Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

105

Cantharus, ingratus succo: tum concolor illi
Orphas, cæruleaque rubens Erythinus in unda :
Insignis Sargusque notis, insignis et alis:
Et super aurata Sparulus cervice refulgens;
Et rutilus Pagur, et fulvi Synodontes, et ex se
Concipiens Channe, gemino fraudata parente.
Tum viridis squamis, parvo Saxatilis ore,
Et rarus Faber, et pictæ Mormyres, et auri

piano circa petras degunt. Apud
Plin. circa finem lib. xxxii. perperam
legitur, Bobgyros. MSS. Cercyroesque :
Plinius; Cercyron in scopulis viven-

tem.

Ita dudum ego, et pridem Ges. nerus. Vulgo Bopgyron: monstrose. Forte: Savum Cercyrum; quia ferox hic dicitur a Nostro. VLIT.-Cantharus. De hoc pisce Ælianus, lib. i. cap. 27.

103. Tum concolor illi Orphas.] Plinius ex Ovidio nominat Orphum rubentem, Rhacinumque pullum, perperam, ut apparet; nisi coracinum legas pullum; et forte carmen unum hic desit. Scio quidem etiam Orphum rubere. Græcis Ορφὺς, vel Ορφὼς Attice. GESN.

104. Erythinus.] Plinius, lib. ix. cap. 16 et 52. et alibi. Pelagius est Aristoteli: Oppiano vero litoralis: in mari tantum reperitur.

105. Insignis Sargus.] Festus: Sargus piscis genus, qui in Ægyptio, mari fere nascitur. Lucil.: "Quem præclarus Elops, quem Ægypto Sargu' movebit." De Sargo Plinius quinque in locis, et Ælianus libro i. cap. 24; litoralis, marinus; Auratis, et Sparis fere similis, latior, rotundior tamen est: bis parit, Vere, et Autumno plures habet uxores, et pro iis certamen init: caprarum est amantissimus. Mulli lutarii reliquias sequitur. VLIT.

106. Sparulus.] Sparus Auratæ simillimus est, adeo ut etiam piscatori

110

bus frequenter imponat. Verum rotundiore, minore, et magis compresso est corpore. GISCAF.-Et rutilus Pagur. Pager vel Pagrus, Græcis, pay poc, quod voracissimus sit; ab Erythino diversus est, ut notat Rondeletius distinguitur magnitudine corporis, et latitudine, et rostri figura. Fallitur Jovius, qui Pagrum eum esse existimat, qui vulgo Romanis Fravolino, et Gallis Narbonensibus Fragellus vocatur, quum iis potius Erythinus sit. CIOF.

107. Et fulvi Synodontes.] Evvóδους, συνάγοις, χάραξ, et Latinis Dentix, eumdem piscem significant; nomen enim ab extantibus, et prominentitibus dentibus impositum est. Romanis Dentale. Giscaf. De eodem Ælianus, libro i. cap. 49. CIOF.

108. Et ex se Concipiens Channe gemino fraudata parente.] Idem tradit Plinius, lib. ix. cap. 16. et lib. 32. cap. ult. IDEM.

110. Et rarus Faber.] Faber is est, qui χαλκεὺς Græcis, vel τεύς. Plinio Faber dicitur: Romanis pesce S. Pietro: Gallis Dorce. Captus grunnit suum more: Romæ in foro piscario frequens est. C.-Et picta Mormyres. Mormures gaza dicuntur: Græcis μόμυροι, vel μόρμυλοι. Quod etiam nomen hodie Romani imitari videntur, a quibus Mormilli vocantur. Lyncis pullis in lateribus parallelis insignis est, unde ab Ovidio pictæ dicuntur. Giscaf. CIOF.

Chrysophrys imitata decus: tum corporis Umbræ Liventis, rapidique Lupi, Percæque, Tragique. Quin laude insignis caudæ Melanurus, et ardens Auratis Muræna notis, Merulæque virentes, Immitisque suæ Conger per vulnera gentis; 115 Et capitis duro nociturus Scorpios ictu,

Ac numquam æstivo conspectus sidere Glaucus.

Lito

111. Chrysophorus.] Aureique coloris Chryson: apud Plinium non recte pro, Crysophryn. GESN. Aurata, Latine: Orata, Italice. ralis, marinus, et in marinis stagnis capitur; æstate mediis fervoribus, diebus circiter sexaginta, ut Glaucus, et Asellus, latet; hieme etiam laborat; solum carne vescitur; timidissimus est. CIOF.--Umbra. Umbram alii sexatilem faciunt, et alios quoque ex his, quos Ovidius hic pelagios facit, ut Merulam, Scorpium: litorales vero Melanurum et Mormylum. Lupos circa ostia fluminum, etc. GESN. -Eriaiva, Græce, quod suo natatu oculos effugiens piscis umbra potius, quam verus piscis intuentibus appareat. Ausonius: Effugiens oculos celeri levis Umbra natatu. Marinus piscis est, loca saxosa, et herbis virentia incolens; carnivorus est, et solivagus. Crof.

"

112. Percaque.] Plinius, libro ix. cap. 16. et Ausonius in Mosella, ubi ita scribit v. 115: Nec te delicias mensarum, Perca, silebo Amnigenos inter pisces dignande marinis."Pergit cum Nostro Plinius: Præterea parvum Teragum, et placentem cauda Labrum. In his ego invicem Gesnerum prævertam. Ille ex Plinio superiore versu legebat: Tum viridis Teragus parvo saxatilis ore. Ego contra monstra illa non hinc modo, sed et ex Plinio exstirpanda censeo, quem ita emendo: Præterea Percam, Tragum, et placentem cauda MelaVOL. V.

nurum; quibus vestigiatim Nostrum expressit. Qui vero parvum Tragum potuit dicere, quem ne fando quidem cognoverat, ut ipse fatetur, quumque nihil tale quid hic de magnitudine ejus traditum invenisset? VLIT.-Tragique. Oppiano Mænæ et Tragi in cœno maris degunt. GESN.

113. Laude insignis caudæ Melanurus.] Aliter videtur tradere Ælianus, libro i. cap. 43. CIOF.

114. Merulaque virentes.] Idem eodem lib. cap. xix. ejus mentio est apud Plinium.-MSS. Munera notis merelateque. VLit.

[ocr errors]

115. Conger.] Congri, (inquit Gesnerus ad hunc locum,) se invicem maxime vorant, auctore Aristotele." Si id verum est, leg. Immitisque suæ c. p. v. genti. Sed quum id apud neminem, nec quidem in Aristotelis lib. inveniam, præplacet mihi lectio, quam Pithoeus edidit ex MSS. cancer; præsertim quum Scorpius sequatur. Reliqua tamen in mendo cubant. Forte sua per vulnera chela. Vel, si de Congro loquitur: sui per vulnera dentis. VLIT.

116. Et capitis duro nociturus Scorpius ictu.] Ciacconus legit, Et captus duro, etc. probabilis admodum conjectura utpote quæ eædem pæne litteræ sunt, et sensus talis requiritur ; Scorpii autem non semel mentio est apud Ælianum, et apud Plinium, lib. ix. cap. 51.

117. Estivo sidere.] Exorto Cane, id est, quo usque in cœlo Canis con

3 N

At contra herbosa pisces laxantur arena,
Ut Scarus, epastas solus qui ruminat escas;
Fecundumque genus Mænæ, Lamyrosque, Sma-
risque,

120

Atque immunda Chromis, merito vilissima Salpa:
Atque avium dulces nidos imitata sub undis;
Et Squalus, et tenui suffusus sanguine Mullus:
Fulgentes Soleæ candore, et concolor illis

Passer, et Adriaco mirandus litore Rhombus: 125
Tunc Epodes lati, tum molles tergore Ranæ.

spicitur.-De Glauco Elianus cap. 17. libro i; sed ne verbum quidem de hoc, quod hic Ovidius.

119. Ut Scurus, epastas solus qui ruminat escas.] Idem auctor libro ii. cap. 54. ubi, quod poeta noster hic adfirmat, se ab aliis accepisse testatur: idem fere Plin. ix. c. 15. et alibi.

120. Smarisque.] De hoc pisce Plin. libro xxxii. cap. ult. Smyrusque, alii legebant. Meryxque alius. HEINS.

121. Salpa.] Záλη, Græce: Salpa, Italice. Marinus piscis est, et in marinis lacubus vivit, et herbosa arena laxatur autumno tantum parit, sicut et Sargus; clarissime audit; erro non est, stercore, et alga vescitur. CIOF.

122. Atque avium dulces, etc.] Sola Phucis est, quæ in aquis nidificat. Arist. lib. viii. fine: Mový de Dukic τῶν θαλαττίων ἰχθύων στιβάδας ποιEirai, etc. Quæ ita vertit Plinius, lib. ix. c. 26: Eadem piscium sola nidificat ex alga, atque in nido parit. Lego itaque hoc loco: Atque avium Phycis nidos imitata.-Ingeniosissime Vlitius, qui videtur felix tam hoc, quam aliis hujus poematis locis egregie a se illustratis: sub nomine dulcis latet nomen piscis. HEINS.-Harduinus ad Plin. lib. ix. cap. 26. legit

etiam: Atque Avium Phycis nidos imitata sub undas. Perinde quasi Vlitii notas numquam inspexisset; sed sie solet.

123. Et Squalus, etc.] Ita Gesnerus et recentiores. Edd. Ald. et Pith. et Squalus tenui. Nam prima potius producenda est, sive ex répaλog contrahitur, quod Gesnero visum; sive, ut verisimilius, a squaleo. MSS. Et squa et tenui. Hic itaque malim : Et squatus et tenui. Et squalum supra ad vs. 118. relegare: Squali, Scombrique, Bovesque. Squatus autem idem, qui squatina, ut ostendit Gesn. VLIT. -Mullus. Græce, roiyλa: Italice, Triglia. Pelagius est Galeno: Aristoteli vero, litoralis: Oppiano autem saxatilis dicitur: parit ter in anno: Dianæ sacrificabatur. Oceanus Septemtrionalis, et Occidentalis hunc non gignit. Carne, alga, concha, et cœno vescitur. Leporem marinum insequitur homini nocuus, et eo vescitur. CIOF.

124. Solea.] Hujus item piscis creberrima apud Plinium mentio. CIOF.

125. Passer.] In coeno degit. Oppian.-Rhombus. Juven. Sat. iv. 39: "Incidit Adriaci spatium admirabile Rhombi."

126. Tunc Epodes lati.] Sic etiam Plinius nominat ex Ovidio. Ex aliis

[blocks in formation]

Lubricus et spina nocuus non Gobius ulla,
Et nigrum niveo portans in corpore virus
Lolligo, durique Sues, sinuosaque Caris:
Et tam deformi non dignus nomine Asellus :
Tuque peregrinis, Acipenser, nobilis undis.

(quod sciam) nemo hoc nomen posuit. Lopide vulgo dicuntur pisces quidam plani et lati. G.-MSS. Lepores læti. Plin. excerpsit, Epodes lati generis. VLIT.-Rana. Ranas marinas de piscium genere intelligo. G.

"

127. Pascunt.] Ald. extremi pas. MSS. et Pith. extremi pareuc. Ego reliqua ex Oppiani Hal. I. initio ita supplevi : Extremi pascunt, propter confinia ripa, Aut fixæ scopulis hærent, Pernæque Sudesque." Pernaque Sudesque ex Plinio, qui hinc citaverat, in locum hunc postliminio restitui. VLIT.

128. Gobius.] Gobii vel Cobii in petris et arenis degunt Æliano. Lubricus Gobi epitheton dixerim : quamquam Olisthos, id est lubricus sui generis, piscis est Oppiano prope ostia fluviorum. GESN.

130. Lolligo.] Pelagia est Lolligo magna. GFSN. Plinius multis in locis: Ælianus, in libri ix. capite 52. Ex mollium genere, sicut Polypus, et Sæpia proprium habet, inter mollia ut volet, et volitans Conchæ adhærens, et ita affixus, aut arena sese suburrans, tempestatis signum est: vivendi spatium tam Sæpiæ, quam Lolligini breve est. Namque paucis excerptis, bimatum non complent : numquam illi deest copia atramenti ; suis promuscidibus pisces venatur. CIOF.-Durique Sues. Dirique passim citat Gesnerus. VLIT.-Sinuosaque Cess. Præclare, ut omnia, hoc vulnus sanavit Pantagathus; legit enim, Cestra. Est autem Cestra, piscis, quæ in capite habet duos aculeos,

130

quibus Thynnum vel maxime infestat, ac persequitur. Aldus Aldi N. reponebat, Thessa; quo de pisce Plinius, lib. xxxii. cap. 11. CIOF. Caris, libri scripti, et Pithoeus.

132. Tuque peregrinis, Acipenser, nobilis undis] De Acipensere Plinius, lib. ix. cap. xvii. et alibi. Italice, Storione, Gallice, Esturgeon. Sensit mecum clarissimus Muretus: et alii viri eruditissimi, inter quos Rondeletius, cap. ult. lib. xiv. id litteris consignarunt. At aliter Giscaferius, qui hæc notat in hac secunda editione. De Acipensere, inquit, varia est inter scriptores sententia, quisnam sit, et quo apud nos vocetur nomine. Jovius eumdem esse vult cum Ellope; le Lézard; idque probare contendit nonnullis argumentis. Rondeletius diversos esse inter se existimat; Ellopenque squamosi, Acipenserem mustellini generis; eumque esse, qui apud nos Sturio vocatur: quod quidem non paucis rationibus et auctorum testimoniis confirmat. Paulus tamen Jovius Silurum Sturionem esse nostrum arbitratur. In hac tam anci

piti pugna perdifficile est nosse in utram magis partem inclinet victoria. Hoc tamen animadvertendum existimo, mirum videri Acipenserem ab Ovidio peregrinum vocari, si noster Sturio sit, quum non procul a mœnibus Urbis in Tiberi, vere et æstate Sturiones laudatissimi frequenter capiantur. Hoc autem argumento facile credi posse alium esse Acipenserem, qui e remotis maribus Romam vehi solitus esset. CIOF.

ARGUMENTUM NUCIS.

EX ANTHOLOG. GRÆCA. I. c. 20. EPIGR. I. BRUNCK. ANAL. I. P. 173.

Εἰνοδίην καρύην με παρερχομένοις ἐφύτευσαν
Παισὶ, λιθοβλήτου παίγνιον εὐστοχίης
Πάντας δ ̓ ἀκρέμονάς τε καὶ εὐθαλέας ὀροδάμνους
Κέκλασμαι, πυκιναῖς χερμάσι βαλλομένη.
Δένδρεσιν εὐκάρποις οὐδὲν πλέον· ἡ γὰρ ἔγωγε
Δυσδαίμων ἐπ' ἐμὴν ὕβριν ἐκαρποφόρουν.

Quod Epigramma, sive Platoni, sive Antipatro Sidonio tribueris (nam inter utrumque disceptatur,) nullus tamen negaveris quin hinc effluxerit Elegiæ subsequentis argumentum, quod juvenili more, et primo luxuriantis ingenii impetu amplificatum, in carmen excrevit non fere minus quam ducentos versus complectens. Græcum sic vertit Alciat. in Emblem. :

Ludibrium pueris lapides jacientibus, hoc me

In trivio posuit rustica cura Nucem :
Quæ laceris ramis, perstrictoque ardua libro,
Certatim fundis per latus omne petor.
Quid sterili posset contingere turpius ? eheu !
Infelix fructus in mea damna fero!

« ZurückWeiter »