Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nec mora; celato figit sua pectora ferro;

836

Et cadit in patrios sanguinolenta pedes. Tunc quoque jam moriens, ne non procumbat hoRespicit: hæc etiam cura cadentis erat. [neste, Ecce super corpus communia damna gementes, Obliti decoris, virque paterque jacent. Brutus adest; tandemque animo sua nomina fallit; Fixaque semanimi corpore tela rapit; Stillantemque tenens generoso sanguine cultrum, Edidit impavidos ore minante sonos: Per tibi ego hunc juro fortem castumque cruorem, Perque tuos Manes, qui mihi numen erunt; Tarquinium pœnas profuga cum stirpe daturum. Jam satis est virtus dissimulata diu.

840

Illa jacens ad verba oculos sine lumine movit; 845
Visaque concussa dicta probare coma.
Fertur in exsequias animi matrona virilis;
Et secum lacrymas invidiamque trahit.

832. In pedes, pro ad pedes. Honeste, decenter, evoxnμóvwc. Julius Cæsar, quum interficeretur, "sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet." Præeunte Eurip. Hec.568. veteres passim hanc cadentium curam notarunt, ut ad Metam. iii. 479. et ad Plin. IV. Ep. xi. 9. jam monuimus. Poterat igitur, ut res trita, nunc omitti.

837. Nomen Bruti, sive stupidi, quod ei per contemtum inditum erat, et cujus vim adhuc simulando expresserat, nunc tandem fallit animo, consilio ac virtute ostendit, se esse ingenio longe alio. Hinc cæteri stupebant, unde novum in Bruti pectore ingenium."

841. Per tibi ego.] In obtestationibus et juramentis sæpe hic ordo verborum perturbatus reperitur. Virg.

Æn. iv. 314: "Per ego has lacrymas." Liv. xxiii. 9: "Per ego te, fili, quæcumque jura," etc. Virtus dissimulata, celata, quia Brutus tyranni metu se stultum simulaverat. LEM.

845. Sine lumine id quod morte gravatos, per quos jam nihil cernebat. Concussa coma approbat, ut Jupiter apud Homer. Sed inepte hunc lusum, aut hoc figmentum huic tali narrationi subjectum arbitror. Melius Metam. i. 566. de Daphne in laurum mutata simile figmentum additum.

847. Fertur in exsequias pro, effertur. Scaliger conjicit Exsequias fertur, ut dictum sit quemadmodum exsequias ire. Secum invidiam et lacrymas trahit, quatenus ii, qui adsunt, lacrymas fundunt, invidiaque, odio, exardescunt in Tarquinium. Pro se

850

Vulnus inane patet: Brutus clamore Quirites Concitat, et regis facta nefanda refert. Tarquinius cum prole fugit: capit annua consul Jura: dies regnis illa suprema fuit.

FALLIMUR? an veris prænuntia venit hirundo, Et metuit, ne qua versa recurrat hiems?

Sæpe tamen, Procne, nimium properasse quereris?

856

Virque tuo Tereus frigore lætus erit. JAMQUE duæ restant noctes de mense secundo, Marsque suos junctis curribus urget equos. Ex vero positum permansit Equiria nomen, Quæ Deus in campo prospicit ipse suo.

quisque scelus regium ac vim queruntur. Inane, apertum. Hoc in foro omnibus conspiciendum præbebatur. Annua jura, annuum imperium. Etiam Liv. novam civitatis formam per annuos magistratus declarat: et, quum consules omnia jura, omnia insignia regis tenerent, diserte monet ii. 1. libertatem in eo fuisse, quod annum imperium consulare fuerit. Dies suprema fuit ann. U. C. 244.

853. Hirundinis reditus.] Columel. xi. 2. ad diem Kal. vii. Mart. hirundinem conspici ait. Plin. ii. 47: "Favonium quidam a. d. Kal. viii. Mart. Chelidoniam vocant ab hirundinis visu." Vocatur veris prænuntia; Ælianus, Hist. Anim. i. 52. τns pas τns ἀρίστης ὑποσημαίνει τὴν ἐπιδημίαν ; Oppian. Halieut. iii. 244. ɛlapívn Zɛφύρου πρωτάγγελος ὄρνις; Ηorat. I. Epist. vii. 13. vernum tempus indicaturus: "Cum Zephyris et hirundine prima." Favonii secundum Columel. die septimo, secundum Plin. sexto ante Februarias Idus spirare incipiebant, et mollire hibernum cœlum. Is dies igitur principium habe

860

batur veris. Sed quoniam molliti cœli vis serius sentiebatur, hirundo poterat veris prænuntia vocari. Ad finem etiam vergente Februario, hiems iden→ tidem recurrebat, et Kal. Mart. demum cedebat. iii. 235. Qua, qua parte. Hirundines interdum damno suo reditum properant. Plin. xviii. 57: "Notatum est, advenas volucres ad diem." Kal. vi. Febr. "spem veris attulisse, mox sævissima hieme conflictatas." De Procne, Terei, regis Thraciæ, uxore in hirundinem mutata, vide Metam. vi. 425 sqq. Progne deterior scriptura est, quam tamen h. 1. omnes libri tuentur. Est verior IIpóκvη Procne. Vide Heins. ad Metam. d. 1.

857. Equiria Kal. iii. Mart. scil. die 27 Febr. De iis Festus: "Equiria, ludi, quos Romulus Marti instituit per equorum cursum, qui in campo Martio exercebantur." Ex vero, ex re ipsa. Tua tempora, mensis a te dictus. Locum poscunt, volunt jam a me cani, exacto mense Februario.

Jure venis, Gradive; locum tua tempora poscunt:
Signatusque tuo nomine mensis adest.
Venimus in portum, libro cum mense peracto:
Naviget hinc alia jam mihi linter aqua.

[blocks in formation]

LIBRI TERTII

ARGUMENTUM.

Invocatio Martis, 1-8. Romuli et Remi fortuna inde a natalibus usque ad urbis initia; Martis cultus; Martii mensis nomen, 9-86. De ordine hujus mensis apud varios populos, 87-98. De numero mensium apud priscos Romanos, et de auctione eorum per Numam; tum de Cæsaris anno solari, 99-166. Matronalia, quorum descriptioni raptus Sabinarum insertus, et verni temporis vis, 167-258. Saliorum origo et festum; ancile de cœlo delapsum, 259-398. Occasus alterius piscis, 399–402. Arctophylacis occasus et Vindemitoris ortus, 403-414. Vestæ sacra et Augusti Pontificatus, 415-428. Vejovis ædes dedicata, 429-448. Pegasi collum oritur, 449-458. Ortus Coronæ, Thesei et Ariadnes fabula, 459-516. Altera Equiria, 517–522. Annæ Perennæ sacra; Dido et Anna, et hujus adventus in Latio; secessio populi Romani, 523-696. Nex Julio Cæsari illata, 697-710. Scorpii medii oecasus, 711, 712. Liberalium origo et ritus, in quibus solemnia togæ virilis; tum Bacchi laudes, 713-790. Processio ad Argeos, 791, 792. Milvi sideris origo et quædam ex Titanomachia, 793-808. Quinquatria Minervæ, 809–850. Solis ingressus in Arietem ; Phrixi et Helles fabula, 851-876. Equinoctium vernum, 877-878. Festum Jani, Salutis, Concordiæ, Pacis, 879-882. Lunæ cultus in Aventino, 883, 884.

PUBLII OVIDII NASONIS

FASTORUM

LIBER TERTIUS.

BELLICE, depositis clypeo paulisper et hasta,
Mars, ades; et nitidas casside solve comas.
Forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poetæ :
A te, qui canitur, nomina mensis habet.
Ipse vides manibus peragi fera bella Minervæ : 5
Num minus ingenuis artibus illa vacat?
Palladis exemplo, ponendæ tempora sume

Cuspidis invenies et quod inermis agas. [dos Tum quoque inermis eras, quum te Romana sacerCepit, ut huic urbi semina digna dares.

1-8. Martis invocatio.] Ut libri i. et iv. initia Jani et Veneris laudibus dedit, sic nunc, Martium mensem describere aggrediens, Martem, qui modo advenerat ii. 861. appellat, quamquam Deum poetis alienum, comparatione cum Minerva commode facta. Pacis opus tractanti dum Mars adest, ut deponat arma rogatur, quod idem et respirationis causa facit; Statius Theb. vii. 10. Confer infra ver. 171. ubi ex parte paret precibus poetæ. A te, etc. non docet Martem, unde mensis nomen habeat, sed hoc sibi vult: adsis mihi, hoc enim jam ago, ut mensem a te dictum canam. Manibus, virtute et armis. Vide Cort. ad Sallust. Jug. xxxix. 1. Sumere tempora bona locutio, de qua Vorstius, de Latinitate falso suspecta, cap. 15. Palladis autem

10

exemplum quam vim habeat, vide ver. 176. Invenies, etc. Sic commode viam sibi munit ad sqq.

9. Primum Mars recognoscit suum furtum; accessus ejus ad Silviam dormientem in nummis quoque expressus est. Noster phantasiæ suæ ope rem exornavit. Vocatur Romana sacerdos, quatenus inde origo Romani nominis. Etiam Horatius, III. Od. ix. 8. Romana Ilia. Moveri, incipere. Livius, ii. 58. " motam, captam, remittere industriam;" v. 24. movere actionem, incipere. Solemne munus Vestalium erat aquas petere ad sacra vasa lavanda, et penetralia lustranda; in quem usum iis Numa fontem assignavit. Plutarch. Num. 13. Sed frustra quærunt, unde Silvia hauserit. Res Albæ gesta est.

« ZurückWeiter »