920 Nec venti tantum Cereri nocuere, nec imbres; 925 Nil opus est illis: otia mundus agat. Sarcula nunc, durusque bidens, et vomer aduncus, Ruris opes, niteant: inquinet arma situs: Conatusque aliquis vagina ducere ferrum, Adstrictum longa sentiat esse mora. 444: "Urget ab alto Arboribusque 921. Aufer, retine; veteres, quæ mala reniota esse a se cuperent, ea in alios detestabantur; Horatius, I. Od. xxi. 13. Hoc igitur sensu ductus, etiam Ovidius Robiginem precatur, VOL. V. 930 ut vim suam in ferro potius exserat propter abusum illum, de quo ad ver. 405. et propter quem crebro in ferrum invehitur. Carpere bene de robigine, paulatim absumere, rodere. Otia agere, pace frui, bona locutio; i. 68. 927. Similia apud Tibullum, I. xi. 49: "Pace bidens vomerque nitent (alii vigent ;) at tristia duri Militis in tenebris occupat arma situs." Sarculum instrumentum rusticum, quo purgantur agri, i. 699. Durus, gravis, ut Horatius, I. Satyr. i. 28. durum aratrum. A gravitate noti bidentes, sive rastri; Terentius Heaut. I. i. 40. Situs pro robigine. Ducere, educere. Adstrictum, robigine adhærens vaginæ. Cæterum confer cum hoc loco i. 699 -704. 933. Mantele, erat laneum, habebatque in superficie texti villos, sive lanuginem, cirros, unde villosu mantelia commemorantur, λάσια χειρό μaктpa. Nobiliores curabant, ut inantele, villis tonsis, esset læve ac molle. Talia mantelia Aristæo Nymphæ ferunt germanæ apud Virgil. Georg. iv. I i At tu ne viola Cererem; semperque colonus 377. Fibræ omnino exta. Obscœna canis nunc non dicitur ab ululatu, qui mali in auspiciis ominis, (quamquam Virgil. Georg. i. 470. sic capi potest) sed quia canis veteribus symbolum impudentiæ. Hinc et exta. ejus turpia. Etiam Plin. ii. 5. Obscana animalia. Nova, inusitata. 936. Icarus, sive Icarius, Atheniensis, Erigone, ejus filia, et Mæra canis inter sidera relati sunt, ita ut Icarus Bootes, Erigone Virgo et Mæra Canicula sive Procyon esset; Hyginus, fab. 130.; Poet. Astron. ii. 4.; Apollod. III. xiv. 7. Jam terra australis, Sirio inprimis, stella in Cane majore, moto, id est, orto, æstu intolerabili premitur; Virgil. Georg. iv. 425. "Jam rapidus torrens sitientes Sirius Indos Ardebat." Et ad Sirium placandum plures populi sacra faciebant; Apollonius Rhodius, ii. 500. Vide Interp. ad Virgil. Georg. i. 14. Sed illam vim torrendi etiam Caniculæ, sive Procyoni poetæ tribuunt; Horatius, III. Od. xiii. 9.: "Flagrantis atrox hora Caniculæ ;" xxix. 18: "Jam Procyon furit." Præcipi 940 dicitur seges, quando ante maturitatem arescit quam formulam Heins. Columellæ exemplis confirmat; Calpurnius, Eclog. iv. 115. sic præfocuri dixit: nec præfocata malignum Messis habet lolium." Vide Wernsdorfium ad Gratii Cyneg. ver. 388. Fruges a Canicula affectæ φυτὰ ἀστ τροβόλητα dicebantur, affectio ipsa ἀστροβολία et sideratio. 943-954. IV. Kalend. Maias sive die xxviii. Aprilis, Floralia incipiunt, et Vesta in palatium translata est. De Floralibus, Plin. xviii. 29.: “Itaque iidem Floralia iv. Kalend. ejusdem Mai instituerunt, urbis anno 516. ex oraculis Sibyllæ, ut omnia bene deflorescent." Numeros anni corruptos esse, Neapol. et Harduinus docuerunt; Velleius enim, I. xiv. 8. ubi narravit, Torquato Sempronioque coss. colonos missos esse Brundisium, et post triennium Spoletium, addit: quo anno Floralium ludorum factum est initium." Id ergo incidit in annum 513. Quum-relicto.] Similiter fere i. 461" Proxima prospiciet Tithono 945 Mille venit variis florum Dea nexa coronis ; uupta relicto." Nunc Titania vocatur Aurora, quia Hyperionis, Titanum unius, filia, Phoebi et Lunæ soror. Tithonus, conjux ejus, secundum Diodorum Sicul. Hygin. fab. 270. Apollod. et alios, fuit Laomedontis filius; secundum Servium ad Æn. vi. 493. ejus frater. Laomedontis pater fuit Ilus, Assaraci frater. Sic ergo apparet, quo sensu hoc loco fratris nomen capiendum sit; sed Assaracum inserere voluit, qui ille in Æneæ, atque adeo et Augusti majoribus erat: vide ad vers. 34. et 123. Necti coronis, ornari coronis nexis; Eneid. v. 309: Flavaque nectentur oliva." Sed de hac Dea, de Floralibus, de jocis liberioribus vide v. 183 sqq. in quem locum poeta illa omnia distulit. Liberiores joci potius lascivi erant, ut ad v. 331. videbimus. Exeunt in tempus quoddam, quæ ad id durant ; Plinius, II. Epp. xi. 18.: “ Exierunt probationes in tertium diem." Floralia durarunt in diem tertium Maii. Erire sic etiam v. 189. pro quo 185. transire positum. 949. Anno U. C. 741. die vi. Martii, Augusti titulis honos pontificis maximi accessit; iii. 415 sqq. Sed quum ita esset institutum, ut pontifex maximus in domo publica juxta Vestam habitaret, Augustus palatii sui partem publicam esse jussit, atque Vestæ hoe 950 die dedicavit; Dio Cassius, liv. 27. : vide et Lipsium de Vesta, cap. 4. Aufert, sibi vindicat. Cognato, quod Arondel. et quatuor alii agnoscunt, magis poeticum est, quam reliquorum cognati. Lucem autem hoc epitheton accipit ex iii. 425.: "Ortus ab Ænea tangit cognata sacerdos Numina : cognatum, Vesta, tuere caput." Plurimus esse voluit poeta in laudando Augusto. Constituere patres; factum enim hoc ex senatus consulto; Verrius ad hunc diem : Feriæ ex S. C. quod eo die ædes et Vestæ in domu Imp. Cæsaris Aug. pontificis maximi dedicata est Quirinio et Valgio coss." Phobus habet partem, in alia palatii parte templum est Apollinis Palatini, quod longe celeberrimum; vide Propertium, ii. 23. De lauris et corona querna ante fores palatii, i. 614. Prætexta dictum ut v. 567.: “ Augusto prætextum nomine templum." Quæ enim in anteriore parte ornata sunt aliqua re, ea prætexta dicuntur; Seneca, Epp. 89. : Fluminum ripas ædificia prætexunt." Plinius, panegyr. 52. 1.: " postibus prætexi ;" de iis, quorum statuæ ante fores collocantur vide ibi Schwarzium. Æternos Deos; iii. 421.: Ignibus æternis æterni numina præsunt Cæsaris, ubi vide notam. LIBRI QUINTI ARGUMENTUM. Tres sententiæ de nomine Maii, 1-110. Ortus Capellæ et origo, 111–128. Præstites Lares, eorumque ara constituta, 129–146. Bone Deæ templum, 147-158. Argestes ventus et Hyadum tam ortus, quam origo, 159-182. Ludi Florales, fata, potentia, cultus Floræ apud Romanos, ratio Floralium ; his inserta fabula de Martis ortu, 183-378. Centauri sideris ortus et fabula de Chirone, 379-414. Lyræ et Scorpii ortus, 415-418. Lemuria nocturna et Remi sepultura, 419-492. Orionis occasus, natales, relatio inter sidera, 493-544. Templum Martis Ultoris, Crassi clades, signa a Parthis relata, 545-598. Pleiadum ortus et æstatis initium, 599-602. Tauri sideris ortus et origo, 603-620. Simulacra scirpea de ponte mittuntur; Hercules in Latio, 621-662. Hymnus in Mercurium; ejus festum; preces mercatorum ad eum, 663-692. Sol transit in Geminos; horum origo, Pollucis et Castoris pugna cum Lynceo, 693-720. Agonalia iterum; Canis sideris ortus, 721-724. Tubilustria, 725, 726. Quatuor notæ in Kalendario, 727, 728. Fortunæ Publicæ templum, 729-732. Bootes occidit, Hyades oriuntur, 733, 734. P. OVIDII NASONIS FASTORUM LIBER QUINTUS. QUÆRITIS, unde putem Maio data nomina mensi? 1-110. Missa præfatione, statim de Maii nomine dicit; resumit autem et latius tractat, quod i. 41. verbo tetigerat. Quæstioni huic grammaticæ plurimum dignitatis et gratiæ addidit. Musas invocat, ut sibi nominis causam aperiant, et, quum tres potissimum causæ ferrentur, ipsas Musas inter se dissentientes fingit, et tres ita inducit, ut sententiam deinceps dicant; ipse autem sub finem judicium suum cohibet: ita loco huic dramatis formam dedit. Simile ei est exordium lib. vi. 1. Quæritis-mensi?] Sic et alibi viam sibi pandit ad argumentum aliquod tractandum; Metam. ii. 512. Juno ad Deos marinos, Quæritis, æthereis quare regina Deorum Sedibus huc adsim?" Liquido, certo, ut 5 nil dubitationis restet. Etiam Macrob. i. Sat. 12. fatetur, de nomine inter auctores latam dissensionem esse. Quod iv. 784. tenuiter dixit, Turba facit dubium, captaque nostra tenet, id nunc similitudine quadam exornat, Ut stal, etc. Posse datur, res talis est, ut possim; facultas mihi est. 7. Pegasus, e sanguine Medusa ortus, (Metam. iv. 784.) Hippocrenen ungula rupit. Ibid. v. 275. Interpr. Gallicus hunc fontem et Aganippida (sic ille) pro eodem habet. Immo Aganippe alius fons Musarum et Apollinis in Helicone, isque ad Musarum lucum tendentibus ad lævam; Pausan. Boot. p. 766. Itaque Metam. v. 312: Fons Medusaus et Hyanthea Aganippe diserte distinguuntur. Inde Musa Aganippides dicuntur, et Aga |