IBIN.

531

eumdem ab Ovidio notari, in quem ipse nunc invehitur; nam quod ait:

[ocr errors][merged small][merged small]

Vulneraque immitis requiem quærentia vexat,
Jactat et in toto verba canina foro;

et paulo post :

At tibi, calcasti qui me, violente, jacentem,
Qua licet, heu! misero debitus hostis ero.

Hanc autem elegiam in Hyginum conscriptam esse verisimile est, quum enim inquit:

Ille ego sum, quanquam non vis audire, vetusta
Pæne puer puero junctus amicitia.

Dixit pæne, quia, teste Suetonio, Hyginus Alexandria puer advectus erat, et Ovidio familiarissimus fuit. Rursus ubi sic:

Ille ego judiciis unica Musa tuis.

Illum apprime literatum, atque etiam criticum esse innuit, qualem fuisse constat Hyginum, cujus in Virgilium Commentaria laudantur ab A. Gellio. Jam vero quum nullam apud Ovidium apertis verbis Hygini mentionem fieri liqueat, subortum equidem inter ipsos dissidium suspicari licet, quod Hyginus Ovidii exsulantis uxorem, ob pristinam cum illo consuetudinem procul dubio sibi notissimam, sollicitare ausus esset, ejusque facultates ab Augusto, cujus libertus erat, impetrare conaretur. Proinde Naso jure in ipsum invectus, Callimachum imitari voluit; scilicet ut ille Apollonium, quod Alexandrinus esset, Ibin adpellavit, ipse pariter Hyginum, qui a nonnullis Alexandrinus habitus est, Ibin vocitaret. Advertendum præterea, quod

[blocks in formation]

Ibidi cum Nasone jus arctum necessitudinis intercesserat, ut ex his liquido patet:

Desinet esse prius contrarius ignibus humor,

Junctaque cum Luna lumina Solis erunt.

Deinde post adúvara multa,

Quam mihi sit tecum, positis quæ sumpsimus armis,
Gratia, commissis, improbe, rupta tuis.

Hoc est plane quod de Hygino Suetonius testatum reliquit. Postremo quum ille Hyginum admodum pauperem decessisse tradit, conjectura mea mirum in modum confirmatur; Ibidis enim paupertatem Ovidius ipse innuit, hac imprecatione, quam Domitius non percepit:

Filius et Cereris frustra tibi semper ametur,
Destituatque tuas usque petitus opes.

Nasonum enim votum est, ut Plutus, Cereris et Iasii filius, qui divitiarum Deus ab antiquis habitus est, molestas Ibidis preces nunquam exaudiat, eumque semper inopia laborare sinat. Is est autem, cujus mythologici libri omnium manibus triti supersunt, ut merito fabulis suis, quasi propriis armis, jugulari videatur. Annon mirifice omnia conveniunt? Cæterum disticho superius adducto Cinyphius, id est, Africanus a Cinyphe, Libyam alluente, nominatur, quomodo Juba, Mauritaniæ rex, ab eodem Nasone, Metamorphoseon, lib. v. :

Numidasque rebelles,

Cinyphiumque Jubam ;

et Bocchus a Sidonio Panegyrico Majoriani:

Cum divite cera

Pinges Cinyphii captiva Mapalia Bocchi.

Hinc Hesychius Κινύριον, inquit, τὸν ̓Ανταιὸν ἀπὸ Κινύφου τοῦ Tтаμ, tametsi constet, regiam Antæi ad extremum Oceanum fuisse: unde apparet, Cinyphium generaliter sumi pro Libyco, more scilicet poetarum, quibus usitatum pecu

liari unius loci nomine totam designare provinciam. Neque vero refert quod Ibis, licet Ægyptius, ad Cinyphem editus fingatur: poetæ siquidem non semel regionum nominibus propter viciniam abutuntur. Sic enim Claudianus, et ipse Alexandrinus, qui uxorem in patria duxerat, Libyæ appellatione usus est; idemque Pelusiacus et Canopicus a Sidonio dictus est, quum tamen Alexandriæ natus esset; sic Ausonius scribens in Monosyllabis :

Threicium, Libycum freta, Cimmeriumque ferat bos.

Per Libycum intelligit Ægyptum, ut Scaliger observavit. Sic Persa pro Medo et contra: sic in Catalectis Gallus pro Britanno, propter utriusque gentis vicinitatem. Ita, quoniam Hadriaticum mare Ionio conjungitur, kaτà μeтádoσ To vóμatos Ionium appellatur, et Ionium vicissim Hadriaticum, ut Apollonii Scholiastes ad Argonaut. lib. iv. et Eustachius ad Dionysii Periegesin notant. Ovidius autem quo oroμatoμshvvoíav Ibidi suo exprobraret, juxta Cinyphem natum fingere mihi videtur, ubi procerissimi nascuntur hirci, qui inde Cinyphii dicuntur Silio, lib. iii; Martiali, lib. vii. Epigrammate in Linum; item Virgilio, Georg. lib. iii. quum ait:

Nec minus interea barbas, incanaque menta
Cinyphii tondent hirci.

Sed hæc hactenus quæ pro compertis non tradimus, donec super iis habita sint doctiorum comitia.

FINIS EXCURSUS IN OVIDII IBIN.

FRAGMENTA

PUBLII OVIDII NASONIS.

EX MEDEA.

QUINTILIANUS, lib. viii. cap. 5: Nam quum sit rectum, nocere facile est, prodesse difficile, vehementius apud Ovidium Medea dicit:

[blocks in formation]

EX PHÆNOMENIS.

Tot numero, talique Deus simulacra figura
Imposuit cælo: perque atras sparsa tenebras
Clara pruinosæ jussit dare lumina nocti.

LACTANT. lib. ii. de Orig. Err. сар. 5.

Pleiades ante genu septem radiare feruntur,

Sex tantum apparent: sub opaca septima nube est.

PROBUS, in Georgica Virgilii, in cujus vulgatis libris hi versus depravatissimi leguntur.

In Priapeiis quædam Ovidii (vid. Bart. ad Statium, i Theb. 229.) exstare, eruditi arbitrantur. Ex illo certe, cujus initium, Obscure poteram tibi dicere, Seneca pater, lib. i. Controvers. 2. hunc versum adducit:

Dum timet alterius vulnus inepta loci.

Servius, in Georg. iv. ubi agit de Eurydice, citat ex Ovidio, Bis rapitur, vixitque semel,

quod in auctore nostro nunc nusquam comparet.

Scholiastes vetus Horatii ad lib. ii. Od. 5: 66 Gyges nomen pueri ex insula Cnido Veneri sacra; hujus autem pueri pulchritudinem laudat etiam Ovidius." Atqui in iis, quæ exstant, laudat nullibi.

Quintilianus, lib. xii. cap. 10: "Sed evanescunt hæc, atque emoriuntur comparatione meliorum, ut lana tincta fuco citra purpuram placet: at si contuleris eam lacernæ, conspectu melioris obruatur, ut Ovidius ait." Quæ nullo negotio in metrum redacta iambum tragicum efficient, et duos hendecasyllabos :

Ut lana tincta purpuram citra placet:

At si contuleris eam lacernæ,

Conspectu melioris obruatur.

In Notis enim ad Epist. 7. communem esse ultimam in contuleris, dederis, credideris, et similibus syllabam mo

nemus.

Seneca, Controvers. 10. ex declamatione Ovidii quadam hæc producit: "Quicquid laboris est, in hoc est, ut uxori virum, et viro uxorem diligere concedas. Necesse est deinde, jurare permittas, si amare permiseris. Quod habuisse nos jusjurandum putas? tu nobis religiosum nomen fuisti. Si mentiremur, illa sibi iratum patrem invocavit, ego socerum. Parce, pater; parce, socer; non pejeravimus. Ecce objurgator noster, quam effrænato amore fertur! quanquam esse filiam preceris; carum quidem,

« ZurückWeiter »