Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Pectora trajectus Lynceo Castor ab ense,

Non exspectato vulnere pressit humum. Ultor adest Pollux; et Lyncea perforat hasta,

710

Qua cervix humeros continuata premit. Ibat in hunc Idas, vixque est Jovis igne repulsus:

Tela tamen dextræ fulmine rapta negant. Jamque tibi cœlum, Pollux, sublime patebat; 715 Quum, Mea, dixisti, percipe verba, Pater. Quod mihi das uni, cœlum partire duobus : Dimidium toto munere majus erit. Dixit; et alterna fratrem statione redemit: Utile sollicitæ sidus uterque rati.

720

712. Premere bene de confinio; Met. iv. 635: humum vicinia nulla premebat. Apud Pindar. λaσɛ Avyκέος ἐν πλευραῖσι χαλκόν. Tum insequitur Idam, a quo, Apollodoro auctore, lapide ita percussus est, ut oculorum caligo oboriretur: Βληθείς πέτρα κατὰ τῆς κεφαλῆς, πίπτει σκοTwosic. Sed Jupiter Polluci opem tulit. Ζεὺς δ ̓ ἐπ' Ιδα πυρφόρον Πλᾶξε ψολόεντα κεραυνόν· Pindarus. Apud eumdem Pollux rogat Jovem, ut se interficiat, quia nolit esse sine socio laborum. Jupiter unum Pollucem agnoscit filium suum, fratrem natum esse e Tyndareo. Tum optionem ei dat, utrum solus velit in cœlo habitare, an sortem partiri cum fratre, ut dimidium tempus sit sub terra, dimidium in cœlo. Pollux posterius præfert. Ita alterum diem cum Jove in Olympo, alterum in sepulcro ad Therapnas exigunt. Sed apud Homerum, Od. A. 302. vivunt uterque sub terra, habentque hoc a Jove, ut per vices diem supra terram exigant, et divino honore fruantur. De dissensu veterum super hac re, quo alii sta

tuunt, alternis alterum in inferis, alterum cœlo esse, alii, utrumque simul alio die apud inferos, alio apud superos esse, vide Hemsterhus. ad Lucianum, Dialog. Deorum, tom. ii. pag. 88. edit. Bipont. Nostro diebus alternis stationem coeli inferorumque inter se mutant. Eustathius ad Homeri dictum locum fabulam transfert ad sidus Geminorum, qui, dum sunt sub terra, videntur mortui esse, dum oriuntur, vivunt. Aliter Macrobius, i. Saturn. 21: "Gemini, qui alternis mortibus vivere creduntur, quid aliud, nisi solem unum eumdemque significant, modo descendentem in ima mundi, modo mundi in summam altitudinem resurgentem. Alterna statione redemit, impetravit, ut, quoties ipse ad inferos descendisset, frater interea cœlesti honore frueretur. Etiam Virgil, Eneid. vi. 121: "Si fratrem Pollux alterna morte redemit;" quem locum Noster expressit. Utile sollicitæ rati; vim hujus sideris egregie notavit Horatius, I. Od. xii. 27. Erant enim gemini salutaria nautis numina, ἀρωγοναῦται δαίμονες.

Ad Janum redeat, qui quærit Agonia quid sint:
Quæ tamen in Fastis hoc quoque tempus habent.
Nocte sequente diem canis Erigoneius exit;
Est alio signi reddita causa loco.

PROXIMA Vulcani lux es; Tubilustria dicunt: 725
Lustrantur puræ, quas facit ille, tubæ.
QUATUOR inde notis locus est; quibus ordine lectis,
Vel mos sacrorum, vel Fuga regis inest.
NEC te prætereo, populi Fortuna potentis
Publica, cui templum luce sequente datum. 730
Hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite,
Grata Jovi fulvæ rostra videbis avis.
Auferat ex oculis veniens Aurora Booten;
Continuaque die sidus Hyantis erit.

721. Agonalia iterantur, de quibus i. 317 sqq. De Cane Erigoneio ad iv. 936; oritur x. Kalend.

725. Tubilustria ix. Kalend. Lustrabantur tubæ etiam x. Kalend. Aprilis; vid. iii. 849. Varro: "Tubilustrium appellatur, quod eo die in atrio sutorio sacrorum tubæ lustrantur." Sic ferme et Festus. Pura tuba, tubæ sacrorum; nisi malis, tubæ, ut sint puræ.

727. Notæ et literæ dicuntur, unde notare ut enotare, scribere. Vide ad Plinium, I. Epistol. vi. 1. et compendia vocum, a quibus notarii nomen habent. In kalendario antiquo legebantur notæ hæ, Q. R. C. F. quæ du

pliciter legi poterant, vel, quando rex comitiavit fas; vel, quando rex comitio fugit. Sermo autem est de rege sacrorum, cui non nisi hoc die comitium in foro adire licebat sacrorum causa, sacrisque peractis illico se inde proripiebat. Plutarchus, Quæst. Rom. p. 128. Reisk. Εστι γοῦν τις ἐν ἀγορᾷ θυσία πρὸς τῷ λεγομένῳ Κομητίῳ πάτριος, ἣν θύσας ὁ βασιλεὺς, κατὰ τάχος ἄπεισι φεύγων ἐξ ἀγορᾶς.

729. De Fortuna publica dictum ad iv. 375. Aquila vesperi oritur.

733. VII. Kalendas Bootes heliace fertur in occasum; et vi. Kalend. Hyadum, de quibus ver. 164. ortus heliacus.

[blocks in formation]

LIBRI SEXTI

ARGUMENTUM.

De nomine Junii tres sententiæ, 1-100. De Carna dea, ejus vi et sacris, 101 -182. Templum Junonis Monetæ; Manlii supplicium, 183-190. Martis ædes ante portam Capenan; Tempestatis delubrum; Aquila ortus, 191196. Hyades oriuntur, 197 et 198. Bellona templum; obiter aliquid de Appio, 199-208. Herculis Custodis templum in circo Flaminio, 209–212. De Sanco, Fidio aut Semone patre, Sabinorum deo, 213-218. Prior Junii pars nuptiis infausta, 219-234. Arctophylax occidit; Piscatorum ludi in Campo, 235-240. Mentis ædes, 241-248. Vestalia et multa, quæ ad Vestam ejusque cultum pertinent, quibus et de Sileni asello Priapique libidine fabella, et sphæræ Archimedis descriptio, et origo aræ, quæ Jovi Pistori posita, et Palladii historia intexta est, 249-460. Callaici cognomen Bruto inditum; Crassus devictus a Parthis, 461–468. Delphini ortus, 469–472. Matutæ (Græcis Leucothees, in quam Ino mutata, ut Melicertes in Palæmona aut Portunum) templum, et Matralia in ejus honorem, 473–562. Rutilius et Didius ceciderunt in prælio, 563-568. Fortunæ templum a Servio positum; Servii et interitus per Tanaquilem, et origo miraculosa, 569-636. Templum Concordiæ a Livia dedicatum, 637-648. Jovis ædes et Quinquatrus minores; tibicinum Romanorum discessus et reditus; tibiæ inventio et Marsyæ supplicium, 650-710. Hyadum ortus; Vestæ templum purgatur, 711-714. Favonii ortus, 715 et 716. Orionis ortus; Postumii Tuberti triumphus de Volscis et Æquis, 715–724. Solis transitus in Cancrum ; Palladis Aventinæ cultus, 725-728. Summani templum, 729–732. Ophiuchi ortus; Hippolyti fata, 733-762. C. Flaminius ad lacum Trasimenum cecidit, 763-768. Syphax victus et Hasdrubal occisus, 769 et 770. Sacra Fortunæ Fortis et de Servio rege quædam, 771-784. Orionis ortus, 785-790. Larium et Jovis Statoris ædes, 791-794. Quirini templum, 795 et 796. Edes Herculis Musarum; Marciæ laudes, 797-812.

P. OVIDII NASONIS

FASTORUM

LIBER SEXTUS.

HIC quoque mensis habet dubias in nomine causas:
Quæ placeant, positis omnibus, ipse leges.
Facta canam: sed erunt qui me finxisse loquantur,
Nullaque mortali numina visa putent.
Est deus in nobis: agitante calescimus illo;
Impetus hic sacræ semina mentis habet.
Fas mihi præcipue vultus vidisse deorum,
Vel quia sum vates, vel quia sacra cano.

1-100. Quæstio de origine nominis quod huic mensi inditum; vide i. 41. Juvenum de nomine eum dictum pronuntiaverat ; sed nunc e variis sententiis, quas Macrobius, i. Saturn. 12. habet, tres pluribus exposuit, et ita, ut rem tenuissimam figmento poetico exornaret, fere ut iv. initio. Drama fecit e quæstione grammatica: namque poetam in nemore meditantem tres deæ adeunt, e quibus Juno suam causam agit 21-64; Hebe alteram sententiam patrocinio suo defendit 65 -88; Concordia tertiam 91-96 : quarum reverentia tactus poeta nihil decernit 97-100.

Ipse leges, ipse tibi eligas. Quæ placeant, quæ tuearis. Ponunt, qui adferunt in disputatione id quod valet ad rem dijudicandam; vide Ernest. Clav. Cic. hac voce. Facta, adventum

5

et disputationes dearum, opponit conjectaris.

5. Poetæ sunt voto, pleni deo; III. ex Ponto, iv. 93: "deus est in pectore nostro, Hæc duce prædico vaticinorque deo." Confer Art. Amat. 549. Deus autem ille se ostendit calore (Met. ii. 641.) aut impetu (supra i. 23.) enthusiasmo, furore poetico. Hic; Burmannus cui Taubnerus assentitur, elegantius putat, quod unus Moreti habet, hinc, hinc fit, ut in illo calore sint semina sacra mentis. Sed et hic bene se habet, hic impetus indicat partem divinæ mentis nobis inMetam. i. 80. de creatione hominis terra recens seductaque nuper ab alto Æthere cognati retinebat semina cœli." Vultus deorum, deos. Vel-vel, partim, partim.

esse ;

[ocr errors]

Est nemus arboribus densum, secretus ab omni Voce locus, si non obstreperetur aquis. Hic ego quærebam, cœpti quæ mensis origo Esset, et in cura nominis hujus eram. Ecce deas vidi, non quas præceptor arandi Viderat, Ascræas quum sequeretur oves; Priamides in quas aquosæ vallibus Idæ Contulit; ex illis sed tamen una fuit:

Nec

10

15

9. In nemore secreto, quale amant meditabundi, cogitat de nomine mensis. Voce, sono. Obstrepere de aquis et foliis arborum murmurantibus; Propertius, IV. iv. 4: " multaque nativis obstrepit arbor aquis." Horatius, Epod. ii. 21: Fontesque (nisi cum Markl. frondesque malis) lymphis obstrepunt manantibus. In cura eram, de eo cogitabam.

13. Deas vidi, non Musas, quæ plerumque poetis adsunt; sed hoc docte variavit. Præceptor arandi, Hesiodus propter carmen, quod de Operibus et Diebus inscribitur. Etiam Propertius, II. xxv. 77: "Tu canis Ascræi veteris præcepta poetæ," etc. Quum dicit Ascræas quum sequeretur oves, respicit Theog. 22. ubi Musa nominantur, quæ olim Hesiodum egregium carmen docuerunt, agnos pascentem Helicone sub divino: apvas ποιμαίνονθ' ̔Ελικῶνος ὑπὸ ζαθέοιο. Eadem verba respexit etiam Art. Amat. i. 27: "Nec mihi sunt visæ Clio Cliusque sorores, Servanti pecudes vallibus, Ascra, tuis." Fuit autem Ascra vicus Boeotiæ, ubi Hesiodus, Cumis relictis, cum patre et Persa fratre vixit, agro colendo pecoribusque habendis operam dans.

15. Erant tres deæ, quæ coram Ovidio causam agebant, ut totidem quondam coram Paride egerant, atque ex his iisdem una et nunc aderat. Juno enim, Minerva et Venus, quum

in convivio Thetidis et Pelei nuptiali, immisso ab Eride pomo, de forma concertarent, a Mercurio, jubente Jove, in Idam montem deductæ sunt ad Paridem, Priami filium, qui eas conferret, et inde de pulchritudine earum pronuntiaret; Hyginus, fabul. 92; Lucianus deorum Judic. tom. ii. p. 20. Secundum hunc, judicium latum est in Gargaro, Idæ vertice. Sed Noster secutus est Euripid. Iphig. Aulid. 1294. ubi locus sic describitur: ad aquas limpidas, ubi fontes Nympharum et pratum floridum. Quamquam idem Hel. 23. Idæum specum, Ἰδαῖον κευθμώνα, et Androm. 274. Idæum nemus, 'Idaĩav váñav, memorat. Locum illum inde Alexandriam dictum esse, Strabo et ex eo Stephanus Byzantinus atque alii narrarunt; vide Hemsterh. ad Luciani dictum locum. Cæterum contulit Lenzius explicat, quæ se simul contulerunt ad Paridem. Immo judicium Paridis per antecedens h. v. exprimitur. Qui judicare vult, is ante conferre res, inter se comparare, debet. De Ida aquosa vide ad Metam. ii. 218. Que stat, similis statuæ in Capitolio collocatæ. Horror ille sacer intelligendus qui et ii. 502. iii. 331; et describitur i. 92. Animum nempe timidum, abjectum. Fateri dicitur et is, qui inscius et invitus signis quibusdam animi motus prodit; Met. vi. 35: confessaque vultibus iram. Ingeniose

« ZurückWeiter »