Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

reum Albinovanæ, quæ Amsteladami prodiit, Forma quam dicunt Octava, 1702. et iterum 1718. sub Theodori Goralli nomine, cum Scaligeri et Heinsii notis, quibus et suas adjecerat. Nec cuncta certe probanda in hac editione, quæ præproperum in edendis operibus editorem arguit; neque laus ingens Burmanno frequentes in interprete errores, aut memoriæ lapsus deprehendisse; cui enim interpretum tale nihil aliquando effluxit, quum nec Scaliger quidem, nec Heinsius ipse, omnino se Burmannianæ ferulæ subduxerint? Sed gravius in virum, qui magistrum se in Arte Critica profitebatur, peccaverat scriptor, qui, dum Artis hujus fundamenta, regulas et fines describeret, certis aliquot signis homines vere eruditos ab illis discreverat, qui vana tantum verborum ostentatione, vel locorum apparatu hinc et illinc, prout sese offerunt, coactorum; vel emendationum licentia, fucum ignaris faciunt, mentitam inde famam doctrinæ consequuti. Quorum hic causam, veluti propriam, quare amplexus fuerit Burmannus non video, nisi lacessitus prior ab ipso Clerico, impositam sibi respondendi necessitatem censuerit.

Inde sequitur, ut nihil omnino interpretem novum vetus hic commentator juverit; et tota fere illustrandi operis moles in unum me recubuerit. Quod quidem qui scriptoris et scripti commodo, viderit æquus Lector ac benevolus.

primas partes in arte critica potuisset obtinere. Obiit Amstelædami, ▲. м. DCCXXXVI. Operum illius Catalogus, opus ipse, quod bibliographis relinquendum judico.

e Theodori Goralli. Quæ voces sunt nominis ejus et prænominis interpretationes; ita ut prænomen quidem Hebraicum sit græce versum; nomen vero Græcum, Hebraica voce expressum.

f Vid. vitam Clerici, ab ipso conscriptam, p. 117; et cl. viri Spanheim. Epistol. ad calcem ejusdem libri. Amstelæd. 1711.

AD LIVIAM AUGUSTAM,

DE

MORTE DRUSI NERONIS,

FILII EJUS,

CONSOLATIO*.

VISA diu felix, mater modo dicta Neronum,
Jam tibi dimidium nominis hujus abest:
Jam legis in Drusum miserabile, Livia, carmen:
Unum, qui dicat jam tibi, mater, habes.
Nec tua te pietas distendit amore duorum :
Nec posito fili nomine, dicis ; Uter?

• "Livia amiserat filium Drusum, magnum futurum príncipem, jam magnum ducem..... Accedebat ad hanc mortem, quam ille pro republica obierat, ingens civium, provinciarumque, et totius Italiæ desiderium; per quam effusis in officium lugubre municipiis coloniisque, usque in urbem ductum erat funus, triumpho simillimum. Non licuerat matri, ultima filii oscula, gratumque extremi sermonem oris haurire. Longo itinere reliquias Drusi sui prosequuta, tot per omnem Italiam ardentibus rogis, quasi toties illum amitteret, irritata, ut primum tamen intulit tumulo, simul et illum, et dolorem suum posuit; nec plus doluit, quam aut honestum erat Cæsari, aut æquum matri. Non desiit itaque Drusi sui celebrare nomen, VOL. V.

5

ubique illum sibi privatim publiceque repræsentare, et libentissime de illo loqui, de illo audire." Senec. Consolat. ad Marciam, Cremutii Cordi filiam; iii.

1. Mater modo dicta Neronum.] Tiberii scil. et Drusi, quos ex priori conjuge Tiberio Nerone Livia susceperat.

3, 4. Miserabile carmen.] Ad mi. sericordiam commovendam compositum. Sic apud Virgil. Philomela miserabile carmen integrat.-Unum qui dicat, etc. E duobus filiis unus tantum superest, qui dulci te matris nomine compellet! Idem quod supra: Jam tibi dimidium nominis hujus (matris) abest; et ad Ovidianos modos et quasi nutus aptissimus sane, qui hæc, si non Ovidius ipse, scripsit.

3 H

Et quisquam leges audet tibi dicere flendi?

Et quisquam lacrimas temperat ore tuas?

Hei mihi! quam facile est, quamvis hic contigit

omnes,

Alterius luctu fortia verba loqui!

Scilicet exiguo percussa es fulminis ictu ;
Fortior ut possis cladibus esse tuis.
Occidit exemplum juvenis venerabile morum,
Maximus ille armis, maximus ille toga.
Ille modo eripuit latebrosas hostibus Alpes,
Et titulum belli dux, duce fratre, tulit.

7, 8. Et quisquam leges audet tibi dicere flendi.] Quis in tanto tamque justo dolore, flendi modum aut leges audeat tibi præcipere? Eodem animi affectu Horat. ad Virgil. de morte Quinctilii Vari, lib. i. Od. 24 : "Quis desiderio sit pudor aut modus Tam cari capitis?"-Notanda in sequenti locutio hæc lacrimas ore temperare, quod idem, ac verbis consolatoriis dolorem alicujus imminuere. Hinc sane Statius, Silv. libro v. Carm. v. 60: "... Qui dicere legem Fletibus, aut fines audet censere dolendi."

9, 10. Hei mihi! quam facile est, Alterius luctu fortia verba loqui!] Hinc vere et humaniter Charinus ille apud Terent. And. ii. Sc. i. ix. : “Facile omnes, quum valemus, recta consilia ægrotis damus; Tu, si hic sis, aliter sentias!"

11. Scilicet exiguo, etc.] Sic enim tecum isti, de quibus modo: non ea est, quam experiris, jactura, quæ animum gravioribus servatum calamitatibus usque adeo debeat affligere.

13. Occidit exemplum juvenis, etc.] Non consentiunt inter se scriptores de mortis genere quo Drusus occubuit. Livius enim Epitom. lib. cxl.; "Ex fractura, equo super crus ejus collap

10

15

[blocks in formation]

14. Maximus ille armis, etc.] "Cujus ingenium, (inquit Velleius, ii. 97.) utrum bellicis magis operibus, an civilibus suffecerit artibus, in incerto est." Proximeque: "Morum certe dulcedo ac suavitas, et adversus amicos æqua ac par sui æstimatio inimitabilis fuisse dicitur."

16. Et titulum belli dux, duce fratre, tulit.] Verbo quidem Tiberius frater, ut qui natu major, dur exercitus; sed vere dux ille, qui ducebat ad victoriam, sicque titulum, id est, laudem omnem belli hujus tulit. Vid. Dio. Cass. liv. et Vell. Paterc. cujus hæc sunt verba: "Adjutore operis dato fratre ipsius (Tiberii) Druso Claudio."

20

Ille genus Suevos acre, indomitosque Sygambros
Contudit, inque fugam barbara terga dedit;
Ignotumque tibi meruit, Romane, triumphum ;
Protulit in terras imperiumque novas.
Solvere vota Jovi, fatorum ignara tuorum,
Mater, et armiferæ solvere vota Deæ,
Gradivumque patrem donis implere parabas;
Et quoscumque coli jusque piumque Deos.
Maternaque sacros agitabas mente triumphos: 25
Forsitan et curæ jam tibi currus erat.

17. Ille genus Suevos acre, etc.] "Ipsum Suevorum nomen unde originem ceperit, plane incertum est. Est equidem immensum montium jugum in Septemtrione, Norvagiam hodie a Suedia dispescens, olim Sevo Romanis auctoribus dictum; cui jam inde ab antiquissimis sæculis adfixa fuit Suionum, sive Sueonum magna gens; est præterea amnis Ptolemæo Zounẞoc, Suevus, in Germanicum mare, sive sinum ejus Codanum sese effundens; quorum singula ex uno eodemque fonte, cum universis Suevis sortita fuisse adpellationes suas, nemo temere negaverit. Nec tamen facile quisquam dixerit, cujus vocabulum primum omnium exstiterit, amnis, nationis Suenonum, an vero universæ gentis Suevorum." Cluver. German. Antiq. iii. 24.—Indomitosque Sygambros. Horum populorum, qui varie apud scriptores occurrunt denominati, Sicambri, Sygambri et etiam Sugambri, non dubitat vir idem doctissimus Cluver. ibid. c. 9. quin nomen quæsitum sit a flumine Sige, quod accoluisse eos, antequam ab Ubiis pulsi, ad Rheni divortium descenderunt, credibile est. Hinc etiam oppidum est in Sigambrorum finibus, Sigeburg nomine, veteris sedis ad Sigum amnem memoriam servans. Quapropter om

nium rectissime nomen eorum scribi Latine putat Sigambri.

20. Protulit in terras imperiumque 66 Difnovas.] Sed hæc ad tempus. ficilius est enim, inquit Florus, provincias obtinere, quam facere." Victi quippe magis Germani, quam domiti, Romanos mores magis, quam arma, sub imperatore Druso susceperant ; cui quum in imperio Varus successisset, superbia mox et intempestiva crudelitate irritare victorum animos, qui, correptis subito, Arminio duce, armis, Varianas legiones, tres quidem numero, profligarunt. Quæ clades, ipsa Cannensi exitu fœdior, tanto Augustum dolore confecit, ut per continuos menses, barba, capilloque summisso, caput interdum foribus illideret, vociferans: Quinctili Vare, legiones redde. Suet. August. 23.-Non hic Varus, cujus de morte Virgil. Horatius consolatur, Od. 1. 24, 1; sed ad hunc referendum quod ipse Virg. Ecl. vi. 12: "... Nec Phoebo gratior ulla est, Quam sibi quæ Vari præscripsit pagina nomen."

24. Et quoscumque coli, etc.] Deos intelligit cæteros, quos colere æquuin et pium est.

26. Forsitan et curæ, etc.] Currum jam triumphalem mente exornabas.

Funera pro sacris tibi sunt ducenda triumphis;
Et tumulus Drusum pro Jovis arce manet.
Fingebas reducem; præceptaque mente fovebas
Gaudia; et ante oculos jam tibi victor erat. 30
Jam veniet; jam me gratantem turba videbit:
Jam mihi pro Druso dona ferenda meo.
Obvia progrediar, felixque per oppida dicar;
Collaque et hoc oculos illius ore premam.
Talis erit; sic occurret, sic oscula junget:
Hoc mihi narrabit; sic prior ipsa loquar.
Gaudia vana foves; spem pone, miserrima, falsam:
Desine de Druso læta referre tuo.

Cæsaris illud opus, voti pars altera vestri,

35

40

Occidit: indignas, Livia, solve comas. Quid tibi nunc mores prosunt, actumque pudice Omne ævum, et tanto tam placuisse viro? Quidque pudicitia tantum inviolata bonorum, Ultima sit laudes inter ut illa tuas?

28. Et tumulus Drusum, pro Jovis arce, manet.] Pro Capitolio, ubi Jovi Opt. Max. templum exstructum erat, quod victorem ascensurum Livia Drusum speraba, ignara scilicet fatorum quæ ipsum oppresserant.

31. Jam veniet, etc.] Suus eam ita ludit error vere maternus, et quæ dicet, quæque dicenti referet filius, animo jam præcipiat.

39. Cæsaris illud opus.] Eo sensu Cæsaris opus Drusum dicit, quod illum sibi et Tiberium fratrem in filios Augustus adscripserat.-Voti pars altera vestri. Sic ex ipso Ovidio corrigendum, qui Pont. iv. Eleg. xiii. 47: "Sic valeant pueri, votum commune duorum." Alii omnes: Veluti pars altera vestri.

41. Quid tibi nunc mores, etc.] Nimius hic poeta in Liviæ laudibus:

parciores multo, sed forsan iniquiores, Tacit. Suet. Dio. Patercul. vero, lib. ii. 130. per omnia Deis, quam hominibus, similiorem feminam dicere non dubitat.

43. Quidque pudicitia tantum inviolata bonorum?] Locus certe mendosissimus, in quem tamen restituendum vicissim, sed frustra, conspirasse video viros doctissimos. Non male Pithæus, in tantum inviolata bonorum. Maxima quippe pudicitiæ laus, quæ in tanto bonorum concursu, id est, quum tot suppeditent causæ, quæ possint violare, inviolata permanet. Sed Latina minus locutio hæc, quam ut admittendam putaverim. Micylli vestigiis insistens Heinsius, aliquando cogitabat : Quidque pudicitia tantum cumulasse bonorum ?" Ut sit sensus: quid tibi profuit tantum bo

[ocr errors]
« ZurückWeiter »