Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Si licet hoc, oleas distringite: cædite messes, 135
Improbe! vicinum carpe, viator, olus.
Intret et urbanas eadem petulantia portas;
Sitque tuis muris, Romule, juris idem.
Quilibet argentum prima de fronte tabernæ
Tollat; et ad gemmas quilibet alter eat.
Auferat hic aurum: peregrinos ille lapillos;
Et quascumque potest tangere, tollat opes.
Sed neque tolluntur: nec, dum regit omnia Cæsar,
Incolumis, tanto præside, raptor erit.

140

At non ille Deus pacem intra mœnia finit : 145
Auxilium toto spargit in orbe suum.

Quid tamen hoc prodest, media si luce, palamque
Verberor, et tutæ non licet esse mihi!
Ergo nec nidos foliis hærere, nec ullam

Sedibus in nostris stare videtis avem.
At lapis, in ramo sedit quicumque bifurco,
Hæret; et, ut capta victor in arce, manet.
Cetera sæpe tamen potuere admissa negari,
Et crimen nox est inficiata suum.
Nostra notat fusco digitos injuria succo,
Cortice contactas inficiente manus.

Amor. v. 5: " Quis tibi, sæve puer, dedit hoc in carmina juris?" Id est, hoc jus, hanc facultatem.

138. Sitque tuis muris, etc.] Nove, inquit Erasmus, tuis muris, pro in tuos muros. Moenia sunt inviolata; nam Romulus ob violata, Remum fratrem occidit. Ad id adlusit poeta; nec gratia caret apostrophe.

140. Et ad gemmas quilibet alter eat.] Adnota hic vim verbi ire. Donatus in Terent. And. Act. i. sc. v: Itur ad me, quasi ad hostem. Plaut. in Pseud. Itur ad me. Virg. ix. 423 :

150

155

"... Simul ense recluso, Ibat in Euryalum." Lapillos, uniones. CIOF.

144. Raptor.] Recte: quasi fur manifestus. CIOF.

149. Ergo nec nidos, etc.] Ne quid omitteret argumentorum, hinc quoque colligit improbitatem viatorum, quod ob densitatem saxorum, nullæ aves nidulentur in ramis ipsius: quod tamen accidere probabilius est, ob nativam amaritudinem foliorum et corticis, gravemque nidorem. ERASM.

153. Cetera sæpe tamen potuere admissa negari, etc.] Ea dicit crimina,

160

Ille cruor meus est: illo maculata cruore
Non profectura dextra lavatur aqua.
O ego, quum longæ venerunt tædia vitæ,
Optavi quoties arida facta mori!
Optavi quoties, aut cæco turbine verti,
Aut valido missi fulminis igne peti!
Atque utinam subitæ raperent mea poma procellæ ;
Vel possem fructus excutere ipsa meos!

Sic, ubi detracta est a te tibi causa pericli,

165

Quod superest, tutum, Pontice castor, habes. Quid mihi tunc animi est, quum sumit tela viator, Atque oculis plaga destinat ante locum?

Nec vitare licet moto fera verbera trunco,
Quem sub humo radix vinclaque firma tenent.
Corpora præbemus plagis: ut sæpe sagittis, 171
Quum populus manicas deposuisse vetat;
Utve gravem candens ubi tolli vacca securim,
Aut stringi cultros in sua colla videt.

[blocks in formation]

165. Sic, ubi detracta est a te tibi causa pericli, etc.] Fabulis receptum est Fibrum, quum venatores, ut eum capiant, insequuntur, testes sibi amputare, illisque eos abjicere, atque ita venantium insequentiumque manus effugere. Hac de re Æsopus fab. 33. CIOF. Sextius vero apud Plin. xxxii. 3. negat id esse verum, quod hoc animal testes habeat pusillos, ac lumbis substrictos; nec posse avelli, nisi cum vita. Pontice. Sic dictus Castor, vel Fiber, quia in Ponto frequentissimus:

[ocr errors]

Virosaque Pontus Castorea (Mittit.)” VIRG. Georg. i. 57.

173. Utve gravem candens, etc.] Candens vacca, quia victimæ albæ, ut ex antiquis auctoribus est compertum, nisi quæ Dis inferis cædebantur.— HEINS.

Sæpe meas vento frondes tremuisse putastis: 175
Sed metus in nobis causa tremoris erat.
Si merui, videorque nocens, imponite flammæ ;
Nostraque fumosis urite membra focis.

Si merui, videorque nocens, excidite ferro,
Et liceat miseræ dedecus esse semel.
Si nec cur urar, nec cur excidar, habetis,
Parcite sic cœptum perficiatis iter!

177. Imponite flamma.] Forte legendum, imponite flammam: ut intelligatur, arborem succisam exuri. Id si non placet, intelligamus illam excisam, illic exuri, ubi nata est.

178. Nostraque fumosis, etc.] Quorum deplorata malitia est, capitis supplicio velut amputantur a corpore civium in arboribus deploratis, duplex est pœna capitis: aut enim exciduntur, ut admoveantur focis; aut si non est tanti, exuruntur, injecta flamma, ut vestigium exusta testetur fuisse noxiam. Facete vero ramos dixit

180

membra.-Si merui. Convenit affectui repetitio. ERASM.

180. Et liceat misera dedecus esse semel.] Ignominia quidem est affici supplicio; sed majus multo supplicium pati quotidie quod patitur; ideoque orat ut miseræ liceat subire dedecus, quod ipsam perpetuo dedecori subducat, et ignominiæ, quæ sit momenti cujusque. Quod ita parum videtur Heinsius intellexisse, ut nihil sani in hoc versu inesse affirmet, et sic censeat refingendum: "Et liceat miseræ dedoluisse semel."

[blocks in formation]

PUBLII OVIDII NASONIS

IBIS'.

TEMPUS ad hoc, lustris jam bis mihi quinque peractis,

Omne fuit Musæ carmen inerme meæ ; Nullaque, quæ possit, scriptis tot millibus exstat Litera Nasonis, sanguinolenta legi.

Nec quemquam nostri, nisi nos, læsere libelli,
Artificis periit quum caput Arte sua.
Unus, et hoc ipsum est injuria magna, perennem
Candoris titulum non sinit esse mei.

Ibin, sub quo nomine Hyginum latere volunt, quod Ovidii nomen maledictis laceraret, et falsis criminationibus in invidiam et odium adduceret, quod porro ejus uxorem sollicitaret importune, quodque fortunis inhiaret poetæ, diris omnibus hic devovet.

a IBIS. Ita rectius inscribetur hoc poema, quam IN IBIN, quod hactenus circumfertur; neque aliter suum poema Callimachus inscripserat. Vide Suidam in Καλλίμαχος. Eutyches quoque Grammaticus, lib. ii. Ovidium in Ibide citat, non in Ibin.

1. Lustris.] Lustrum dixerunt Latini spatium quinque annorum. Serv. in Æneid. lib. i. vs. 283: "Lustrum dictum, quod post quinquennium unaquæque civitas lustrabatur. Unde Romæ ambilustrum, quod non licebat, nisi ambos censores, post quin

5

quennium lustrare civitatem." Quamvis Varro a luendo, id est, solvendo lustrum ducit, quod quinto quoque anno vectigalia, et ultro tributa per censores persolvebantur. DoмMIT.

2. Carmen inerme, etc.] Hic mores suos, candoremque, et ingenium minime maledicum indicat Naso. Z. 4. Litera sanguinolenta.] Carmen maledicum.

6. Arte sua.] Eadem alibi ac frequens querela est poetæ : ut Trist. lib. ii. vers. 2: "Ingenio perii qui miser ipse meo." Et Pont. II. Eleg. vii. v. 47: "Artibus ingenuis quæsita est gloria multis: Infelix perii dotibus ipse meis."

7. Unus.] Ibis: vel quem deinceps Ibidis nomine notabo.

8. Titulum.] De quo III. de Ponto, Eleg. iv. vs. 13.

10

Quisquis is est, nam nomen adhuc utcunque tacebo,
Cogit inadsuetas sumere tela manus.
Ille relegatum gelidos Aquilonis ad ortus

Non sinit exsilio delituisse suo;

15

Vulneraque immitis requiem quærentia vexat,
Jactat et in toto nomina nostra foro;
Perpetuoque mihi sociatam fœdere lecti
Non patitur miseri funera flere viri:
Quumque ego quassa meæ complectar membra
Naufragii tabulas pugnat habere mei; [carinæ,
Et qui debuerat subitas exstinguere flammas,
Is prædam medio raptor ab igne tulit.
Nititur ut profugæ desint alimenta senectæ ;
Heu! quanto nostris dignior ipse malis!

9. Nomen adhuc utcunque tacebo.] Neminem interpretum observasse video, cur Ovidius Ibidis nomen subticuerit. An, ne carminibus Ovidianis Ibis inclaresceret; in quam sententiam eundem, ni fallor, adloquitur, lib. IV. ex Ponto, El. iv. vs. 1 sq. Vix tamen est, ut hæc fuerit mens poetæ, quoniam, postremo disticho hujus libelli, verum Ibidis nomen pollicetur. An Naso reverentia legis duodecim Tabularum sibi temperavit, qua nimirum famosos libellos projicere capitale fuit. Ejus meminit Tullius, lib. iv. Tusculan. in hunc modum : Quanquam id quidem etiam duodecim Tabulæ declarant, condi jam tum solitum carmen, quod ne liceret fieri ad alterius injuriam, lege sanxerunt."

[ocr errors]

10. Tela.] Imprecationes.-Inadsuetas manus. Quia neminem præter Ibidem carmine offendit.

15. Sociatam, etc.] Uxorem dicit, quam ad extremum usque diem adprobavit.

16. Non patitur miseri funera flere

20

viri.] Argute Politiani liber et unus Vatican. vivi viri: exsules civiliter mortui. Seneca relegatus in Epigrammate ad Corsicam: " Parce relegatis, hoc est, jam parce sepultis. Vivorum cineri sit tua terra levis ;" Rutilius, Itinerario de amico vitæ monasticæ addicto: "Perditus hic vivo funere civis erat." Exsul ubi nusquam domi est, sine sepulcro est mortuus, apud P. Syrum. Seneca Thebaid. "funus extendis meum, Longasque vivi ducis exsequias patris." H. Funera. Vivi viri calamitatem, et me vivum ac exsulem perinde ac mortuum funere prosequi.

19. Subitas exstinguere flammas.] Mihi opitulari, sicut solent incendiis homines extinguendo ignem auxilium præstare. Z.

21. Alimenta.] Alimenta exponit Glossarium vetus θρεπτήρια καὶ τροpain, hoc est, præmia educationis, sive quod parentibus nutricationis causa a filiis rependitur. Legimus liberos parentibus ætate confectis alimenta, sive SpεTTηpia suppeditare le

« ZurückWeiter »