Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

P. OVIDII NASONIS

HALIEUTICON *.

FRAGMENTUM.

ACCEPIT mundus legem: dedit arma per omnes, Admonuitque sui; vitulus sic namque minatur,

Utrum terrestria aquaticis animalibus, an terrestribus aquatica præstent industria, quærit et examinat Plutarchus, in libello, cujus ipsa quæstio titulus; et adductis utrinque, quibus suam quisque opinionem tueatur, exemplis, dubia prorsus res ab arbitro relinquitur. Id genus argumentum Noster sibi videtur proposuisse, quantum licet conjicere, e collectis adeo misere discerpti poetæ membris.— Vid. Aristot. Hist. Animal. ibique Jul. Cæs. Scal. Gratii Cyneget. Oppian. Halieut. et Cyneget. ed. Schneid. Argentorati, 1776. Plin. Hist. Nat. ix. et xxxii. Quæ mira referunt veteres de quorumdam Piscium industria, magna ex parte infirmavit credula minus, sed diligentior recentiorum exploratio.

Hujus tam fæde ac misere corrupti et mutilati operis, bis mentio est apud Plin. Sem. xxxii. c. 2, his verbis: "Mihi videntur mira, quæ Ovidius prodidit piscium ingenia, in eo volumine, quod Halieuticon inscribitur." Secundo, eodem Libr. cap. ult. ubi sic: "His adjiciemus apud Ovidium posita nomina, quæ apud neminem alium reperiuntur; sed fortassis in Ponto nascuntur," etc. Illustravit hoc poema Scholiis suis Conradus Gesnerus in libellis tribus novis

de Piscibus et aquatilibus, Tiguri, in-8°. quem librum ipse vocat Progymnasmata in historiam aquaticum, quam postea majori mole edidit. Deinde Janus Vlitius, in Venatione Novantiqua recensuit; quorum virorum Scholia nostris adjunximus. Primum vero fuisse Paulum Manutium, Aldi fil. qui in lucem edidit, Gesnerus in Præfatione docet; attulisse vero Actium Syncerum Sannazarium ex Galliis manu scriptum. HEINS. et BURM.

1. Accepit mundus legem, etc.] Swartius, libro i. Analect. cap. 5. legit, regem: inepte, licet approbatorem reppererit magistrum suum Barthium, xliv. Advers. ii. Lex est constans ille et perpetuus naturæ ordo, quem omnia creata sequi debent: quæ jura, fædera mundi, passim a poetis dicuntur.--Dedit arma per omnes. Certe corruptus locus; an enim mundus dedit arma? et quibus? forte illa, accepit mundus legem, cum præcedentibus, quæ periere, includenda parenthesi; et natura, de qua antea agebat, intelligenda est, quæ dedit arma animalibus omnibus. arma vero intelligit illa animalium membra, quibus se defendunt. Vid. lepidissim. Anacreontis Odarium, ii: Φύσις κερᾶτα ταύροις. κ. τ. λ. BURM 2. Minatur.] Ald. ex MSS. San

Per

5

Qui nondum gerit in tenera jam cornua fronte:
Sic damæ fugiunt, pugnant virtute leones,
Et morsu canis, et caudæ sic scorpios ictu;
Concussisque levis pennis sic evolat ales.
Omnibus ignotæ mortis timor, omnibus hostem,
Præsidiumque datum sentire, et noscere teli
Vimque modumque sui: sic et Scarus arte sub undis
Incidit, adsumptamque dolo tandem pavet escam.
Non audet radiis obnixa occurrere fronte;
Aversus crebro vinem sed verbere caudæ
Laxans subsequitur, tutumque evadit in æquor.
Quin etiam si forte aliquis, dum pone nataret,
Mitis luctantem Scarus hunc in vimine vidit, 15

11

...

nazarii: minaci. Forte: " Vitulus sic namque minaci, Quæ nondum gerit, intentat jam cornua fronte."

6. Concussisque.] Concursisque levis pennis MSS. VLITIUS. Pinnis ed. Gesneri et Pithæi.

9. Sic et Scarus, MSS. sic Escarus ; et sic itidem vers. 38. Isidorus quoque Escarum pro Scaro posuit lib. xii. c. 6. et ab esca dictum finxit. Gesnerus oxapov aliud aquatile animal, a Scaro longe diversum constituit. Nam et him oκápoc Græcis est. Nobis, Le Scare.

10. Incidit.] Ita Gesn. ut supplementum juvaret MSS. et Ald. decidit, quod meo insititio versui quadraret. Ante hunc versum legebatur sin: cetera hiatu unius versus relicto; quod ex diversa lectione rov decidit natum puto; cui aliquis superscripserit In: hoc est, vel, Incidit. Incidere escam, ut Incidere terras. Met. vii. 524. HEINS. Swartius legebat: "Decipit, absumptamque dolo jam depavet escam." Assumptaque. Forte, assutamque dolo escam.

12. Aversus crebro veniens sub.] Plinius, lib. xxxii. c. 2. "Mihi videntur mira, quæ Ovidius prodidit, piscium ingenia, in eo volumine, quod Halieuticon inscribitur: Scarum inclusum nassis non fronte erumpere, nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudæ ictibus crebris laxare fores, atque ita retrorsum erumpere quem luctatum ejus si forte alius Scarus extrinsecus videat, apprehensa mordicus cauda, adjuvare nixus erumpentis."-Oppian. Halieutic. iv. 44 sqq.

14. Quin etiam si forte aliquis dampus nataret.] Dum pone nataret, Pantagath. et Gesn. restituerunt ex vet. lect. quæ est in Al. damptus nataret. Pith. dampro nat. ex MSS. qui ita: dam pronatareto: f. dum pronatat extra. Aliquis dam pronata retro Thuan. Ambrosian. dam pro nata rete. Scribe, si forte alius, dum prænatat, arto. arto sc. vimine, quod sequitur; prænatat, pro præternatat; nisi malis, prope, dum natat: posset et dum pone nataret, cum Pantagatho et Gesnero legi. HEINS.

Aversam caudam morsu tenet; atque ita . .
Uber servato, quem texit, in . . . resultet.

20

Sepia tarda fuga, tenui quum forte sub unda Deprensa est, jam jamque manus timet illa rapaces, Inficiens æquor nigrum vomit ore cruorem; Avertitque vias, oculos frustrata sequentes. Clausus rete Lupus, quamvis immanis et acer, Dimotis cauda submissus sidit arenis.

...

16. Atque ita, etc.] Sic locum hunc vere inextricabilem restituendum censebat Gesnerus : .... Atque trahendo Captivum texto socium de carcere solvit." Heinsius vero : 66 Atque ita tandem Victor servato, quem texit, cive resultat." Quam ego correctionem Gesnerianæ eo libentius prætulerim, quod servet ingeniosius quæ fractæ lectionis fragmina supersunt.

18. Sepia tarda fuga.] Vide et Ælianum, i. cap. 35. H. A.

19. Jam jamque manus timet illa rapaces, etc.] Verbum illa bis in hoc disticho positum otiosum plane est: lego igitur cum Ach. Statio: "... Vomit ore cruorem." CIOF. MSS. vomit illace, quod alteri conjecturæ meæ adstipulatur: nigram vomit ilicet iram, vel undam. VLIT.

21. Avertitque vices.] Et pericula effugit. Virg. lib. ii. Æn. 431: "Iliaci cineres, et flamma extrema meorum, Testor in occasu vestro, nec tela, nec ullas Vitavisse vices Danaum," etc. Observavit Statius hoc verbum vices, nullum hic locum habere, et cum Ciaccono, et Mureto sentio. CIOF. Plin. ix. 29, de Sepiis: Ubi sensere se apprehendi, effuso atramento, quod pro sanguine his est, infuscata aqua absconduntur. Et ad verbum Oppianus, libro iii. v. 162: kai ἡμάλδυνε κέλευθα, obscuratque vias. VLIT. Vias scripti: opinor, avertitque fugar, vel avertitque minus. H. Ita via et vices confuse, lib. xv. Metam.

238; et apud Val. Flac. i. 283. et alibi. BURM.

22. Clausus rete Lupus.] Græcis, Xáßpa; Italis, spigola.

23. Dimotis cauda; submissus sedet armis in austri.] Lego, Latitat submissus arenis. Post hunc versum inseruerim alium: "At piscis captus, qui Grajo est nomine Cestreus." Nam hoc de Cestreo (id est Mugili, quem forte eumdem esse ignoravit Ovidius, quum inferius iterum de Mugilis astutia scribat; aut hoc nihil prohibet: nam et de Murænæ astutia denuo scribit) ostendit Oppianus, lib. iii. de Piscibus: ubi et alia quædam similiter, ut hoc in loco Ovidius, describit. Lupum Plinius ex Ovidio scribit reti circumdatum, arenas arare cauda, atque ita conditum transire rete. GESN. -Dimotis cauda submissus cedet arenis in austri. Pantagathus legebat: Sidit arenis. Sed inter hunc, et sequentem versum aliquot carmina deesse suspicabatur. CIOF. Sidit arenis. Ita ego: Pith. sidet arenis. MSS. ridet arenis. Gesner. latitat submissus arenis: pro eo, quod est in A. sedet armis in austri. Quorum ultima proximo vers. sunt, quæ sequuntur: in auras. Ita MSS. et Pith. Quibus ego præfixi: Atque ubi jam transire plagas persentit, in auras, etc. Præeunte Plinio: "Lupum reti circumdatum arenas arare cauda, atque ita condi, dum transeat rete." Isidorus: "Denique rete circumdatus fertur arenas

in auras

Emicat, atque dolos saltu deludit inultus.
Et Muræna ferox, teretis sibi conscia tergi,
Ad laxata magis conversa foramina retis,
Tandem per multos evadit lubrica flexus,
Exemploque nocet, cunctis intervenit una.

25

30

At contra scopulis crinali corpore segnis Polypus hæret, et hac eludit retia fraude, Et sub lege loci sumit mutatque colorem ; Semper ei similis, quem contigit: atque ubi prædam Pendentem setis avidus rapit, hic quoque fallit

arare, atque ita conditus transire rete." Inepte. Non conditus plagas transit lupus, sed conditum lupum plagæ. Hoc voluit Plinius. VLIT. Thuan. et Ambr. ridet arenis in auras. Lege, sidit arenis: in auras sequentis versus duæ ultimæ sunt voces. Met. lib. i. 307. ex antiquis libris: "Quæsitisque diu terris ubi sidere detur." Quum sistere illic legeretur in vulgatis; possit et scribi, se dat arenis. H.

25. Dolos saltu deludit inultus.] Lege, inultos. Met. iv. 426: "Nil poterit Juno nisi inultos flere dolores." Ubi multos scripti plerique perperam : sic et apud Apulei. i. Met. scribendum opinor, quæ quum subinde inultis nosceretur non a multis nosceretur.Deludit. Diludit ed. Gesn. Bers. Vlitii.

26. Et Muræna.] Hunc locum adumbravit Plinius, lib. xxxii. c. 2. ubi ita est: "Murænam maculas appetere ipsas, consciam teretis ac lubrici tergi, tum multiplici flexu laxare, donec evadat." CIOF.

27. Conversa foramina.] Connerat forma MSS. Idem.

29. Exemploque nocet, etc.] Sic et scripti. Castigandum omnino: "Exemploque nocens cunctis iter invenit una." Apposite Philas, de Muræna : Η μὲν γὰρ ἐνθενδ ̓ εὐθὺς ἀπὸ μετρίου VOL. V.

πόρου, Διεξέδυ σώζουσα καὶ τὰς συννόμους. Η.

30. At contra scopulis crinali corpore segnis Polypus hæret, etc.] Idem tradit Ælianus, lib. vii. c. 11; et Plin. lib. ix. cap. 29; lib. xxxii. cap. 11.

31. Hac. MSS. hæc. Plinius de hac fraude nihil, nisi quod eam respexisse videri possit, lib. ix. cap. 29. de Polypis: "Cetero per brachia veluti acetabulis dispersis astu quodam adhærescunt, tenentque supini, ut avelli non queant." Si bene ita conjicio. Vulgo haustu quodam. De quo nihil Aristoteles, lib. iv. cap. 1. unde illa desumpsit Plinius.

32. Sub lege loci.] Plinius ibidem : colorem mutat ad similitudinem loci. Loci. Ovidiana locutio iii. Am.: "Hæc ex lege loci commoda circus habet." H.-Mutatque. Mittitque, Ambros.

33. Atque ubi prædam Pendentem retis avidus, etc.] Pantagathus legendum putavit, setis, non retis: vere. Equinis enim, ut nunc quoque fit, setis albis ad suspendendos hamos captandis piscibus usos priscos, docet Plutarchus in libello De industria animalium; ejusque rei rationem adfert Oppianus, libro iii. C.

34. Fallit. MSS. stillit: et supra 3 M

Elato calamo, quum demum emersus in auras 35 Brachia dissolvit, populatumque exspuit hamum.

At Mugil cauda pendentem everberat escam, Excussamque legit. Lupus acri concitus ira, Discursu fertur vario, fluctusque ferentes Prosequitur, quassatque caput, dum vulnere sævus Laxato cadat hamus, et ora patentia linquat. 41 Nec proprias vires nescit Muræna nocendi; Auxilioque sui, morsu nec cominus acri

Deficit, aut animos ponit captiva minaces.
Anthias his, tergo quæ concutit, utitur armis, 45

in fine proximi versus post pradam
adjicitur, prædaret, quod huc refero,
ut restituam
Elato calamo.

morsu;

huic quoque adhæret Huic sc. prædæ : Tò adhæret absorptum erat in prædæret, atque ita factum, præda, ret. Conjecturæ meæ adstipulatur, Plin. 1. xxxii. c. 2: "6 Polypum hamos appetere, brachiisque complecti, non nec prius dimittere, quam escam circumroserit; aut arundine levatum extra aquam." Sed postrema non satis congruunt. Noster enim, etiam elato calumo, adhærere prædæ suæ polypum dicit, donec hamum jam populatum exspuat.

35. Quum demum.] Tum demum. Ambros.

37. Et Mugil.] "Scit et Mugil esse in hamo escam, insidiasque non ignorat: aviditas tamen tanta est, ut cauda verberando excutiat cibos." Plin. xxxii. c. 2. Ita hæc plusquam Tapappálε, qui reliqua vixdum epitomaverat. VLIT. De Mugili Plinius, eodem lib. cap. 9. sec. 23. et alibi. C. At editiones multæ. Mugilis, Heins. malebat.

38. Lupus acri concitus ira.] "Minus in providendo Lupus solertiæ habet, sed magnum robur in pœnitendo : nam ut hæsit in hamo, tumultuoso dis

cursu laxat vulnera, donec excidant insidiæ." Plin. ib. c. 2.

39. Discursu. MSS. Discussus id est, discussu. IDEM.

42. Murena.] "Muræna etiam non ignorat vires proprias tum nocendi aliis, tum ad auxiliandum sibi in morsu esse sitas. Præmordet enim lineam: neque mordendi vim remittit, donec omnino debilitata se captam et victam fateatur. Murænæ amplius devorant quam hamum, admoventque dentibus lineas, atque ita erodunt." Plinius, loco cit. G.

43. Auxilioque sibi.] Lege, sui ex Thuan. et deinde, cominus pro eo minus, ex utroque scripto; forte: "Auxiliumque sui morsu nec comminus acri Deficit." Sic illa tempestate loquebantur; et rò deficere cum quarto casu conjungebant, ut alibi pluribus est demonstratum. Sequenti versu hamos ponat captura minaces. Thuan. H.

45. Anthias his.] De hoc pisce Plinius lib. ix. cap. 59. Est autem a Græcis vocatus ἱερὸς ἰχθὺς, ut ait Aristoteles lib. ix. de hist. anim. cap. 37; quod in eo loco sit, ubi nulla reperiatur bellua. De eodem etiam Ælianus lib. i. cap. 3. et lib. viii. cap. 27. Plutarchus, in jam citato libello. --Tergo qua non videt. Vidit Thuan.

« ZurückWeiter »