Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

870

875

Dicitur infirma cornu tenuisse sinistra
Femina, quum de se nomina fecit aquæ.
Pæne simul periit, dum vult succurrere lapsæ
Frater, et extentas porrigit usque manus.
Flebat, ut amissa gemini consorte pericli,
Cæruleo junctam nescius esse Deo.
Litoribus tactis Aries fit sidus: at hujus
Pervenit in Colchas aurea lana domos.
TRES ubi Luciferos veniens præmiserit Eos,
Tempora nocturnis æqua diurna feres.
INDE quater pastor saturos ubi clauserit hædos,
Canuerint herbæ rore recente quater;
Janus adorandus, cumque hoc Concordia mitis,
Et Romana Salus, araque Pacis erit.

880

LUNA regit menses: hujus quoque tempora mensis Finit Aventino Luna colenda jugo.

Aoç. Jam Hesiodus et Pherecydes ei aureum vellus dederant; Hygin. Poet. Astr. dicto loco. Apud eumdem, fab. 3. mater arietem inauratum adducit, Neptuni et Theophanes filium. Purpureum illud vellus Acusilaus vocat in Schol. ad Apollonium, iv. 1147. Vide Vossii Mytholog. Briefe, tom. i. pag. 254: Apollodoro et Tzetze in Lycophr. pag. 7. auctoribus, aries dorso impositos vexit non per freta, sed per aera. Omnino hæc fabula

maxima varietate relata est.

877. Equinoctium vernum viii. Kalend. Aprilis. Vide ad ver. 851. Plinius, xviii. 66: " Equinoctium vernum ad diem viii. Kal. Aprilis peragi videtur." Varie autem olim æquinoctia constituebantur: Columella, ix. 14. "Nec me fallit Hipparchi ra

[blocks in formation]

LIBRI QUARTI

ARGUMENTUM.

Invocatio Veneris, 1-18. Germanici nobilitas et origo a Venere per Æneam; causa, cur Aprilis olim secundum locum habuerit, 19-60. De nomine Aprilis duæ sententiæ; de potentia Veneris, 61–132. Festum Veneris et Fortunæ Virilis; Venus Verticordia, 133-162. Occasus Scorpii, 163–164. Pleiadum occasus et numerus, 165-178. Megalensia; omnis mythologia de Matre Deûm, et quomodo e Phrygia Romam arcessita, 179-372. Fortunæ Publicæ ædes dedicata; Victoria Cæsaris de Juba; Libræ et Orionis occasus; imbres, 373-388. Cereris ludi et merita; raptus Proserpinæ, 389-620. Jovi Victori templum, et Libertati atrium datum, 621–624. Grando; Victoria Cæsaris ad Mutinam, 625-628. Fordicidia; eorum ritus. et origo inde a Numa, 629-672. Augustus Imperator dictus, 673–676. Hyadum occasus, 677-678. Vulpium in Circensibus combustio, 679-712. Solis transitus ex Ariete in Taurum, 713-720. Palilia, 721-806. Natalis Urbis; ejus origo et Remi occasus, 807-862. Vinalia; auxilium Mezentii Turno latum, 863-900. Ver medium, Arietis occasus; imbres; exortus Canis, 901-904. Robigalia, 905-942. Eloralia et Vestæ in Palatium translatio, 943-954.

P. OVIDII NASONIS

FASTORUM

LIBER QUARTUS.

ALMA, fave vati, geminorum mater Amorum:
Ad vatem vultus rettulit illa suos.

Quid tibi, ait, mecum? certe majora canebas :
Num vetus in molli pectore vulnus habes?
Scis, Dea, respondi, de vulnere: risit; et æther 5
Protinus ex illa parte serenus erat.

Saucius, an sanus, numquid tua signa reliqui?
Tu mihi propositum, tu mihi semper opus.

1-18. Invocatio Veneris et colloquium poetæ cum Dea.] Paulo petulantius hoc est, at convenientissimum poeta, qui, amoribus deditus, familiaritatem quamdam cum Venere contraxit. Sensus: Te semper canere soleo; olim in rebus ludicris te cecini, nunc in seriis de te cogito; et justa mihi nunc causa te implorandi, tuus enim mensis describitur. Amores gemini, Cupido, "Eows, et Jocus, "I uɛpoç. Hesiodus, Theog. 201; Anacr. li. 26. Inde Horatius, I. Od. ii. 33: "Quam Jocus circumvolat et Cupido." Vultus rettulit, quod alibi respexit; vid. ad iii. 608. Nam etiam h. 1. duo libri, sustulit.

3. Certe dubitanter affirmat, putabam te canere; Horatius, I. Sat. ix. 67: "Certe nescio quid secreto velle

ratur.

[ocr errors]

loqui te Aiebas mecum." Pectus ad amorem proclive bene molle vocat; quo mollius corpus, eo facilius vulneDe vulnere, quod attinet ad vulnus, id scis. Vide Grævium ad Cic. Ep. ad Div. i. 2. Heins. volebat, Scin Dea? Ether serenus. Hanc vim habet etiam in Jove serenitas oris; Virgil. Æn. i. 255. ubi “vultu, quo cœlum tempestatesque serenat,' OScula natæ libat. Sanus, integer, illæ. sus; nam opponitur saucio. Tua signa reliqui; Tibullus, II. vi. 6. ad Cupidinem : "iterum erronem sub tua signa voca." Militabat Noster sub Venere, atque in militiam ejus sacramento adactus erat. Itaque et canens scribensque de ea semper cogitabat.

8. Propositum et opus, materia,

10

15

Quæ decuit, primis sine crimine lusimus annis:
Nunc teritur nostris area major equis.
Tempora cum causis, annalibus eruta priscis,
Lapsaque sub terras, ortaque signa cano.
Venimus ad quartum, quo tu celeberrima, mensem:
Et vatem, et mensem scis, Venus, esse tuos.
Mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto
Contigit; et, cœptum perfice, dixit, opus.
Sensimus; et subito causæ patuere dierum :
Dum licet, et spirant flamina, navis eat.
Si qua tamen pars te de Fastis tangere debet,
Cæsar, in Aprili, quo tenearis, habes.
Hic ad te magna descendit imagine mensis;
Et fit adoptiva nobilitate tuus.

[ocr errors]
[ocr errors]

quam tracto; abstracta sic solent de personis dici; exempla collegit Drakenb. ad Silium. xvi. 504. Primos ætatis annos decere putabant talem lasciviam: Amorum III. xv. 4: "Nec me deliciæ dedecuere meæ.' Horatius, I. Ep. xiv. 36: Nec lusisse pudet, sed non incidere lusum." Operam suam etiam ii. 360. cum decursu in circo comparat, cujus spatium area dicitur; III. Amorum, xv. 18. tragoediam scribere aggressurus ponit hæc: Pulsanda est magnis area major equis. Tempora-cano. Hæc repetita e lib. i. 1 seqq.

15. Ut puellæ petulantes amatorem re levi, quam manu tenent, feriunt, sic Venus Ovidium myrto contigit; qui tactus vim institutionis habebat. Neque adeo erat, cur poetam ita instrueret, ut Janus, lib. i. Similem autem vim in animo poetæ, Art. iii. Amat. 53. folium habebat et grana de Veneris myrto data.

19-60. Cæsari Germanico, cui hoc opus consecratum, supra i. init. nobilitatem suam commendat, et cau

20

sam simul aperit, cur Aprilis olim secundum locum habuerit. Hic seriem intexuit regum et Trojanorum et Albanorum. Locus est historicus et tenuiter scriptus. Aprilis Veneri sacer, cujus nepos Iulus, a quo originem repetebat Julia gens, in cujus nobilitatem adoptatus erat Augustus, post etiam Cæsar Germanicus, i. 10. Interpres Gallicus illum nunc intelligit ; sed rectius hunc intelliges. Cæsari enim Germanico totum opus poeta consecravit, eumdemque etiam ver. 81. alloquitur. Descendit ad te, serie majorum deducitur ad te, apparet ad te quoque illum mensem pertinere. Sumtum hoc vocabul. nunc a stemmate, quod a primo gentis auctore descendit ad posteros. In stemmate Cæsaris nomen erat Veneris, quod, quia maximam nobilitatem dabat, poeta e sermone Romano magnam imaginem dixit. Aprilis igitur præ cæteris carus Cæsari esse debebat. Sed illud carum esse expressit verbis tangere et teneri, quæ passim oblectationis notionem habent.

Hoc pater Iliades, quum longum scriberet annum,
Vidit; et auctores rettulit ipse suos.

Utque fero Marti primam dedit ordine sortem, 25
Quod sibi nascenti proxima causa fuit;
Sic Venerem, gradibus multis in gente repertam,
Alterius voluit mensis habere locum:
Principiumque sui generis, revolutaque quærens
Sæcula, cognatos venit ad usque Deos.
Dardanon Electra nesciret Atlantide cretum
Scilicet; Electram concubuisse Jovi?

30

Hujus Erichthonius: Tros est generatus ab illo: Assaracon creat hic: Assaracusque Capyn: Proximus Anchisen; cum quo commune parentis Non dedignata est nomen habere Venus.

36

23. Pater Iliades, Romulus, Iliæ filius, hoc vidit, respexit, spectavit. Scriberet, describeret in menses. Longus solemne anni epitheton. Auctores suos, quos ver. 57. parentes suos vocat, Martem et Venerem. Burmanno elegantior videbatur lectio in cod. Francofurt. prætulit, prodidit, tradidit posteris ordine illo et instituto parentes suos. Ferus et savus, bellatorum sunt epitheta. Sortem, locum. Gradibus multis; ut a Venere prognatum se reperiret, per gradus multos adscendendum erat in stemmate. Cæterum de hac sententia confer Macrob. i. Saturn. 12. cujus verba ad ver. 61. dedimus.

29. Non a Venere tantum, sed longius adeo ab ipso Jove repetit Romuli originem. Principium generis quærebat sic, ut sæcula præterlapsa revolveret, per ea rediret ad principium; Æn. x. 256: "revoluta ruebat dies," revolvebatur, redibat. De gentis Julia progenitoribus Trojanis confer Virgil. Georg. iii. 35. ubi demissa ab Jove gens

vocatur. Fons autem illius genealogiæ est Homer. Il. xx. 215. E serioribus adde Apollodorum, III. xii. 1. A Jove et Electra, Atlantis filia, (vide ver. 174.) omnes regum Trojanorum stir. pem repetunt. Dardanus, relicta Samothrace, in Asiam trajecit, ubi a Teucro, Scamandri et Idææ Nymphæ filio, exceptus, partem regni accepit, urbemque Dardaniam aut Dardanon con. didit. Teucro mortuo, omnis illa terra Dardania dicta. Dardano successit Erichthonius, ejus filius, rex opibus clarus. A Troe rege illa Troja dicta. Is Ilum, Assaracum et Ganymedem genuit. Ex Ilo Laomedon et deinceps Priamus, qui non pertinebant ad consilium nostri poetæ ; Eneas enim ab Assaraco, cujus filius Capys Anchisen genuit. Itaque et apud Virgil. Assaracus potissimum memoratur inter Æneæ majores; Æn. i. 284; vi. 650; ix. 259. 643. Anchisa di pwTIKÝV ἐπιθυμίαν Αφροδίτη συνελθοῦσα, Αἰνείαν ἐγέννησεν. Apollod.

« ZurückWeiter »