Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

775

TEMPORA labuntur, tacitisque senescimus annis;
Et fugiunt, freno non remorante, dies.
Quam cito venerunt Fortunæ Fortis honores!
Post septem luces Junius actus erit.
Ite, deam læti Fortem celebrate, Quirites;
In Tiberis ripa munera regis habet.
Pars pede, pars etiam celeri decurrite cymba,
Nec pudeat potos inde redire domum.
Ferte coronatæ juvenum convivia lintres;

Multaque per medias vina bibantur aquas. 780
Plebs colit hanc; quia, qui posuit, de plebe fuisse
Fertur, et ex humili sceptra tulisse loco.
Convenit et servis; serva quia Tullius ortus
Constituit dubiæ templa propinqua deæ.
ECCE, suburbana rediens male sobrius æde, 785
Ad stellas aliquis talia verba jacit:

num erat, pugnans cecidit ;" Liv. xxvii. 49.

771-784. Sacra Fortune Fortis.] De variis templis Fortune a Servio rege dedicatis vide ad ver. 569: Varro, de Ling. Lat. v. "Dies Fortunæ appellatus a Servio Tullio rege, quod is fanum Fortis Fortunæ secundum Tiberim extra urbem Romam dedicavit Junio mense." Taciti anni eleganter, qui sensim, nullo tumultu, transiguntur. Honores, sacra.

777. Neapolis putat, ædem illam fuisse in regione transtiberina, eoque ivisse nonnullos pede per pontem : idque ex hoc ipso loco apparere. Potuit et in citeriore ripa esse; quo, quia pede fatigari nolebant, secundo flumine celeri decurrebant cymba. Si in ripa ulteriore fuisset, transmisissent flumen, non decurrissent. Prope eam anno U. C. 459. Carvilius aliam eidem deæ ædem posuit; Livius, x. 46. Prior illa memoratur etiam a Plutar

cho, de Fort. Rom. p. 266: Tv dè πρὸς τῷ ποταμῷ Τύχην, ἣν Φόρτικαν (Reisk. conjicit Φόρτιν vel Φόρτεμ) καλοῦσιν (ὅπερ ἐστὶν ἰσχυρὰν, ἢ ἀρι στευτικὴν, ἢ ἀνδρείαν) ὡς τὸ νικητικὸν ἁπάντων κτέανον ἔχουσαν. Tiberinam autem illam decursionem ipsum Scipionem Africanum magno gaudio adfecisse, narrat Cicero, Fin. II. v. 24.

781. Pugnant hæc cum iis, quæ ver. 634. de Servii origine tradita sunt. Vulgatam traditionem, serva eum esse natum, parvumque ipsum serviisse, habet Dionysius, iv. 1; refellit Livius, i. 39.

[ocr errors][merged small]

Zona latet tua nunc, et cras fortasse latebit;
Dehinc erit, Orion, adspicienda mihi.
At si non esset potus, dixisset eadem
Venturum tempus solstitiale die.
LUCIFERO subeunte, Lares delubra tulerunt,
Hic ubi fit docta multa corona manu.

790

Tempus idem Stator ædis habet, quam Romulus
Ante Palatini condidit ora jugi.

[olim

TOT RESTANT de mense dies, quot nomina Parcis,
Quum data sunt trabeæ templa, Quirine, tuæ.
TEMPUS Iuleis cras est natale Kalendis;

Pierides, cœptis addite summa meis.
Dicite, Pierides, quis vos adjunxerit isti,
Cui dedit invitas victa noverca manus?
Sic ego; sic Clio: clari monumenta Philippi
Adspicis; unde trahit Marcia casta genus:

nuos non in signorum initiis, sed in octavis partibus statuebant; Columella, ix. 14: "Nec me fallit Hipparchi ratio, quæ docet solstitia et æquinoctia non octavis, sed primis partibus signorum confici. Verum in hac ruris disciplina, sequor nunc Eudoxi et Metonis, antiquorumque Fastos astrologorum, qui sunt aptati publicis sacrificiis."

791. Larium et Jovis Statoris ædes: de templo, quod Romulus Jovi Statori in bello cum Sabinis vovit, vide Livium, i. 12; Florum, I. i. 13. Positum erat ad portam Mugoniam, quæ ducebat a via sacra ad Palatium; Dionysius, ii. 50. Olim edebatur, Tempus idem Statoris erit, producta in Statoris prima syllaba; quod ferri nequit. Heinsius igitur ex Ursini optimo, uno Patavino et margine Sarraviani, Stator ædis habet recepit.

796. Trabeæ tuæ paulo durius, tibi, quia Romulus trabea insignis; i. 37;

800

ii. 504. Templum illud antiquum,
statim post Romuli mortem positum,
Cæsar Octavianus exornavit, iterum-
que dedicavit.

797-800. Ultimo die ædes Herculis
Musarum sacrata. M. Fulvius No-
bilior novem Musarum signa Ambracia
Romam translata in Herculis templo
dedicavit (Plinius, 35 seu 36. 4.)
idque Marcius Philippus restituit;
Suetonius, August. 29. Eumenius in
Or. pro rest. Sch. cap. 7. auctor est,
Fulvium, in Græcia quum esset im-
perator, accepisse Herculem Musage-
tem esse, id est, comitem ducemque
Musarum. De eo valde dubitat Hey-
nius in Opusc. Acadd. vol. ii. p. 305;
recentius esse Herculis cum Musis

contubernium. Tempus natale Ka-
lendis; oriuntur, sunt Kalendæ. No-
verca, Juno, invitas manus dedit, in-
vita cessit, ubi Jupiter Herculem in
cœlum accepit; Metam. ix. 254 sqq.

802. Marcia, Fabii Maximi uxor,

1

Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco,
In qua par facies nobilitate sua.

Par animo quoque forma suo respondet in illa; 805
Et genus, et facies, ingeniumque simul.
Nec, quod laudamus formam, tam turpe putaris:
Laudamus magnas hac quoque parte deas.
Nupta fuit quondam matertera Cæsaris illi.
O decus, ô sacra femina digna domo!
Sic cecinit Clio: doctæ adsensere sorores.
Adnuit Alcides, increpuitque lyram.

fuit vel filia, vel neptis Marcii Philippi, quem Augusti vitricum fuisse vulgo contendunt: verum e vers. 65 et 809. apparet, materteram, non matrem Augusti, nuptam fuisse Marcio Philippo; conf. I. ex Ponto, ii. 140. Jam Ovidii uxor ex Fabii Maximi familia fuit, Marciamque reverenter coluit; III. ex Ponto, i. 75 sqq: sic intelligimus, cur hoc loco in laudes mulieris poeta excurrit; vide de hac Marcia Masson. in Vita Ovidii ad annum U. C. 767. Ancus Marcius rex vocatur sacrificus, quia longe antiquissimum ratus est, 64 sacra publica, ut ab Numa instituta erant, facere;" Livius, i. 32; Dionysius, iii. 36. Now bilitate sua olim edebatur fuit; at Marcia, quo tempore Ovidius hæc scribebat, adhuc erat in vivis. Par etiam cum ablativo construi, docent Heinsius et Burmannus. Verbis et genus, et facies ingeniumque simul in Francofurt. adscriptum: "Hæc adul terina sunt." Sic judicant etiam Brouckhusius et Burmannus, quia poeta idem jam dixerat.

810

812. Hercules lyram pulsans serioris artis frequens argumentum ; Heynius dicto loco. Increpuit lyra, lyra fortius pulsata finem facere jussit; sic Horatius, IV. Od. xv. 1: "Phoebus volentem prælia me loqui, Victas et urbes, increpuit lyra;" ibi vid. Jani et Mitscherl. Disputatur autem hoc loco utrum legendum sit lyra, an, quod Heinsius ex Ursini, Sarraviano et tribus aliis adoptavit, lyram. Putant, increpare lyram esse simpliciter pulsare lyram, ut Heroidd. iii. 118; Amorr. II. xi. 32; sed increpare lyra, signum dare, admonere lyra asperius pulsa: sic etiam Schirachius et Krebsius; sed Heynius ad Virgilium, Æn. I. 747. in varr. lectt. lyra pulsare magis poetice dici putat, quam lyram. Cæterum in MSS. Ursini, duobus Patavinis, uno Vaticano atque Francof. subjuncti leguntur versus hi quatuor: Si novus a Jani sacris numerabitur annus, Quintilis falso nomine dictus erit. Si facis; ut fuerant, primas a Marte Kalendas, Tempora.

[blocks in formation]

PRÆMONITIO

AD ERUDITISSIMUM LECTOREM.

In sua præfatione et proœmio, (vide supra p. 1 et 4) D. V. GIERIG pauca dixit de symbolis observationum, quas in Ovidii Fastos exhibuerat FRIDER. HENR. GUIL. GESENIUS, quia hujus rationem ab ipsius opera nonnihil discrepare viderat. Ego autem, postquam illas diligenti sedulitate perpendi, multa recognovi quæ in locis difficilioribus illustrandis forent perutilia; eaque tibi, lector optime, subjicienda judicavi, ut ab omni parte magis absolutum opus invenires. Itaque nonnullos Excursus, de Fastis Romanorum tam kalendaribus quam historicis, de novis quibusdam præsidiis Ovidii interpretationem adjuvantibus, de astronomiæ probabili cognitione, de quibusdam veteris Italiæ numinibus, et de aliis quæstionibus explicandis, in unum doctrinæ corpus conjunctos hic habebis, quos in tuam utilitatem cessuros vehementer opto et confidenter spero. Vale.

N.E. L.

EXCURSUS

IN OVIDII FASTOS.

EXCURSUS PRIMUS.

DE FASTIS ROMANIS; ET DE HUJUS CARMINIS, QUOD IN IIS ILLUSTRANDIS VERSATUR, CONSILIO ET RATIONE.

CONSILIUM, quod in hoc carmine componendo spectavit et feliciter exsecutus est Ovidius, totius anni Romani ferias, cæterasque fastorum notationes ad eorum ordinem poetice enarrandi et ad causas suas revocandi ipsius poetæ ingenio et inventioni ita certe deberi videtur, ut neminem, quem ab omni parte in hac re præeuntem habuerit, indicare queamus. Est hæc in singularibus hujus poetæ laudibus, quam et in heroica epistola condenda, maxime tamen haud dubie in Arte amatoria, quod carmen quoad inventionis laudem haud facile ulli carmini Romano secundum est, meretura.

Princeps omnium igitur de his fastis quæstio esse debebit, et ut, quicquid vel ipsa antiquitas de iis tradat, vel fragmenta eorum huc illuc servata, collecta, et e tenebris vindicata docuerint, accurate et diligenter videamus, quam proxime ad institutum nostrum pertinet: idque inprimis quum in duobus fastorum generibus (historicis et kalendaribus vel sacris) valde quidem diversis, quæ tamen veteres eodem nomine plerumque complecti solebant, commutandis multos turbas fecisse, et ad utrum genus pertineant

a Conf. judicium, quod de hujus Vir summus Bottigerus in Sabina, carminis æstimatione egregie tulit. pag. 40.

« ZurückWeiter »