Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Denique, Sarmaticas inter Geticasque sagittas,
His, precor, ut vivas et moriare locis.

Hæc tibi tantisper subito sint missa libello;
Immemores ne nos esse querare tui.

640

Pauca quidem, fateor; sed Dî dent plura rogatis,
Multiplicentque suo vota favore mea.
Postmodo plura leges, et nomen habentia verum,
Et pede, quo debent acria bella geri.

643. Pauca quidem, fateor; sed Di dent plura roganti.] Scribe rogatis, ut sit sensus, Dii plura mala dent tibi, quam in hoc opusculo eos in te rogaverim. CONST. FANENS.

646. Et pede, quo debent acria bella

646

geri.] Carmine iambico utemur ad maledicentiam proprie, ut in principio docuit poeta, ubi dicit "Postmodo, si perges, in te mihi liber iambus Tincta Lycambeo sanguine tela dabit."

FINIS IBIDIS.

EXCURSUS

IN OVIDII IBIN,

AUCTORE D. SALVAGNIO BOESSIO.

CAPUT I.

MULTOS HUIC POEMATIO MANUS ADMOVISSE: NONNULLA TAMEN IN EO SUPERESSE, QUIBUS ENODANDIS DIPO VEL

[ocr errors]

SIBYLLA SIT OPUS.

QUUM primum animum ad Ovidii libellum in Ibin enarrandum adpuli, nihil mihi prius atque antiquius fuit, quam ut omnium, qui de hoc libello bene meriti essent, Commentarios undique perquisitos evolverem: enimvero plurimi tum nostra, tum patrum et avorum memoria, in hoc poematio, tanquam in Olympico stadio non citra pulveris tactum desudarunt. Quorum vetustior aồnλos cæteris facem prætulit; sed ejus scrinia," inquit Adrianus Turnebus, Adversar. lib. ix. cap. 25. “ alii interpretes compilarunt; et scripta, etsi mendosa, unde tamen multa odorari poteramus, suppresserunt." Nos illum tamdiu desideratum in lucem edemus; sed enim, quia foedis glossematis ac supposititiis auctorum testimoniis inquinatus est, aurum ex ejus stercore colligendum. Anno vero supra millesimum quater centesimo nonagesimo quinto, Domitius Calderinus Veronensis in id toto pectore incubuit; vir quidem plurimæ in litteris industriæ, qui quum Romæ profiteretur, et obscura duriorum poetarum sensa reconditæ lectionis admirabili testimonio dilucidaret, litterarii splendoris assertor, ac omnis obscuritatis illustrator, acclamatus est, uti Paulus Jovius in ejus Elogio prodidit: nec minus vere

Henricus Stephanus Epistola ad Ludovicum Castelvetrum, quæ præfixa est editioni suæ libri Jani Parrhasii de rebus per epistolam quæsitis," Age, inquit, tu quicumque Beroaldi, aut Domitii scripta non unius assis, præ iis quæ hodie eduntur, æstimanda putas, quid sine Beroaldo, ac Domitio, aliisque hujusmodo magistris scribi ab eorum posteris potuisse arbitraris?" Neque enim solum Domitius hunc Ovidii libellum, sed etiam Ciceronis Epistolas, Martialem, Juvenalem, Papinii Silvas, Suetonium, et quosdam alios scriptores enarravit. Denique tot tantaque edidit, aiebat Egnatius, quot quantaque in hoc genere ad hanc diem nemo. Eo factum est, ut acerbas cum æmulis simultates exercuerit, a quibus piperatis literulis perstrictus fuit, quod sibi comparatam auctoritatem retinere quavis ratione et arte contenderet; atque ita crudos ingenii sui foetus emittere coactus sit, quibus provectior ætas procul dubio maturitatem attulisset. Quippe "auctoritatis tam magnæ fuit," inquit Angelus Politianus Miscellan. cap. 9. "ut Romæ inter professores juvenis adhuc primam celebritatem sibi vindicaverit, cujus tuendæ ac retinendæ gratia factum compluries putamus, ut in suis operibus frontem perfricuerit, et per æqua, per iniqua famam captans, parum ex fide quæpiam retulerit; nonnulla etiam male solers et præstigiosus speciem quidem primorem veri habentia, magno credentium dispendio sententiis ignorabilibus implicuerit, et pulverem, quod aiunt, oculis offuderit; aut, sicubi major difficultas, nec absistens, nec congrediens spem lectoris eluserit. Ita, dum nescire se nihil probare contendit, etiam Parthis aliquoties et Cretensibus mendacior invenitur." Ideo Raphael Volaterranus, Anthropologiæ, lib. xxi. dignum eum, ut de Coelio Quintilianus ait, vita longiore, ingenio tamen meliore existimavit. Quum enim trigesimum quartum ætatis annum attigisset, Romæ pestilentia, vel ut Jovius auctor est, febre correptus, obiit. Ille ipse est, quem de sacrificio illo, quod Gregorius Nazianzenus αναίμακτον θυσίαν, Synesius τελετὴν ἀπόῤῥητον vocant,

male sentientem politissimus ille Politianus hoc epigrammate facetissime traduxit:

Audit Marsilius Missam; missam facis illam

Tu, Domiti: magis est relligiosus uter?
Quis dubitet? tanto es tu relligiosior illo,

Quanto audire minus est bona, quam facere.

Nolim autem referre, quod de eo Ludovicus Vives, lib. ii. de Veritate Fidei, in hanc rem prodidit, ne pias christiani lectoris aures læserim. Cæterum non multo post eamdem provinciam suscepit Christophorus Zarottus Justinopolitanus, cui transversum unguem a veteris interpretis sententia discedere religio est: qua etiam tempestate, nempe anno millesimo quingentesimo decimo sexto, Andreæ Naugerii Annotationes, de Diversitate Lectionum, in omnia Ovidii opera Venetiis prodierunt. Post paulo, Jodocus Badius Ascensius in Domitii verba juratus, hunc libellum tironibus enarravit. Fuit ille typographus, et in illa tum celeberrima Lutetiæ τs olkovμévns èñitoμns Academia, grammatices professor, ubi familiares, ut ipse loquitur, expositiones in auctores, quum veteres, tum recentes, prope innumerabiles edidit. Quin etiam Baptista Egnatius Venetus, vir ætate sua magni nominis, brevibus suis notationibus non parum caliginis inde sustulit. Post illum Guido Morillonus, quem Adrianus Junius virum multijuga doctrina, et omnifaria lectione, atque humanitatis et philosophiæ omnis ἀφροδίτην καὶ χάριτα vocare non dubitavit, cujusque eruditionem Petrus Nannius initio lib. v. Miscellan. magnis laudibus extollit, hoc opusculum extremis digitis attigit. Deinde Jacobus Micyllus Argentinensis, accurato vir ingenio, aliquas observationes addidit, quibus non mediocrem laudem meruit. Hic Micylli nomen retinuit, quod puer scite personam egisset Micylli, unius ex interlocutoribus in dialogo Luciani, qui Όνειρος ἢ ̓Αλεκτρυών inscribitur: Ovidianorum autem operum recensione, et variis Luciani latine redditis, tum poesi, et duobus arithmetices logisticæ

libris, exemplis admodum utilibus illustratis, nominis sui decus ad posteros propagavit. Heidelbergæ obiit anno 1558. relictis duobus filiis disparis sortis: Julius enim cancellarius fuit Ludovici, electoris Palatini; alter vero sartor erat Heidelbergensis. Tum Franciscus Sanctius Brocensis huic chartæ impalluit, et aliquid in eam non parvi momenti contulit. Accesserunt Gregorii Bersmanni, Constantini Fanensis, et Herculis Ciofani Sulmonensis scholia; eosque secutus est Didacus Mexia Hispalensis, qui apud Mexicanos Indos hoc poemation in Hispanam linguam traduxit, et annotationes vernaculas adjecit, editas Hispali anno 1608. quas humanitati debemus Jacobi Mantelli, hominis exquisita doctrina. Vidimus et quæ Joannes Grejo- nius, itemque Jacobus Andrevius Lutetiæ, magno discipulorum plausu, dictasse feruntur; hic anno 1584. ille 1571: sed in illis merus Domitius, præterea nihil. Postremo Valerius Andreas Desselius, plurima lectione exercitus, non pœnitendam operam in hac Sparta ornanda collocavit, editis anno 1618. locupletibus notis. Nec sine piaculo præteream Antonium Urceum Codrum, Janum Parrhasium, Angelum Politianum, Andream Alciatum, Baptistam Pium, Paulum Leopardum, Adrianum Turnebum, Josephum Scaligerum, Didacum Covarruviam, Abstemium, Hartungum, Lipsium, Schottum (Jupiter, quos viros!) qui vel in adversariis et Miscellaneis dedita opera, vel in aliis opusculis obiter quosdam Nasonis locos excusserunt, ut vere de hoc poematio dici possit, Cui non dictus Hylas? Suppudeat autem, me quoque principibus permistum agnoscere Achivis, cui si paterna res administranda foret, ætatis venia non daretur. Et vero post tot eruditionis spectatæ viros in eamdem palæstram descendere, hoc revera est post Roscium in scena velle gestum agere; sed, quia jacta est alea, efficiendum est, ne mihi jure novum opus nuncietur, aut interdicto quod vi. aut clam mecum agi possit. Neminem laude sua fraudabo: nobilis enim mihi semper visa est lex illa Laurentium, NE POMUM EX

« ZurückWeiter »